Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. DE VASIS REPOSITORIIS. [1] Gazophylacium arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur. Compositum est autem nomen de lingua Persa et Graeca; gaza enim lingua Persarum thesaurum, FULAKION Graece custodia interpretatur. [2] Arca dicta quod arceat visum atque prohibeat. Hinc et arcivum, hinc et arcanum, id est secretum, unde ceteri arcentur. [3] Cibutum Graecum nomen est, quod nos arcam dicimus. Loculus ad aliquid ponendum in terra factus locus, seu ad vestes vel pecuniam custodiendam; unde et per diminutionem dicitur. [4] Mozicia, quasi modicia, unde et modicum; Z pro D, sicut solent Itali dicere ozie pro hodie. Scrinia. [5] Saccus a sago dictus, quod eo consuto efficiatur quasi sagus. Marsuppium sacculus nummorum, quem Graeci MARSIPION appellant. Quaedam enim Graeca nomina in Latinum paulo inflectuntur propter Romanum eloquium. [6] Sitarciae nautarum sunt, ab eo quod sutae sunt. Involucrum dictum quod aliquid in se teneat involutum. [7] Fiscus sacculus est publicus, unde et fiscellae et fiscinae dicuntur: hunc habent exactores, et in eo mittunt debitum publicum quod redditur regibus. Fiscus autem primae positionis est, derivativum fiscina, diminutivum fiscella. [8] Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncupatum: alii Graecum adserunt. Cistella a costis ex canna vel ligno, quibus contexitur, nominata. [9] Cophinus est vas ex virgulis, aptum mundare stercora et terram portare. De quo dicit Psalmista pro Israel (81,7) 'Manus eius in cophino servierunt.' Dictus autem covinus quasi covus, quasi cavus. Corves dicti, quia curvatis virgis contexuntur. [10] Sporta vel quod ab sparto fieri solet, vel quod exportet aliquid. [Sporta ab sparto dicta, non ab exportando sicut quidam volunt: prius enim de sparto fiebant.]




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL