Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV. DE CIVIBUS. [1] De imperiis militiaeque vocabulis ex parte dictum est, deinceps civium nomina summatim subiungimus. [2] Cives vocati, quod in unum coeuntes vivant, ut vita communis et ornatior fiat et tutior. [3] Domus unius familiae habitaculum est, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani. Est autem domus genus, familia, sive coniunctio viri et uxoris. Incipit autem a duobus, et est nomen Graecum. [4] Nam familia est liberi ex liberis legibus suscepti, a femore. Genus autem a gignendo et progenerando dictum, aut a definitione certorum prognatorum, ut nationes, quae propriis cognationibus terminatae gentes appellantur. [5] Populus est humanae multitudinis, iuris consensu et concordi communione sociatus. Populus autem eo distat a plebibus, quod populus universi cives sunt, connumeratis senioribus civitatis. [Plebs autem reliquum vulgus sine senioribus civitatis.] [6] Populus ergo tota civitas est; vulgus vero plebs est. Plebs autem dicta a pluralitate; maior est enim numerus minorum quam seniorum. Populus vero ÝSOUCHNAMOISÝ dicitur, id est ÝSITOASISÝ. Vnde et populus dictus est. Graece autem populus LAOS dicitur, a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo, quasi quisque quo vult. [7] Tribus dicuntur tamquam curiae et congregationes distinctae populorum, et vocatae tribus ab eo quod in principio Romani trifarie fuerunt a Romulo dispertiti: in senatoribus, militibus et plebibus. Quae tamen tribus nunc multiplicatae nomen pristinum retinent. [8] Senatui nomen aetas dedit, quod seniores essent. Alii a sinendo dictos accipiunt senatores. Ipsi enim agendi facultatem dabant. [9] Senatus consultus a consulendo et tractando est dictus, quod sic fit, ut consuleat et nocere non possit. [10] Patres autem, ut Sallustius (Cat. 6) dicit, a curae similitudine vocati sunt. Nam sicut patres filios suos, ita illi rempublicam alebant. [11] Patres conscripti, quia dum Romulus decem curias senatorum elegisset, nomina eorum praesenti populo in tabulas aureas contulit, atque inde patres conscripti vocati. [12] Primi ordinis senatorum dicuntur inlustres, secundi spectabiles, tertii clarissimi. Iam inferius quartum aliquod genus non est. Quamvis autem senatoria quisque origine esset, usque ad legitimos annos eques Romanus erat; deinde accipiebat honorem senatoriae dignitatis. [13] Censores apud veteres Romanos erant. Est enim nomen censoris dignitas iudicialis. Censere enim iudicare est. Item censores sunt patrimoniorum iudices, a censu aeris appellati. [14] Iudices dicti quasi ius dicentes populo, sive quod iure disceptent. Iure autem disputare est iuste iudicare. Non est autem iudex, si non est in eo iustitia. [15] Praesides rectores provinciae sunt, dicti quod praesunt. [16] Praetores autem quasi praeceptores civitatis et principes. Idem et quaestores quasi quaesitores, eo quod quaestionibus praesunt. Consilium enim et causa apud eos est. [17] Proceres sunt principes civitatis, quasi procedes, quod ante omnes honore praecedant. Vnde et capita trabium, quae eminent extra parietes, proceres dicuntur, eo quod primo procedant. [18] Hinc ad primores facta translatio, quod a cetera multitudine prominent. Tribuni dicti quod plebi vel iura vel opem tribuunt. Constituti sunt autem sexto anno post reges exactos. Dum enim plebs a senatu et consulibus premeretur, tunc ipsa sibi tribunos quasi proprios iudices et defensores creavit, qui eorum libertatem tuerentur, et eos adversus iniuriam nobilitatis defenderent. Vnde et defensores dicti, eo quod plebem sibi commissam contra insolentiam inproborum defendant. At contra nunc quidam eversores, non defensores existunt. [19] Numerarii vocati sunt, quia publicum nummum aerariis inferunt. [20] Functi, ab eo quod fungantur officio et honore aliquo dicti. Hinc et defunctos mortuos dicimus, qui conpleverunt vitae officia; nihil enim iam faciunt. [21] Municipes sunt in eodem municipio nati, ab officio munerum dicti, eo quod publica munia accipiunt. Munia enim officia sunt. Vnde et inmunes dicuntur, qui nullum gerunt officium. [22] Municipales originales cives et in locum officium gerentes. [23] Decuriones dicti, quod sint de ordine curiae. Officium enim curiae administrant. Vnde non est decurio, qui summam non intulit vel curiam participavit. [24] Curiales autem idem et decuriones. Et dicti curiales, quia civilia munera procurant et exequuntur. [25] Principales, magistrati et duumvirales curialium officiorum ordines sunt. Principales dicti, quod primi sint magistratibus. [26] Magistrati vero, quod maiores sunt reliquis officiis. Duumvirales **. [27] Tabellio vocatus eo quod sit portitor tabellarum. Idem exceptor, idem et scriba publicus, quia ea tantum, quae gestis publicantur, scribit. [28] Burgarii a burgis dicti, quia crebra per limites habitacula constituta burgos vulgo vocant. Vnde et Burgundionum gentis nomen inhaesit, quos quondam subacta Germania Romani per castra disposuerunt, atque ita nomen ex locis sumpserunt. [29] Collegiati dicuntur, quod ex eorum collegio custodiisque deputentur, qui facinus aliquod commiserunt. Est enim sordidissimum genus hominum patre incerto progenitum. [30] Privati sunt extranei ab officiis publicis. Est enim nomen magistratum habenti contrarium, et dict privati quod sint ab officiis curiae absoluti. [31] Mercennarii sunt qui serviunt accepta mercede. Idem et barones Graeco nomine, quod sint fortes in laboribus. BARUS enim dicitur gravis, quod est fortis. Cui contrarius est levis, id est infirmus. [32] Publicani appellantur conductores vectigalium fisci, vel rerum publicarum, sive qui vectigalia publica exigunt, vel qui per negotia saeculi lucra sectantur. Vnde et cognominati sunt. [33] Vilicus proprie villae gubernator est. Vnde et a villa vilicus nomen accepit. Interdum autem vilicus non gubernationem villae, sed dispensationem universae domus, Tullio interpretante, significat, quod est universarum possessionum et villarum dispensatorem. [34] Actores idem et curatores ab agendo et curando vocati. [35] Procuratores vero, eo quod vice curatoris fungantur, quasi propter curatores, sicut proconsul pro consule. [36] Coloni sunt cultores advenae, dicti a cultura agri. Sunt enim aliunde venientes atque alienum agrum locatum colentes, ac debentes conditionem genitali solo propter agri culturam sub dominio possessoris, pro eo quod his locatus est fundus. Coloni autem quattuor modis dicuntur. Nam coloni aut Romani sunt, aut coloni Latini, aut coloni auxiliares, aut coloni ruris privati. [37] Inquilini vocati quasi incolentes aliena. Non enim habent propriam sedem, sed in terra aliena inhabitant. [38] Differt autem inter inquilinum et advenam. Inquilini enim sunt qui emigrant, et non perpetuo permanent. Advenae autem vel incolae adventicii perhibentur, sed permanentes; et inde incolae, quia iam habitatores sunt, ab incolendo. [39] Indigenae sunt inde geniti, et in eodem loco nati, ubi inhabitant. [40] Incola autem non indigenam, sed advenam indicat. [41] Peregrini dicti eo quod ignorantur eorum parentes, a quibus orti existunt. Sunt enim de longinqua regione. [42] Vrbani vocabantur, qui Romae habitabant. Qui vero in ceteris locis, oppidani. Nam sola urbs Roma, cetera oppida. [43] Famuli sunt ex propria servorum familia orti. Servi autem vocabulum inde traxerunt, quod hi, qui iure belli possint occidi a victoribus, cum servabantur, servi fiebant, a servando scilicet servi appellati. [44] Ancillae a sustentaculo vocatae. AGKON enim Graece cubitus dicitur. Vnde et anconem dicimus. [45] Mancipium est quidquid manu capi subdique potest, ut homo, equus, ovis. Haec enim animalia statim ut nata sunt, mancipium ess putantur. Nam et ea, quae in bestiarum numero sunt, tunc videntur mancipium esse, quando capi sive domari coeperint. [46] Ingenui dicti, quia in genere habent libertatem, non in facto sicut liberti. Vnde et eos Graeci EUGENEIS vocant, quod sint boni generis. [47] Libertus autem vocatus quasi liberatus. Erat enim prius iugo servitutis addictus. Libertorum autem filii apud antiquos libertini appellabantur, quasi de libertis nati. Nunc vero libertinus aut a liberto factus, aut possessus. [48] Manumissus dicitur quasi manu emissus. Apud veteres enim quotiens manu mittebant, alapa percussos circumagebant, et liberos confirmabant; unde et manumissi dicti, eo quod manu mitterentur. [49] Dediticii primum a deditione sunt nuncupati. Deditio enim dicitur quando se victi aut vincendi hostes victoribus tradunt: quibus haec origo nominis fuit. Dum quondam adversus populum Romanum servi armis sumptis dimicassent, victi se dederunt, conprehensique varia turpitudine affecti sunt. [50] Ex his quidam postea a dominis manumissi, propter suppliciorum notas, quas manifeste perpessi sunt, ad dignitatem civium Romanorum non pervenerunt. [51] Latini ante Romam conditam apud Latinos fiebant, numquam per testamentum, sed per epistolam libertatem sumentes. Inde quia per testamentum non fiebant, nec ex testamento aliquid capere, nec suos heredes facere poterant, cives Romani postea sub consulibus per testamenta in urbe Romana effecti sunt. [52] Dicti autem cives Romani, quia testamento liberi effecti in numerum Romanorum civium rediguntur. His primum aditus erat in urbe Roma commorari; ceteris autem libertis prohibebatur ne vel in urbe Roma, vel infra septimum ab urbe miliarium commanerent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL