Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis Etymologiarum libri XX IntraText CT - Text |
XII. DE VEHICVLIS. [1] Carrum a cardine rotarum dictum; unde et currus dicti, quod rotas habere videntur. Rota autem dicta quod ruat; et rotundum a rota vocatum. [2] Reda genus vehiculi quattuor rotarum. Has antiqui retas dicebant, propter quod haberent rotas. [3] Carpentum pompaticum vehiculi genus [est], quasi carrum pompaticum. Plaustrum vehiculum duarum rotarum quo onera deferuntur: et dictum plaustrum, quia volvitur, quasi diceret pilastrum. Caracutium vehiculum altissimarum rotarum, quasi carrum acutum. Capsus carruca undique contecta, quasi capsa. [4] Pilentum vel petorritum contecta quattuor rotarum vehicula, quibus matronae olim utebantur. Vergilius (Aen. 8,666): Pilentis matres [in] mollibus. Horatius (Sat. 1,6,104):
Plures calones atque caballi
pascendi, ducenda petorrita.
Erant autem antea pilenta veneti coloris, non, ut nunc sunt, russati; quibus nisi castae matronae uti non poterant, sicut nec vittis. [5] Basterna vehiculum [itineris, quasi viae sternax, mollibus stramentis conposita, a duobus animalibus deportata].