Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. DE INSTRVMENTIS RVSTICIS. [1] Vomer dictus quod vi humum eruat, seu ab evomendo terram. De quo Lucretius (1,314):

Vncus aratri
ferreus, occulto decrescit vomer in arvis.

[2] Sumitque per detrimenta fulgorem Aratrum ab arando terram vocatum, quasi araterrium. Buris est curvamentum aratri, dictum quasi BOOS OURA, quod sit in similitudinem caudae bovis. Dentale est aratri pars prima; in quo vomer inducitur quasi dens. [3] Cultelli a cultura dicti, eo quod ex ipsis putationem veteres in arbore utebantur et vite, priusquam falces essent repertae. [4] Falcis est qua arbores putantur et vites; dicta autem falcis quod his primum milites herbam filicem solebant abscidere. Vnde est illud (Mart. 14,34):

Pax me certa ducis placidos curvavit in usus:
agriculae nunc sum, militis ante fui.

[5] Falcastrum a similitudine falcis vocatum: est autem ferramentum curvum cum manubrio longo, ad densitatem veprium succidendam. Hi et runcones dicti, quibus vepres secantur, a runcando dicti. [6] Serrula est praetenuis lammina ferri dentium mordacitate resecans arbores seu ramos. Rastra quoque aut a radendo terram aut a raritate dentium dicta. Ligones, quod terram levent, quasi levones. [7] Scudicia dicta eo, quod circa codicem terram aperiat; et quamvis eius usus in reliquis operibus habeatur, nomen tamen ex codice retinet. Hanc alii generaliter fossorium vocant, quod foveam faciat, quasi fovessorium. [8] Sarculus. Sunt autem vel simplices vel bicornes. Pastinatum vocant agriculae ferramentum bifurcum quo semina panguntur. Vnde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres quae refodiuntur. [9] Cylindrus lapis est teretis in modum columnae qui a volubilitate nomen accepit. De quo Vergilius (Georg. 1,178):

Area cum primis ingenti aequanda cylindro,
et vertenda manu.

[10] Tribula genus vehiculi unde teruntur frumenta, et ob hoc ita vocatum. Pala, quae ventilabrum vulgo dicitur, a ventilandis paleis nominata. [11] Furcillae dictae eo quod his frumenta celluntur, id est moventur. Vnde et oscilla dicta ab eo quod cillantur, hoc est moveantur, ora. Nam cillere est movere. [12] Tesserae sunt quibus frumentorum numerus designatur. Trapetum mola olivarum. Prelum trabes quo uva calcata premitur, a premendo vocatum, quasi pressorium. Prelum, quo premitur oleum. Lacus, quo liquatus profluat, quo ab uvis vel olivis torquendo oleum vinumque exigitur. [13] Verennes a vehere, id est exportare, nominatae. Qualos corbes colaque prelorum per quos mustum fluit, a colando dictos. Fisclum quasi fiscolum, a colando oleum dictum, vel quasi fiscella olei.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL