Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. DE NOTIS SENTENTIARVM. [1] Praeterea quaedam scripturarum notae apud celeberrimos auctores fuerunt, quasque antiqui ad distinctionem scripturarum carminibus et historiis adposuerunt. Nota est figura propria in litterae modum posita, ad demonstrandam unamquamque verbi sententiarumque ac versuum rationem. Notae autem versibus adponuntur numero viginti et sex, quae sunt nominibus infra scriptis. [2] * Asteriscus adponitur in his quae omissa sunt, ut inlucescant per eam notam, quae deesse videntur. Stella enim ASTER dicitur Graeco sermone, a quo asteriscus est dirivatus. [3] ñ Obolus, id est, virgula iacens, adponitur in verbis vel sententiis superflue iteratis, sive in his locis, ubi lectio aliqua falsitate notata est, ut quasi sagitta iugulet supervacua atque falsa confodiat. Sagitta enim Graece OBELOS dicitur. [4] ? Obolus superne adpunctus ponitur in hisdem, de quibus dubitatur utrum tolli debeant necne adponi. [Falsitate notatum est.] [5] — Lemniscus, id est, virgula inter geminos punctos iacens, opponitur in his locis, quae sacrae Scripturae interpretes eodem sensu, sed diversis sermonibus transtulerunt. [6] ? Antigraphus cum puncto adponitur, ubi in translationibus diversus sensus habetur. [7] * ñ Asteriscus cum obolo. Hanc proprie Aristarchus utebatur in his versibus, qui non suo loco positi erant. [8] ? Paragraphus ponitur ad separandas res a rebus, quae in conexu concurrunt, quemadmodum in Catalogo loca a locis et [regiones a] regionibus, in Agone praemia a praemiis, certamina a diversis certaminibus separantur. [9] ? Positura est figura paragrapho contraria et ideo sic formata, quia sicut ille principia notat, ita ista fines a principiis separat. [10] Ž Cryphia, circuli pars inferior cum puncto, ponitur in his locis, ubi quaestio dura et obscura aperiri vel solvi non potuit. [11] ) Antisimma ponitur ad eos versus quorum ordo permutandus est. Sic et in antiquis auctoribus positum invenitur. [12] …) Antisimma cum puncto ponitur in his locis ubi in eodem sensu duplices versus sunt, et dubitatur qui potius eligendus sit. [13] > Diple. Hanc scriptores nostri adponunt in libris ecclesiasticorum virorum ad separanda vel [ad] demonstranda testimonia sanctarum Scripturarum. [14] …> Diple PERI STICHON. Hanc pri[m]us Leogoras Syracusanus posuit Homericis versibus ad separationem Olympi a caelo. [15] >: Diple PERIESTIGMENE, id est cum geminis punctis. Hanc antiqui in his opponebant quae Zenodotus Ephesius non recte adiecerat, aut detraxerat, aut permutaverat. In his et nostri ea usi sunt. [16] ý Diple OBOLISMENE interponitur ad separandos in comoediis vel tragoediis periodos. [17] -2 Aversa OBOLISMENE, quotiens strophe et antistrophus infertur. [18] þ Adversa cum obolo ad ea ponitur quae ad aliquid respiciunt, ut (Virg. Aen. 10,88): Nosne tibi Phrygiae res vertere fundo conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis obiecit? [19] Diple superne obolata ponitur ad conditiones locorum ac temporum personarumque mutatas. [20] Diple rectaet adversa superne obolata ponitur finita loco suo monade, significatque similem sequentem quoque esse. [21] Ceraunium ponitur quotiens multi versus inprobantur, nec per singulos obolatur; CHERAUNION enim fulmen dicitur. [22] C(h)risimon. Haec sola ex voluntate uniuscuiusque ad aliquid notandum ponitur. [23] (P) Phi et Ro, id est FRONTIS. Haec, ubi aliquid obscuritatis est, ob sollicitudinem ponitur. [24] ? Anchora superior ponitur ubi aliqua res magna omnino est. [25] ? Anchora inferior, ubi aliquid vilissime vel inconvenientius denuntiatum est. [26] P Coronis nota tantum in fine libri adponitur. [27] | Alogus nota [quae] ad mendas adhibetur. [28] Fiunt et aliae notulae librorum pro agnoscendis his quae per extremitates paginarum exponuntur, ut, ubi lector in liminare huiusmodi signum invenerit, ad textum recurrens eiusdem sermonis vel versiculi sciat esse expositionem, cuius similem superiacentem notam invenerit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL