Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVII. DE ORTHOGRAPHIA. [1] Orthographia Graece, Latine recta scriptura interpretatur. [Orto enim recte, graphia scriptura dicitur.] Haec disciplina docet quemadmodum scribere debeamus. Nam sicut ars tractat de partium declinatione, ita orthographia de scribendi peritia, utputa "ad" cum est praepositio, D litteram; cum est coniunctio, T litteram accipit. [2] "Haud" quando adverbium est negandi, D littera terminatur et aspiratur in capite; quando autem coniunctio [disiunctiva] est, per T litteram sine aspiratione scribitur. [3] "Apudí praepositio per D scribitur, sicut "ad patrem" quoniam veteres saepe "apud" pro "adí usi sunt [duabus ex eis mediis litteris subtractis]. [4] Interdum autem aliae litterae in locum aliarum litterarum rite ponuntur. B et P litteris quaedam cognatio est. Nam pro "Burroí dicimus "Pyrrhum" C et G [litterae] quandam cognationem habent. Nam dum dicimus "centum" [et] "trecentos" postea dicimus "quadringentos" G ponentes pro C. C et Q similiter cognatio est. Nam "huiusceí per C, "cuiusqueí per Q scribimus. "Cumí autem praepositio per C scribenda est; si autem adverbium fuerit, per Q. Dicimus enim "quum lego" "Deusí per E solam: "daemoní per AE dipthonga est notandus. [5] "Equus" quod est animal, per E solam scribendum. "Aequus" quod est iustus, per AE dipthonga scribendum. "Exsulí addito S debet scribi, quia exsul dicitur qui extra solum est. "Exultatí melius sine S littera scribitur. Nam cum ipsa X ex C et S constat, quomodo, cum in ea sit, rursus ei additur alia? [6] "Aequorí per dipthonga scribendum, quia ab aqua est nomen factum. [7] "Forsitaní per N scribendum in fine, quia integrum eius est "si forte tandem" [8] "Fedus" quod est deformis, per E solam scribendum [est]: "foedusí quod est pactum, cum O et E dipthonga scribendum. [9] "Formosusí sine N scribitur, quia a forma vocatur. [Sive etiam a formo, id est calido; calor enim sanguinis efficit pulcritudinem.] "Gnatus" quod est filius, per G scribendum, quia facit generatus. [10] H, quae aspirationis littera est, in Latino tantum vocalibus iungitur: ut "honor" "homo" "humusí [humilitas]. Aspiratur autem et consonantibus, sed in Graecis et Hebraeis nominibus. "Heusí autem et "heuí interiectiones per H scribendae. [11] I littera inter duas vocales constituta, bis scribi quidam existimabant, ut in "Troiaí et "Maia" Hoc ratio non permittit. Numquam enim tres vocales in una syllaba scribuntur. Sed I littera inter duas vocales constituta pro duplici habetur. [12] "Id" pronomen neutri generis per D scribitur, ab eo quod est "is, ea, id" quia facit "idem" Quod si verbum est tertiae personae, per T notabitur, ab eo quod est "eo, is, it" [quia facit] "itur" [13] K litteram antiqui praeponebant quotiens A sequebatur, ut " kaput" "kanna" "kalamus" Nunc autem "Karthagoí et "kalendaeí per eandem tantum scribuntur. Omnia autem Graeca nomina qualicumque sequente vocali per K sunt scribenda. [14] "Laetusí per dipthonga scribitur, quia laetitia a latitudine vocata est, cuius e contrario est tristitia, quae angustiam facit. L autem litteram interdum pro D littera utimur, ut "latum" pro "datumí et "calamitatem" pro "cadamitatemí; a cadendo enim nomen sumpsit calamitas. [15] "Maxumusí an "maximus" et si qua similia sunt qualiter scribi debeant quaesitum est. Varro tradit Caesarem per I eiusmodi verba enuntiare solitum esse et scribere. Inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam, ut "maximus" "optimus" "pessimusí scribatur. [16] "Maloí per unum L scribendum, quia est "magis volo" "Malleí per duo LL, quia est "magis velle" "Noloí quoque per unum L; [et] "nolleí per duo. "Noloí enim "nevoloí est; "nolle" "nevelle" [17] "Osí si vultum aut ossum significat per O solam scribendum est; si personam, H praeponenda est. [18] "Oraí finium per O; "horaí dierum per H scribendum. "Onus" si de onere venit, O sola scribendum; si de honore, cum H aspiratione. [19] "Praepositioí et "praetereaí per dipthonga scribendum. "Peneí vero, quod est coniunctio, per E; "poena" quod est supplicium, per OE. [20] Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim U littera sequitur, et alia quaelibet una pluresve vocales iunguntur, ita ut una syllaba fiat. Cetera per C scribuntur. [21] "Quae" pronomen cum A scribendum; "queí coniunctio sine A. "Quidí per D litteram scribitur, cum pronomen est; per T, cum verbum: cuius positio est prima "queo, quis, quit" et in conpositione "nequeo, nequis, nequit" [22] "Quod" quando pronomen est, per D [est] scribendum; quando numerus, per T, quia "totidemí per T scribitur. "Quotidieí per Q scribendum, non per C, ut sit "quot diebus" [23] R littera communionem habet cum S littera. Itaque apud anticos "honos" "labos" "arbosí dicebatur, nunc "honor" "labor" "arbor" [24] "Satí per T scribi oportet, quia integrum eius facit "satis" "Sedí per D oportet scribi. Apud anticos enim sed "sedumí dicebatur; nos finales duas litteras abscidimus. [25] "Tamtus" sicut et "quamtusí in medio M habebant. "Quamí enim et "tam" unde et "quamtitas" "quamtus" "tamtus" [26] "Vaeí interiectio cum A scribendum; "veí coniunctio sine A. [27] Xps, quia Graecum est, per X scribendum. Ita et "Xrisma" [28] Y et Z litteris sola Graeca nomina scribuntur. Nam cum "iustitiaí sonum Z littera exprimat, tamen, quia Latinum est, per T scribendum est. Sic "militia" "malitia" "nequitia" et cetera similia. [29] In dubiis quoque verbis consuetudo veterum erat ut, cum eadem littera alium intellectum correpta, alium producta haberet, longae syllabae apicem adponebant; utputa "populusí arborem significaret, an hominum multitudinem, apice distinguebatur. Sic et ubi litterae consonantes geminabantur, sicilicum superponebant, ut "cella" "serra" "asseres" Veteres enim non duplicabant litteras, sed supra sicilicos adponebant; qua nota admonebatur lector geminandam esse litteram.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL