Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. DE LECTICIS ET SELLIS. [1] Lecticae a lectis herbis vocatae. Stratus ab sternendo dictus, quasi storiatus. In his solis antiqui ad dormiendum adcubabant, nondum laneis stramentis repertis. Storia, quod sit terra strata. [2] Cama est brevis et circa terram; Graeci enim CHAMAI breve dicunt. Cubile est cubandi locus. Grabatum Graecum est. Baianula est lectus qui in itinere baiolatur, a baiolando, id est deportando. [3] Pulvinar lectus divitum est: inde et pulvillus. Spingae sunt in quibus sunt spingatae effigies, quos nos gryphos dicimus. Punicani lecti parvi et humiles primum a Cartagine advecti, et inde nominati. [4] Lecticae, sive plutei lecti. De quo Rutilius Rufus de vita sua (13): 'Primum,' inquit, 'contra consuetudinem imperatorum ipse pro lectis lecticis utebatur.' [5] Sponda autem exterior pars lecti, pluteus interior. Geniales lecti proprie sunt qui sternuntur puellis nubentibus; dicti autem a generandis liberis. [6] Cunabula sunt lectuli in quibus infantes iacere consuerunt, dicta quod partui adhibeantur, quasi cynabula; nam KUEIN est Graece eniti. [7] Feretrum dicitur eo quod in eo mortui deferantur; et est Graecum nomen; nam FERETRON dicitur APO TOU FEREIN, id est a ferendo. Nam Latine capulus dicitur, quod super capita hominum feratur. Sic Plautus ait (Mil. 628): 'capularis senex,' id est vicinus capulo. [8] Scamna sunt quae lectis altioribus adponuntur; dicta autem ab scandendo [id est ascendendo]. Hinc et scabilli, qui lectis parvis vel sellis ob ascensum adponuntur. Scabillum autem et subpedaneum dicitur; nam quod dicunt Graeci UPOPODION, dixerunt Latini scabillum, et alii [dixerunt] suppedaneum, quod sub pedibus sit. Scansilia gradus sunt ubi honorati in sedibus sedent. [9] Sedes dictae quoniam apud veteres Romanos non erat usus adcumbendi; unde et considere dicebantur. Postea, ut ait Varro de Vita populi Romani, viri discumbere coeperunt, mulieres sedere, quia turpis visus est in muliere adcubitus. Sedis singulari numero proprie regni est, qui Graece THRONOS dicitur. Item thronum Graeci dicunt; nos solium. Subsellia vero ceterorum, cathedrae doctorum. [10] Solium, in quo reges sedent propter tutelam corporis sui, secundum quosdam a soliditate dictum, quasi solidum; secundum alios per antistichon, quasi sodium, a sedendo. Vnde et sella quasi sedda dicta est, et subsellia quasi subseddia. [11] Sella curulis erat in quibus magistrati sedentes iura reddebant. Dictae autem curules, quia apud veteres praetores et consules propter itineris longinquitatem curru forum provehebantur; sellae autem, quae post eos vehebantur, quibus sedentes dicere iura solebant, a curru curules sellae sunt nominatae. [12] Tripodes scamelli sunt, habentes tres pedes. Sed et candelabra tripoda sunt, quia similiter tres habent pedes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL