Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II. DE SCRIPTORIBVS ET VOCABVLIS SANCTORVM LIBRORVM. [1] Veteris Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmographiam in quinque voluminibus edidit, quod Pentatichum nominatur. [2] Pentateuchus autem a quinque voluminibus dicitur; PENTE enim Graece quinque, TEUCHOS volumen vocatur. [3] Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio saeculi in eo contineatur. [4] Exodus vero exitum ab Aegypto, vel egressum populi Israelis digerit, et ex ea causa nomen accepit. [5] Leviticus appellatus eo quod Levitarum ministeria et diversitatem victimarum exequitur, totusque in eo ordo Leviticus adnotatur. [6] Numerorum liber vocatur eo quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo discriptio continetur. [7] Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur secunda lex, id est repetitio et evangelicae legis praefiguratio; quae sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia quae in eo replicantur. [8] Iosue liber nomen accepit a Iesu filio Nave, cuius historiam continet; scriptorem vero eius eundem Iosue Hebraei adseverant; in cuius textu post Iordanis transitum regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur et per singulas urbes, viculos, montes atque confinia Ecclesiae caelestisque Hierusalem spiritalia regna praefigurantur. [9] Iudicum nominatur a principibus populi, qui praefuerunt in Israel post Moysen et Iosue, antequam David et ceteri reges existerent. Hunc librum edidisse creditur Samuel. Liber Samuel eiusdem Samuelis nativitatem et sacerdotium et gesta describit; idcirco et ab eo nomen accepit. [10] Et quamvis hic liber Saul et David historiam contineat, utrique tamen ad Samuel referuntur, quia ipse uncxit Saul in regnum, ipse David in regem futurum. Cuius libri primam partem conscripsit idem Samuel, sequentia vero eius usque ad calcem scripsit David. [11] Malachim liber proinde appellatur, eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat temporum. Melachim enim Hebraice, Latine Regum interpretatur. Hunc librum Ieremias primus in unum volumen coegit. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. [12] Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus, quia ea, quae in lege vel regum libris vel omissa vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur. [13] Librum Iob quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex prophetis, nonnulli vero eundem Iob post plagam suae passionis scriptorem fuisse existimant, arbitrantes ut, qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret quas victorias expedivit. [14] Principia autem et fines libri Iob apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt, media autem ipsius ab eo loco, quo ait (3,3): 'pereat dies in qua natus sum,' usque ad eum locum (42,6): 'idcirco ego me reprehendo et ago poenitentiam,' omnia heroico metro discurrunt. [15] Psalmorum liber Graece psalterium, Hebraice nabla, Latine organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum [liber] quod, uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderet. Titulus autem in psalmis Hebraicus ita est, Sepher Thehilim, quod interpretatur volumen hymnorum. [16] Auctores autem psalmorum qui ponuntur in titulis: Moyses scilicet et David et Salomon, Asaph, Ethan et Idithun et filii Core, Eman, Ezraithae et reliquorum, quos Esdras uno volumine conprehendit. [17] Omnes autem psalmi apud Hebraeos metrico carmine constant esse conpositi. Nam in more Romani Flacci et Graeci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc Alcaico personant, nunc Sapphico nitent trimetro, vel tetrametro pede incedentes. [18] Salomon, filius David, rex Israel iuxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit, quorum primus est Masloth: quem Graeci Parabolas, Latini Proverbiorum nominant, eo quod in ipso sub conparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostenderit. [19] Ipsam autem veritatem ad intellegendum legentibus reservavit. Secundum librum Coheleth vocavit, qui Graece Ecclesiastes dicitur, Latine Contionator, eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigatur, docens omnia, quae in mundo cernimus, caduca esse et brevia, et ob hoc minime adpetenda. [20] Tertium librum Sir hassirim praenotavit, qui in Latinam linguam vertitur Canticum canticorum, ubi per epithalamium carmen coniunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit. Dictum autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis praeferatur, quae in Scripturis sacris habentur, sicut quaedam in lege dicuntur sancta, quibus maiora sunt sancta sanctorum. [21] Horum autem trium librorum carmina hexametris et pentametris versibus apud suos conposita perhibentur, ut Iosippus Hieronymusque scribunt. [22] Esaias, evangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cuius omne textum eloquentiae prosa incedit. Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. [23] Hieremias similiter edidit librum suum cum threnis eius, quos nos Lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur; in quibus quadruplicem diverso metro conposuit aphabetum, quorum duo prima quasi Sapphico metro scripta sunt, quia tres versiculos, qui sibi nexi suntet ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. [24] Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris iidem terni versus incipiunt. [25] Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel et Daniel a viris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur, quorum Ezechiel principia et fines multis habet obscuritatibus involuta. Daniel vero claro sermone regna orbis pronuntiat et tempus adventus Christi manifestissima praedicatione adnotat. [26] Hi sunt quattuor prophetae qui Maiores vocantur, quia prolixa volumina condiderunt. Libri duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotantur; qui propterea dicuntur Minores, quia sermones eorum breves sunt. [27] Vnde et conexi sibimet invicem in uno volumine continentur, quorum nomina sunt: Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias et Malachias. [28] Esdra liber auctoris sui titulo praenotatur, in cuius textu eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones pariter continentur. Nec quemquam moveat quod unus Esdrae dicitur liber, quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebraeos, sed inter apocryphos deputantur. [29] Hester librum Esdras creditur conscripsisse. In quo eadem regina sub figura Ecclesiae Dei populum a servitute et morte eripuisse scribitur, atque, interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteros mittitur. [30] Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est, unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Iudaei Philonis esse adfirmant, qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris, et passio eius evidenter exprimitur. [31] Librum autem Ecclesiasticum certissime Iesus filius Sirach, Hierosolymita, nepos Iesu sacerdotis magni, conposuit, de quo meminit et Zacharias, qui liber apud Latinos propter eloquii similitudinem Salomonis titulo praenotatur. [32] Dictus autem Ecclesiasticus eo quod de totius Ecclesiae disciplina religiosae conversationis magna cura et ratione sit editus. Hic et apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. [33] Iudith vero et Tobiae, sive Machabaeorum libri quibus auctoribus scripti sunt minime constat. Habent autem vocabula ex eorum nominibus, quorum gesta scribunt. [34] Quattuor libros Evangeliorum quattuor Evangelistae singulariter conscripserunt. [35] Primus Matthaeus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis et sermonibus in Iudaea initians evangelizare ab humana Christi nativitate dicens (1,1): 'Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham'; significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum. [36] Secundus Marcus plenus sancto Spiritu scripsit Evangelium Christi eloquio Graeco in Italia, secutus Petrum ut discipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecit dicens (1,3): 'Vox clamantis in deserto, parate viam Domino': ut ostenderet Christum post adsumptionem carnis Evangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est (Ierem. 1,5): 'Et prophetam in gentibus posui te.' [37] Tertius Lucas, inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, Evangelium scripsit Theophilo Episcopo, initians a sacerdotali spiritu dicens (1,5): 'Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos Zacharias,' ut manifestaret Christum post nativitatem carnis et praedicationem Evangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. [38] Ipse est sacerdos de quo dictum est in Psalmis (110,4): 'Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisededi.' Vbi enim Christus advenit, sacerdotium Iudaeorum obmutuit, lex et prophetia cessavit. [39] Quartus Iohannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eundem Salvatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum a caelo venisse, et post mortem ad caelum iterum remeasse. [40] Hi sunt quattuor Evangelistae, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significavit in quattuor animalibus. Propterea autem quattuor animalia, quia per quattuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata est. [41] Animalia autem dicta sunt quoniam propter animam hominis praedicatur Evangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus et foris, quoniam praevident Evangelia quae dicta sunt a prophetis, et quae promiserit in priori. [42] Crura autem eorum recta, quia nihil pravum in Evangeliis est; et alas senas, tegentes crura et facies suas; revelata sunt enim quae tegebantur in adventum Christi. Evangelium autem interpretatur bona adnuntiatio. [43] Graece enim EU bonum, AGGELIA adnuntiatio dicitur. Vnde et angelus nuntius interpretatur. [44] Paulus Apostolus suas scripsit Epistolas quattuordecim, e quibus novem septem ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis Timotheo, Tito et Philemoni. [45] Ad Hebraeos autem Epistola plerisque Latinis eius esse incerta est propter dissonantiam sermonis, eandemque alii Barnaban conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. [46] Petrus scripsit duas nominis sui Epistolas, quae Catholicae ideo nominantur, quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt. [47] Iacobus et Iohannes et Iudas suas scripserunt Epistolas. [48] Actus Apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus et nascentis Ecclesiae historiam digerit. Actuum Apostolorum scriptorem Lucam esse evangelistam, in quo opere nascentis Ecclesiae infantia texitur, et apostolorum historia retinetur. [49] Vnde et Actus Apostolorum dicitur. Apocalypsin librum Iohannes evangelista scripsit eo tempore, quo ob evangelii praedicationem in insulam Pathmon traditur relegatus. Apocalypsin autem ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur. Revelatio enim dicitur manifestatio eorum quae abscondita erant, iuxta quod et ipse Iohannes dicit (1,1): 'Apocalypsin Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis.' [50] Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostram et praecepta vivendi et credendi regulam conscripserunt. [51] Praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est secreta, quia in dubium veniunt. Est enim eorum occulta origo nec patet Patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit. [52] In iis apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas; quae recte a prudentibus iudicantur non esse eorum credenda, quibus adscribuntur. [53] Nam multa et sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL