Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. DE ACCENTIBVS. [1] Accentus, qui Graece prosodia dicitur [ex Graeco nomen accepit]. Nam Graece PROS, Latine "ad" ODE Graece, Latine "cantusí est. Hoc enim nomen de verbo ad verbum expressum est. Latini autem habent et alia nomina. Nam accentus et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit. [2] Accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit, sicut adverbium quia iuxta verbum est. Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam, gravis, quod deprimat et deponat. Est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acuto et gravi constat. Incipiens enim ab acuto in gravem desinit, atque ita dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur. Acutus autem et circumflexus similes sunt. [3] Nam uterque levant syllabam. Gravis contrarius videtur ambobus. Nam semper deprimit syllabas, cum illi levent, ut (Lucan. 1,15):

Vnde venit Titan, et nox ibi sidera condit.

"Vndeí hic gravis est. Minus enim sonat quam acutus et circumflexus. [4] Monosyllaba autem pars orationis si naturaliter brevis est, ut "vir" aut positione longa, ut "ars" acutum accentum habebit. Si vero naturaliter longa, ut "res" circumflexum. Disyllaba pars orationis si priorem naturaliter longam habet et ultimam brevem, circumflectitur, ut "Musaí; aliter acuitur. Trisyllaba pars orationis si mediam brevem habet, ut "tibia" tunc primam acuimus. Si vero naturaliter longam habet secundam et ultimam brevem, ut "Metellus" tunc mediam circumflectimus. [5] Tetrasyllaba autem [pars orationis] et pentasyllaba ratione trisyllabarum retinentur. Gravis accentus cum uno accentu poni potest in dictione una, cum utrisque numquam; ut ["Catullus". In conposita dictione unus accentus est. [6] Accentus autem reperti sunt vel propter distinctionem, ut (Virg. Aen. 8,83): "Viridique in litore conspicitur sus" ne dicas "ursusí; vel propter pronuntiationem, ne dicas "metaí breviter et non producta (A) "metaí; vel discernendae ambiguitatis causa, ut "ergo" Nam cum producitur "go" causam significat; cum corripitur, coniunctionem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL