Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXIV. DE VITIIS. [1] Vitia apud Grammaticos illa dicuntur, quae in eloquio cavere debemus. Sunt autem haec: barbarismus, soloecismus, acyrologia, cacenphaton, et reliqua. [2] Barbarismus est corruptio verbi unius. [Vt si tertiam syllabam quis producat in "ignoscere"] [3] Soloecismus conpositio vitiosa verborum. [Vt si aliquis dicat "inter hominibus" pro "inter homines"] [4] Acyrologia non propria dictio, ut (Lucan 2,15):

Liceat sperare timenti.

Proprium est autem timenti formidare, non sperare; et (Virg. Aen. 5,287):

Gramineo in campo.

Proprium est "graminosumí dicere campum, non "gramineum" Cacemphaton dictio obscena vel inconposite sonans. [5] Obscena, ut (Virg. Aen. 1,579):

His animum arrecti dictis.

Inconposita, ut (Virg. Aen. 2,27):

Iuvat ire et Dorica castra.

Mala enim fuit conpositio ab ea syllaba incipere, qua superior finierat. [6] Pleonasmos adiectio unius verbi supervacua, ut (Virg. Georg. 2,1):

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli.

Neque enim alibi nisi in caelo sunt sidera. [7] Perissologia adiectio plurimorum verborum supervacua, ut (Deuteron. 33,6): "vivat Ruben et non moriaturí: dum non sit aliud vivere quam non mori. [8] Macrologia longiloquium, res non necessarias conprehendens, ut (Liv. frag. 64 M.): "Legati non inpetrata pace retro unde venerant domum reversi sunt" [9] Tautologia, idemloquium ut (Virg. Aen. 1,546):

Si fata virum servant, si vescitur aura
aetherea, neque adhuc crudelibus occubat umbris.

Totum enim quod repetitur una res est, sed crebro sermone adnuntiata. [10] Eclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria verba desunt, ut (Virg. Aen. 4,138):

Cui pharetra ex auro:

deest enim "erat" [11] Tapinosis est humilitas, statum rei magnae dictis infirmans, ut (Virg. Aen. 1,118):

Apparent rari nantes in gurgite vasto.

[12] "Gurgitemí posuit pro "mare" Cacosyntheton, vitiosa conpositio verborum, ut (Virg. Aen. 9,609):

Versaque iuvencum
terga fatigamus hasta.

[13] Amphibolia, ambigua dictio, quae fit aut per casum accusativum, ut illud responsum Apollinis ad Pyrrhum (Enn. Ann. 179):

Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

In quo non est certum, quem in ipso versu monstraverit esse victorem. [14] Fit et per incertam distinctionem, ut (Virg. Aen. 1,263):

Bellum ingens geret Italia.

Incerta distinctio, utrum "bellum ingens" an "ingens Italia" [15] Fit et per commune verbum, ut: "Deprecatur Cato, caiumniatur Cicero, praestolatur Brutus, dedignatur Antoniusí; nec ostenditur in hac ambiguitate utrum ipsi alios, an alii ipsos deprecati sunt aut calumniati. [16] Fit et per homonyma, quo uno nomine multa significantur, ut "acies" et non addas aut ferri, aut oculorum, aut militum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL