Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. DE PEDIBVS. [1] Pedes sunt, qui certis syllabarum temporibus insistunt, nec a legitimo spatio umquam recedunt. Pedes dicti eo, quod per ipsos metra ambulent. Nam sicut nos pedibus incedimus, ita metra quasi pedibus gradiuntur. Pedes autem omnes centum viginti quattuor sunt: disyllabi quattuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sedecim, pentasyllabi triginta duo, hexasyllabi sexaginta quattuor. Vsque ad quattuor autem syllabas pedes dicuntur, reliqui syzygiae vocantur. [2] Ipsi autem pedes habent speciales causas nominum, quare ita vocentur. Pyrrichius dictus est, quia hic assidue vel in certamine, vel in ludo puerili saepius frequentabatur. Spondeus dicitur quia tractim sonat. Nam spondeus tractus quidam dicitur, id est sonus, qui fundebatur circa aures sacrificantum. Vnde et hi, qui tibias canebant in sacris gentilium, spondiales nominabantur. [3] Trochaeus vero ab eo dictus est, quod celerem conversionem faciat cantilenae, et quasi rota velociter currat in metris. TROCHOS enim Graece rota dicitur. [4] Iambus dictus est eo, quod IAMBOZEIN Graeci detrahere dixerunt. Huiusmodi enim carmine omnes invectiones vel detractiones inplere poetae sunt soliti. Dictum autem nomen ab eo, quod veluti venenum quodammodo maledicti aut livoris infundat. [5] Tribrachys qui et chorius appellatur, dictus tribrachys, quia sit ex tribus brevibus. [6] Molossus dictus a saltatione Molossorum, quam exercuerunt armati. [7] Anapaestus. [Appellatur quia remissionibus et ludis hic pes magis dicatus est.] [8] Dactylus a digito dictus, quod a longiori modo inchoans in duos desinit breves. Sic et iste pes iuncturam unam habet longam et duas breves. Vnde et manus oppansa palma dicitur, et pendentes digiti dactili. [9] Amphibrachys, quod in utraque parte brevem habeat, longam in medio interiacentem. BRACHUS enim brevis dicitur. [10] Amphimacrus, quod duae hinc inde longae habent in medio inclusam brevem. MAKROS enim longus dicitur. [11] Bacchius appellatus est eo, quod eo pede Bacchia, id est Liberi sacra celebrabantur. [12] Antibacchius vel Palimbacchius dictus quia iteratus a Bacchio est. [13] Proceleumaticus, quod sit ad celeuma canentium aptus. [14] Dispondeus autem et ditrochaeus et diiambus dicti quod geminis constant iambis, spondeis vel trochaeis. [15] Antispastus, quod sit ex contrariis syllabis, ex brevi et longa, ex longa et brevi. [16] Choriambus vero, quia ex hoc pede conpositum carmen choris aptissimum sit. [17] Ionici sane propter numerorum inaequalem sonum dicti. Habent enim binas longas syllabas binasque correptas. [18] Paeones dicti ab inventore. [Constant enim ipsi ex una longa et tribus brevibus, quae longa iuxta nomina eorum variatim est constituta.] [19] Epitriti vocati quod semper tres longas habeant syllabas et unam brevem. [20] Syzygiae autem sunt pentasyllabi et hexasyllabi pedes; et dictae apud Graecos SUZUGIAI quasi quaedam declinationes. Sed hi non sunt pedes, sed appellantur pentasyllabi et hexasyllabi, quia ultra quinque et sex syllabas non procedunt. Vnde non oportet in carmine has syllabas quodlibet excedere nomen, ut "Carthaginiensium" "Hierosolymitanorum" et "Constantinopolitanorum" [21] Accidunt unicuique pedi arsis et thesis, id est elevatio et positio vocis. Neque enim iter pedes dirigere poterunt, nisi alterna vice leventur et ponantur, ut "armaí: "arí elevatio est, "maí positio. In his duobus per divisionem pedes legitimi colliguntur. Aequa divisio est quotiens arsis et thesis aequali temporum divisione caeduntur. [22] Dupla, quotiens ex his unum alterum duplo vincit. Sescupla vero est, quotiens unum alterum sescuplo superat. In simpla enim eius parte unus plus invenitur: in dupla unus minus habetur. Sescum enim dimidium dicitur. Triplum est, quando maior pars ter continet totum minus, id est tria et unum. Epitritum est, quando minus continetur a niaiore, (et) eius tertia pars. Caeduntur vero pedum membra vel per aequalitatem vel per duplum vel per sescuplum vel per triplum vel per epitritum.

[23] Partimus ergo in aequa hos:
Spondeum, ó ó
Pyrrhichium, V V
Dactylum, ó | V V
Anapaestum, V V |ó
Dispondeum, ó ó | ó ó
Proceleumaticum, V V | V V
Diiambum, ó | ó
Ditrochaeum, ó V | ó V
Antispastum, V ó | ó V
Choriambum, ó V | V ó

[24] Item dupla partimus hos pedes:
Trochaeum, ó | V
Iambum, V | ó
Molossum, ó | ó ó
Tribrachym, V | V V
Ionicum maiorem, ó ó | V V
Ionicum minorem, V V | ó ó

[25] [Vnus vero est tantum qui tripla partitione dividitur, quae est maxima atque ideo minimis metris adest.]
Amphibrachys, V | ó V
[26] Sescupli autem sunt hi:

Amphimacrus, ó | V ó
Bacchius, V ó | ó
Antibacchius, ó | ó V
Paeon primus, ó | V V V
Paeon secundus, V ó | V V
Paeon tertius, V V | ó V
Paeon quartus, V V V | ó

[27] Restant, quos epitrita partitione dividimus:
Epitritus primus, V ó | ó ó
Epitritus secundus, ó V | ó ó
Epitritus tertius, ó ó | V ó
Epitritus quartus, ó ó | ó V

Sunt igitur aequi [quidem] decem, dupli vero sex, triplus unus, sescupli septem, epitriti quattuor. Vnus vero tantum est qui tripla partitione dividitur, quae est maxima atque ideo minimis metris adest. [28] Numerus autem syllabarum in pedibus a duabus usque ad sex protenditur; ulterius enim non procedit, quia usque ad sex syllabas tenduntur pedes. Tempora in pedibus sunt, ut quanta unusquisque pes habeat. Resolutio est pedum, quando pro una longa duae breves ponuntur, aut pro duabus longis quattuor breves, ut (Virg. Aen. 2,17):

Sectaque intexunt abiete costas.

"Abieteí nunc resolutio est spondei in proceleumatico, in qua resolutione semper synaloepham sequitur Vergilius. [29] Ex una autem longa duae breves fiunt: ex duabus autem brevibus longa numquam fit. Findi enim solida possunt, solidari scissa non possunt. Figura est, cuius nota syllabae agnoscuntur. Vbi enim circuli partem inferiorem bis positam aspicis, pyrrhichius est, V V; ubi I geminam iacentem, spondeus, ó ó. Nam nota brevis inferior semicirculus est; nota longa I iacens est. [30] Metra in pedibus accidunt, ut a trochaeo trochaicum, a dactylo dactylicum, a iambo iambicum, de quibus paulo post dicendum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL