Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis Etymologiarum libri XX IntraText CT - Text |
N
[184] Nobilis, non vilis, cuius et nomen et genus scitur. Nubilis, ad nubendum habilis. Nemo ab homine tractum, id est ne homo, quod est pro nullo; nullus autem quasi ne ullus. Nullus, ne ullus. [185] Nihili conpositum est ex nil et hilo. Hilum autem Varro ait significare medullam eius ferulae quam Graeci ASFODELON vocant; et sic dici apud nos nihilum quomodo apud Graecos OUDE GRU. [186] Nequam a malo plerique distingunt, alium perniciosum, alium nugam existimantes; ut ait Munatius: 'Hic adulescens nequam, non malus,í id est nugax, non perniciosus. Alii confundunt, quasi utrumque unum idemque significent. [187] Nequam ex eo quod nec quicquam sit, id est ex eo quod nihil sit, veteres dictum [esse] voluerunt. Neuter, neque ille neque iste; quasi diceret ne uterque. [188] Nefarius, non dignus farre, quo primo cibi genere vita hominum sustentabatur. [Alias nefarius nec dicendus.] [Nutritor, quasi nutu eruditor.] Nefandus, id est nec nominandus quidem. [189] Nuntius est [et] qui nuntiat et quod nuntiatur, id est AGGELOS KAI AGGELIA. Sed nuntius ipse homo genere masculino: id vero, quod nuntiat, genere neutro, ut hoc nuntium et haec nuntia. [190] Nazaraeus, id est sanctus Dei. Nazaraeus olim dicebatur qui sanctam comam nutriebat et nihil contaminatum conspiciebat, abstinens se a vino omnique sicera, quae mentem ab integra sanitate pervertit. [191] Nugas autem Hebraeum nomen est. Ita enim in Prophetis est expositum, ubi dicit Sophonias (3,4): 'Nugas, qui a lege recesserunt,í ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matrem. [192] Nugigerulus appellatus ab eo quod sit turpis nuntius. [193] Neglegens, [quasi] nec legens. Nepos dictus a genere quodam scorpionum qui natos suos consumit, excepto eum, qui dorso eius insiderit; nam rursus ipse qui servatus fuerit consumit patrem: unde homines qui bona parentum per luxuriam consumunt nepotes dicuntur. Hinc quoque nepotatio pro luxuria ponitur, qua certe quaeque res consumuntur. [194] Niger, quasi nubiger: quia non serenus, sed fusco opertus. Vnde et nubilum diem tetrum dicimus.