| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | 
| Isidorus Hispalensis Etymologiarum libri XX IntraText CT - Text  | 
XIV. DE INTERIECTIONE. [1] Interiectio vocata, quia sermonibus interiecta, id est interposita, affectum commoti animi exprimit, sicut cum dicitur ab exultante "vah" a dolente "heu" ab irascente "hem" a timente "ei" Quae voces quarumcumque linguarum propriae sunt, nec in aliam linguam facile transferuntur.