Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXII. DE BARBARISMO. [1] Barbarismus est verbum corrupta littera vel sono enuntiatum. Littera, ut "floriet" dum "florebití dicere oporteat; sono, si pro media syllaba prima producatur, ut "latebrae" "tenebrae" Appellatus autem barbarismus a barbaris gentibus, dum latinae orationis integritatem nescirent. Vnaquaeque enim gens facta Romanorum cum opibus suis vitia quoque et verborum et morum Romam transmisit. [2] Inter barbarismum autem et barbarolexim hoc interest, quod barbarismus in verbo latino fit, dum corrumpitur; quando autem barbara verba latinis eloquiis inferuntur, barbarolexis dicitur. Item quando in prosa vitium fit sermonis, barbarismus vocatur; quando in metro, metaplasmus dicitur. [3] Barbarismus autem fit scripto et pronuntiatione. Scripto quattuor modis: si quis in verbo litteram vel syllabam adiciat, mutet, transmutet, vel minuat. Pronuntiatione autem fit in temporibus, tonis, aspirationibus et reliquis quae sequuntur. [4] Per tempora quippe fit barbarismus, si pro longa syllaba brevis ponatur, aut pro brevi longa. Per tonos, si accentus in alia syllaba commutetur. Per aspirationem, si adiciatur H littera ubi non debet, aut detrahatur ubi esse oportet. [5] Per hiatum, quotiens in pronuntiatione scinditur versus antequam conpleatur, sive quotiens vocalis vocalem sequitur, ut "Musae Aonides" Fit barbarismus et per motacismos, [iotacismos] et labdacismos. [6] Motacismus est, quotiens M litteram vocalis sequitur, ut "bonum aurum" "iustum amicumí; sed hoc vitium aut suspensione M litterae, aut detractione vitamus. [7] Iotacismus est, quotiens in iota littera duplicatur sonus, ut "Troia" "Maiaí; ubi earum litterarum adeo exilis erit pronuntiatio, ut unum iota, non duo sonare videantur. [8] Labdacismus est, si pro una L duo pronuntientur, ut Afri faciunt, sicut "colloquium" pro "conloquiumí; vel quotiens unam L exilius, duo largius proferimus. Quod contra est; nam unum largius, duo exilius proferre debemus. [9] Conlisio est, quotiens novissimae syllabae finis in alterius principio est, ut "matertera"




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL