Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis Etymologiarum libri XX IntraText CT - Text |
XXVIII. DE ANALOGIA. [1] Analogia Graece, Latine similium conparatio sive proportio nominatur. Cuius haec vis est ut, quod dubium est, ad aliquid simile, quod non est dubium, referatur, et incerta certis probentur. Octo autem modis conparatio analogiae colligitur: id est qualitate, conparatione, genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium syllabarum, et similitudine temporum. [2] Si quid de iis unum defuerit, iam non est analogia, id est similitudo, sed est anomalia, id est extra regulam, ut "lepusí et "lupus" Totum convenit, sed dissentiunt casu; facit enim "lupi" "leporis" Nam regulariter est, dum quaeris utrum "tramesí masculinum sit an femininum, similis est illi in omni declinatione "limes" et erit masculinum. [3] Item "funisí si incerti generis esse credis, similis est illi "panisí in declinatione, et erit masculinum. Item ex conparatione positivorum, ut si dicas "doctus" "magnusí: positivi sunt et sui similes. Fit et per diminutionem, utputa "funemí masculinum esse funiculus ostendit, sicut "marmorí neutri esse generis marmusculum indicat. [4] Nam quod genus in principalitate est, id esse solet in diminutione. Sed hoc non semper, ut "pistrinum" "pistrilla" Sed quia scire debemus ex positione [id est primitivo] declinationem, ex diminutione genus colligere.