Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER XI

DE HOMINE ET PORTENTIS

I. DE HOMINE ET PARTIBVS EIVS. [1] Natura dicta ab eo quod nasci aliquid faciat. Gignendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt et existunt. [2] Genus a gignendo dictum, cui derivatum nomen a terra, ex qua omnia gignuntur; GUE enim Graece terra dicitur. [3] Vita dicta propter vigorem, vel quod vim teneat nascendi atque crescendi. Vnde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt. [4] Homo dictus, quia ex humo est factus, sicut [et] in Genesi dicitur (2,7): 'Et creavit Deus hominem de humo terrae.' Abusive autem pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo. [5] Graeci autem hominem ANTHROPON appellaverunt, eo quod sursum spectet sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui. Quod Ovidius poeta designat, cum dicit (Metam. 1,84):

Pronaque cum spectant animalia cetera terram,
os homini sublime dedit caelumque videre
iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Qui ideo erectus caelum aspicit, ut Deum quaerat, non ut terram intendat veluti pecora, quae natura prona et ventri oboedientia finxit. [6] Duplex est autem homo: interior et exterior. Interior homo anima, [et] exterior homo corpus. [7] Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit. Vnde et Graece ventus ANEMOS dicitur, quod ore trahentes aerem vivere videamur: sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit, quia iam in genetricis utero vivit. [8] Non est igitur aer inima, quod putaverunt quidam qui non potuerunt incorpoream eius cogitare naturam. [9] Spiritum idem esse quod animam Evangelista pronuntiat dicens (Ioh. 10,18): 'Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursus potestatem habeo sumendi eam.' De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore memoratus Evangelista ita protulit, dicens (Ioh. 19,30): 'Et inclinato capite emisit spiritum.' [10] Quid est enim emittere spiritum nisi quod animam ponere? Sed anima dicta propter quod vivit: spiritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo quod inspiret in corpore. [11] Item animum idem esse quod animam; sed anima vitae est, animus consilii. Vnde dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare: unde et amentes. Nam mentem vocari, ut sciat: animum, ut velit. [12] Mens autem vocata, quod emineat in anima, vel quod meminit. Vnde et inmemores amentes. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima mens vocatur, tamquam caput eius vel oculus. Vnde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adiunta sunt animae ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima. [13] Nam et memoria mens est, unde et inmemores amentes. Dum ergo vivificat corpus, anima est: dum vult, animus est: dum scit, mens est: dum recolit, memoria est: dum rectum iudicat, ratio est: dum spirat, spiritus est: dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro his quae sentit, unde et sententia nomen accepit. [14] Corpus dictum eo quod corruptum perit. Solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum. [15] Caro autem a creando est appellata. Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc et parentes creatores vocantur. [16] Caro autem ex quattuor elementis compacta est. Nam terra in carne est, aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem, cuius quid debetur conpage resoluta. [17] Caro autem et corpus diversa significant. In carne semper corpus est, non semper corpore caro. Nam caro est quae vidit, idem et corpus. Corpus, quod non vidit, idem non caro. Nam corpus dici aut quod post vitam est mortuum, aut sine vita est conditum. Interdum et cum vita corpus, et non caro, ut herba et lignum. [18] Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Ex quibus duo aperiuntur et clauduntur, duo semper patentes sunt. [19] Sensus dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi. Vnde et praesentia nuncupantur, quod sint prae sensibus; sicut prae oculis, quae praesto sunt oculis. [20] Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. Visum autem fier quidam adseverant aut externa aetherea luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes, atque penetratis tunicis in aerem exeuntes, et tunc conmixtione similis materiae visum dantes. [21] Visus dictus, quod vivacior sit ceteris sensibus ac praestantior sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria inter cetera mentis officia. Vicinior est enim cerebro, unde omnia manant; ex quo fit ut ea quae ad alios pertinent sensus, 'vide' dicamus; veluti cum dicimus: 'Vide quomodo sonat,' 'vide quomodo sapit,' sic et cetera. [22] Auditus appellatus, quod voces auriat; hoc est aere verberato suscipiat sonos. Odoratus quasi aeris odoris adtactus. Tacto enim aere sentitur. Sic et olfactus, quod odoribus adficiatur. Gustus a gutture dictus. [23] Tactus, eo quod pertractet et tangat et per omnia membra vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus quidquid ceteris sensibus iudicare non possumus. Duo autem genera tactus esse; nam aut extrinsecus venit quod feriat, aut intus in ipso corpore oritur. [24] Vnicuique autem sensui propriam naturam datam. Nam quod videndum est, oculis capitur, quod audiendum est, auribus: mollia et dura tactu aestimantur, sapor gustu, odor naribus ducitur. [25] Prima pars corporis caput; datumque illi hoc nomen eo quod sensus omnes et nervi inde initium capiant, atque ex eo omnis vigendi causa oriatur. Ibi enim omnes sensus apparent. Vnde ipsius animae, quae consulit corpori, quodammodo personam gerit. [26] Vertex est ea pars qua capilli capitis colliguntur, et in ua caesaries vertitur; unde et nuncupatur. [27] Calvaria ab ossibus calvis dicta, per defectionem; et neutraliter pronuntiatur. Obcipitium capitis pars posterior, quasi contra capitium, vel quod sit capiti retrorsum. [28] Capilli vocati quasi capitis pili, facti ut et decorem praestent et cerebrum adversus frigus muniant atque a sole defendant. Pilos autem dictos a pelle, qua prodeunt; sicut el pilo dicitur a pila, ubi pigmentum contunditur. [29] Caesaries a caedendo vocata, ideoque tantum virorum est. Virum enim tonsum decet, mulierem non decet. [30] Comae sunt proprie non caesi capilli, et est Graecus sermo. Nam comas Graeci caimos a secando nominant, unde et XEIREIN tondere [dicunt]. Inde et cirri vocantur, quod etiam idem Graeci MALLON vocant. [31] Crines proprie mulierum sunt. Dictae autem crines eo quod vittis discernantur. Vnde et discriminalia dicuntur, a quibus divisae religantur. [32] Tempora sunt, quae calvariae dextra laevaque subiacent. Quae ideo sic nuncupantur quia moventur, ipsaque mobilitate quasi tempora quibusdam intervallis mutantur. [33] Facies dicta ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis et uniuscuiusque personae cognitio. [34] Vultus vero dictus, eo quod per eum animi voluntas ostenditur. Secundum voluntatem enim in varios motus mutatur, unde et differunt sibi utraque. Nam facies simpliciter accipitur de uniuscuiusque naturali aspectu; vultus autem animorum qualitatem significas. [35] Frons ab oculorum foraminibus nominata est. Haec imago quaedam animi mentis motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est. [36] Oculi vocati, sive quia eos ciliorum tegmina occulant, ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur, sive quia occultum lumen habeant, id est secretum vel intus positum. Hi inter omnes sensus viciniores animae existunt. In oculis enim omne mentis indicium est, unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem et lumina. Et dicta lumina, quod ex eis lumen manat, vel quod ex initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam visui proponendo refundant. [37] Pupilla est medius punctus oculi, in quo vis est videndi; ubi quia parvae imagines nobis videntur, propterea pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique pupulam vocant: vocatur autem pupilla quod sit pura atque inpolluta, ut sunt puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est desperatio. [38] Circulus vero, quo a pupilla albae partes oculi separantur discreta nigredine, corona dicitur, quod rotunditate sui ornet ambitum pupillae. [39] Palpebrae sunt sinus oculorum, a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem, ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem vallo capillorum, ut [et] apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno coniventibus tamquam involuti quiescant latentes. [40] In summitate autem palpebrarum locis, quibus se utraque clausa contingunt, extant adnati ordine servato capilli tutelam oculis ministrantes, ne inruentes facile iniurias excipiant et ex eo noceantur, ut pulveris vel cuiusquam crassioris materiae arceant contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent, quo tenuem atque serenum faciant visum. [41] Lacrimas quidam a laceratione mentis putant dictas; alii existimant ideo quod Graeci DAKRUA vocant. [42] Cilia sunt tegmina quibus operiuntur oculi, et dicta cilia quod celent oculos tegantque tuta custodia. Supercilia dicta, quia superposita sunt ciliis; quae idcirco pilis vestita sunt ut oculis munimenta praetendant, et sudorem a capite defluentem depellant. Intercilium vero est medium illud inter supercilia quod sine pilis est. [43] Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant. Nam Graece barbae. Hinc et genae, quod inde incipiant gigni barbae. [44] Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae. Vocatae autem malae sive quod infra oculos prominent in rotunditatem, quam Graeci MULA appellant, sive quod sint supra maxillas. [45] Maxillae per diminutionem a malis; sicuti paxillus a palo, taxillus a talo. Mandibulae sunt maxillarum partes, ex quo et nomen factum. Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, non mulierum. [46] Aurium inditum nomen a vocibus auriendis, unde et Vergilius (Aen. 4,359):

Vocemque his auribus ausit.

Aut quia vocem ipsam Graeci AUDEN vocant, ab auditu; per inmutationem enim litterae aures quasi audes nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus earum sonum facit quo sensum excipiant audiendi. Pinnula summa pars auris, ab acumine dicta. Pinnum enim antiqui acutum dicebant, unde et bipinnis et pinna. [47] Nares idcirco nominantur quia per eas vel odor vel spiritus nare non desinit, sive quia nos odore admonent ut norimus aliquid ac sciamus. Vnde et e contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim scisse veteres dicebant. Terentius (Adelph. 397):

Ac non totis sex mensibus
prius olfecissent, quam ille quidquam coeperit.

[48] Narium recta pars, propter quod aequaliter sit in longitudine et rotunditate porrecta, columna vocatur; extremitas eius pirula, a formula pomi piri; quae vero dextra laevaque sunt, pinnulae, ab alarum similitudine: medium autem interfinium. [49] Os dictum, quod per ipsum quasi per ostium et cibos intus mittimus et sputum foris proicimus; vel quia inde ingrediuntur cibi, inde egrediuntu sermones. [50] Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus; quod inferius, eo quod grossior sit, labrum. Alii virorum labra, mulierum labia dicunt. [51] Linguae a ligando cibo putat Varro nomen impositum. Alii, quod per articulatos sonos verba ligat. Sicut enim plectrum cordis, ita lingua inliditur dentibus et vocalem efficit sonum. [52] Dentes Graeci ODONTES vocant, et inde in Latinum trahere nomen videntur. Horum primi praecisores dicuntur, quia omne, quod accipitur, ipsi prius incidunt. Sequentes canini vocantur, quorum duo in dextra maxilla et duo in sinistra sunt. Et dicti canini quia ad similitudinem caninorum existunt, et canis ex ipsis ossa frangit, sicut et homo; ut quod non possunt priores praecidere, illis tradunt ut confrangant. Hos vulgus pro longitudine et rotunditate colomellos vocant. Vltimi sunt molares, qui concisa a prioribus atque confracta subigunt et molent atque inmassant; unde et molares vocati sunt. [53] Dentium autem numerum discernit qualitas sexus. Nam in viris plures, in feminis pauciores existunt. [54] Gingivae a gignendis dentibus nominatae. Factae sunt autem etiam ad decorem dentium, ne nudi horrori potius quam ornamento existerent. [55] Palatum nostrum sicut caelum est positum, et inde palatum a polo per derivationem. Sed et Graeci similiter palatum OURANON appellant, eo quod pro sui concavitate caeli similitudinem habeat. [56] Fauces a fundendis vocibus nominatae, vel quod per eas famur voces. Arteriae vocatae, sive quod per eas a pulmone aer, hoc est spiritus fertur, seu quod artis et angustis meatibus spiritum vitalem retineant, unde vocis sonos emittunt: qui soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias vocis efficeret. [57] Toles Gallica lingua dicuntur, quas vulgo per diminutionem tusillas vocant, quae in faucibus turgescere solent. Mentum dictum, quod inde mandibulae oriantur, vel quod ibi iungantur. [58] Gurgulio a gutture nomen trahit, cuius meatus ad os et nares pertendit: habens viam qua vox ad linguam transmittitur, ut possit verba conlidere. Vnde et garrire dicimus. [59] Rumen proximum gurgulioni, quo cibus et potio devoratur. Hinc bestiae, quae cibum revocant ac remandunt, ruminare dicuntur. Sublinguium operculum gurgulionis, quasi parva lingua quae foramen linguae recludit operitve. [60] Collum dictum, quod sit rigidum et teres ut columna, baiulans caput et sustentans quasi capitolium: cuius anterior pars gula vocatur, posterior cervix. [61] Cervix autem vocata, quod per eam partem cerebrum ad medullam spinae dirigitur, quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices dicebant: prius Hortensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem numero singulari membrum ipsud significat: nam pluraliter contumaciam saepe demonstrat. Cicero in Verrinis (6, 110): 'Praetotem tu accuses? frange cervices.' [62] Vmeri dicti, quasi armi, ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur. Nam proprie armi quadrupedum sunt. Ola summi humeri pars posterior. [63] Brachia a fortitudine nominata: BARU enim Graece grave et forte significatur. In brachiis enim tori lacertorum sunt, et insigne musculorum robur existit. Hi sunt tori, id est musculi: et dicti tori, quod illic viscera torta videantur. [64] Cubitum dictum, quod ad cibos sumendos in ipso cubamus. Vlna secundum quosdam utriusque manus extensio est, secundum alias cubitus; quod magis verum est, quia Graece OLENOS cubitus dicitur. [65] Alae subbrachia sunt appellatae, eo quod ex eis in modum alarum motus brachiorum inchoet; quas quidam ascillas vocant, quod ex his brachia celluntur, id est moventur; unde et oscilla dicta ab eo quod his cillantur, hoc est moveantur, ora. Nam cillere est movere. Has quidam subhircos vocant, propter quod in plerisque hominibus hircorum foetorem reddant. [66] Manus dicta, quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat; ipsa operatur omnia atque dispensat; per eam accipimus et damus. Abusive autem manus etiam ars vel artifex, unde et manupretium dicimus. [67] Dextra vocatur a dando, ipsa enim pignus pacis datur; ipsa fidei testis atque salutis adhibetur; et hoc est illud apud Tullium (Cat. 3,8): 'Fidem publicam iussu senatus dedi,' id est dextram. Vnde et Apostolus [(Galat. 2,9): 'Dextras dederunt mihi.'] [68] Sinixtra autem vocata quasi sine dextra, sive quod rem fieri sinat. [69] A sinendo enim sinixtra est nuncupata. Palma est manus expansis digitis, sicut contractis pugnus. Pugnus autem a pugillo dictus, sicut palma ab expansis palmae ramis. [70] Digiti nuncupati, vel quia decem sunt, vel quia decenter iuncti existunt. Nam habent in se et numerum perfectum et ordinem decentissimum. Primus pollex vocatus, eo quod inter ceteros polleat virtute et potestate. Secundus index et salutaris seu demonstratorius, quia eo fere salutamus vel ostendimus. [71] Tertius inpudicus, quod plerumque per eum probri insectatio exprimitur. Quartus anularis, eo quod in ipso anulus geritur. Idem et medicinalis, quod eo trita collyria a medicis colliguntur. Quintus auricularis, pro eo quod eo aurem scalpimus. [72] Vngulas ex Graeco vocamus: illi enim has ONUCHAS dicunt. Truncus media pars corporis a collo ad inguinem. De quo Nigidius (108): 'Caput collo vehitur, truncus sustinetur coxis et genibus cruribusque.' [73] Thorax a Graecis dicitur anterior pars trunci a collo usque ad stomachum, quam nos dicimus arcam eo quod ibi arcanum sit, id est secretum, quo ceteri arcentur. Vnde et arca et ara dicta, quasi res secretae. Cuius eminentes pulpae mamillae: inter quas pars illa ossea pectus dicitur, dextraque aut laeva costae. [74] Pectus vocatum, quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes; unde et pectinem dici, quod pexos capillos faciat. Mamillae vocatae, quia rotundae sunt quasi malae, per diminutionem scilicet. [75] Papillae capita mammarum sunt, quas sugentes conprehendunt. Et dictae papillae, quod eas infantes quasi pappant, dum lac sugunt. Proinde mamilla est omnis eminentia uberis, papilla vero breve illud unde lac trahitur. [76] Vbera dicta, vel quia lacte uberta, vel quia uvida, humore scilicet lactis in more uvarum plena. [77] Lac vim nominis a colore trahit, quod sit albus liquor: LEUKOS enim Graece album dicunt: cuius natura ex sanguine commutatur. Nam post partum si quid sanguinis nondum fuerit uteri nutrimento consumptum, naturali meatu fluit in mammas, et earum virtute albescens lactis accipit qualitatem. [78] Cutis est quae in corpore prima est, appellata quod ipsa corpori superposita incisionem prima patiatur: KUTIS enim Graece incisio dicitur. Idem et pellis, quod externas iniurias corporis tegendo pellat, pluviasque et ventos solisque ardores perferat. [79] Pellis autem mox detracta: subacta iam corium dicitur. Corium autem per derivationem caro appellavit, quod eo tegatur: sed hoc in brutis animalibus proprium. [80] Pori corporis Graeco nomine appellantur, qui Latine proprie spiramenta dicuntur, eo quod per eos vivificus spiritus exterius ministretur. [81] Arvina est pinguedo cuti adhaerens. Pulpa est caro sine pinguedine, dicta quod palpitet: resilit enim saepe. Hanc plerique et viscum vocant, propter quod glutinosa sit. [82] Membra sunt partes corporis. Artus, quibus conligantur membra, ab artando dicti. [83] Nervi Graeca derivatione appellati, quos illi NEURA vocant. Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum coniunctiones invicem his inhaereant. Maximam autem virium substantiam nervos facere certissimun est: nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. [84] Artus dicti, quod conligati invicem nervis artentur, id est stringantur; quorum diminutiva sunt articuli. Nam artus dicimus membra maiora, ut brachia; articulos minora membra, ut digiti. [85] Conpago capita sunt ossuum, dicta eo quod sibi conpacta nervis velut glutino quodam adhaereant. [86] Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim positio omnis roburque subsistit. Ossa autem ab usto dicta, propter quod cremarentur ab antiquis; sive, ut alii putant, ab ore, eo quod ibi pateant. Nam ubique cute visceribusque obtecta celantur. [87] Medulla appellata, quod madefaciant ossa; inrigant enim et confortant. Vertibula sunt summae ossum partes nodis crassioribus conglobatae, dictae ita eo quod ad inflexionem membrorum illa vertantur. [88] Cartilagines ossa mollia et sine medulla, quod genus auriculae et narium discrimen et costarum extremitates habent; sive opercula ossuum, quae moventur. Et dictae cartilagines quod leni attritu carent dolorem dum flectuntur. [89] Costas appellari quidam putant quod ab ipsis interiora custodiantur, et tota mollities ventris vallata salvetur. [90] Latus, quia iacentibus nobis latet: est enim laeva pars corporis. Dextro autem lateri habilior motus est; laevo fortior, et oneri ferendo adcommodatior. Vnde et laeva nuncupata, quod aptior sit ad levandum aliquid et portandum. Ipsa enim gestat clipeum, ensem, pharetra et reliqua onera, ut expedita sit dextera ad agendum. [91] Dorsum est a cervice usque ad renes. Dictum autem dorsum quod sit superficies durior corporis in modum saxi, fortis et ad portandum et ad perpetiendum. [92] Terga, quia in ea supini iacemus in terra, quod solus homo potest. Nam muta animalia tantum aut in ventre aut in latere iacent. Vnde et in animalibus terga abusive dicuntur. [93] Scapula ä Interscapilium spatium, quod inter scapulas est, unde et nominatum. [94] Palae sunt dorsi dextra laevaque eminentia membra, dicta quod in luctando eas premimus; quod Graeci PALEN dicunt. [95] Spina est iunctura dorsi, dicta eo quod habeat radiolos acutos; cuius iuncturae spondilia appellantur propter partem cerebri, quae fertur per eos longo tractu ad ceteras corporis partes. [96] Sacra spina est ima perpetuae spinae, quam Graeci IERON OSTOUN vocant, quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque ex hostia id primum a gentilibus diis suis dabatur, unde et sacra spina dicitur. [97] Renes ait Varro dictos quod rivi ab his obsceni humoris nascantur. Nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor rursus a renibus calore Venerio resolutus decurrit. [98] Lumbi ob libidinis lasciviam dicti, quia in viris causa corporeae voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis. Vnde et ad Iob in exordio sermonis dictum est (38,3): 'Accinge sicut vir lumbos tuos': ut in his esset resistendi praeparatio, in quibus libidinis est usitata dominandi occasio. [99] Vmbilicus est medius locus corporis, dictus quod sit umbus iliorum. Vnde et umbo appellatur locus in medio clypei, a quo pendet. Ex eo enim infans in utero pendet, ex eo etiam et nutritur. [100] Ilium Graeco sermone appellatum, quod ibi nos obvolvamus. Graece enim ðiliosð obvolvere dicitur. [101] Clunes vocatae, quod sint iuxta colum, quod est longao. Nates, quod in ipsis innitimur dum sedemus. Vnde et conglobata est in eis caro, ne prementis corporis mole ossa dolerent. [102] Genitalia corporis partes, ut nomen ipsud docet, gignendae sobolis acceperunt vocabulum, quod his procreatur et gignitur. Haec et pudenda pro verecundia, sive a pube: unde et indumento operiuntur. Dicuntur autem ista et inhonesta, quia non habent eam speciem decoris sicut membra quae in promptu locata sunt. [103] Idem et veretrum, quia viri est tantum, sive quod ex eo virus emittitur. Nam virus proprie dicitur humor fluens a natura viri. [104] Testiculi per diminutionem a testibus dicti, quorum numerus incipit a duobus. Hi semen calamo ministrant, quod ab spinae medulla et renes et lumbus suscipiunt ad gratiam procreandi. Fiscus est pellis in qua testiculi sunt. [105] Posteriora vero vocata, quod retro sunt et a vultu aversa, ne dum alvum purgamus inquinaremus aspectum. Meatus inde appellatus, quia per eum meant, id est egeruntur, stercora. [106] Femora dicta sunt, quod ea parte a femina sexus viri discrepet. Sunt autem ab inguinibus usque ad genua. Femina autem per derivationem femorum partes sunt, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. Vnde et proeliatores olim sub feminibus equos amisisse dicebantur. [107] Coxae quasi coniunctae axes; ipsis enim femora moventur. Quarum concava vertebra vocantur, quia in eis capita femorum vertuntur. Suffragines, quia subtus franguntur, id est flectuntur, non supra, sicut in brachiis. [108] Genua sunt commissiones femorum et crurum; et dicta genua eo quod in utero sint genis opposita. Cohaerent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis, lacrimarum indicibus et misericordiae. Nam a genis genua dicuntur. [109] Denique conplicatum gigni formarique hominem, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut cavi ac reconditi fiant. Ennius (inc. 14):

Atque genua conprimit arta gena.

Inde est quod homines dum ad genua se prosternunt, statim lacrimantur. Voluit enim eos natura uterum maternum rememorare, ubi quasi in tenebris consedebant antequam venirent ad lucem. [110] Crura dicta, quia in his currimus et gressum facimus. Sunt autem sub genibus usque ad suras. Tibiae vocatae quasi tubae. Sunt enim et longitudine et specie similes. [111] Talus dictus a tolo. Nam tolus est eminens rotunditas: unde et fastigium templi rotundi tolus vocatur. Talus autem sub crura est, sub talo calcanei. [112] Pedes ex Graeca etymologia nomen sortiti sunt. Hos enim Graeci PODAS dicunt, qui alternis motibus solo fixi incedunt. [113] Plantae a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae anteriores partes, quae etiam de multis ossibus constant. [114] Calcis prima pars plantae: a callo illi nomen inpositum, quo terram calcamus; hinc et calcaneus. [115] Solum inferior pars pedis, dictum quia eo terrae vestigia inprimimus. Sed et solum dicitur omne quod aliquid sustinet, quasi solidum: unde et terra solum, quod cuncta sustineat; et solum pedis, quod totam corporis molem portat. [116] Viscera non tantum intestina dicimus, sed quidquid sub corio est, a visco, quod est inter cutem et carnem. [117] Item viscera vitalia, id est circumfusa cordis loca, quasi viscora, eo quod ibi vita, id est anima, continetur. Item viscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata. Item lacerti, sive mures, quia sic in singulis membris cordis loco sunt ut cor in media totius corporis parte, appellanturque a nomine similium animalium sub terra delitescentium. Nam inde musculi a murium similitudine: idem etiam et tori, quod illic viscera torta videantur. [118] Cor a Graeca appellatione derivatum, quod illi KARDIAN dicunt, sive a cura. In eo enim omnis sollicitudo et scientiae causa manet. Qui ideo pulmoni vicinus est ut, cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur. Huius duae arteriae sunt, e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextra plus spiritum: unde et in dextro brachio pulsum inspicimus. [119] Praecordia sunt loca cordis vicina quibus sensus percipitur; et dicta praecordia eo quod ibi sit principium cordis et cogitationis. [120] Pulsus vocatus, quod palpitet; cuius indicio aut infirmitatem intellegimus aut salutem. Huius duplex est motus; aut simplex, aut conpositus. Simplex, qui ex uno saltu constat; conpositus, qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit. Qui motus certa habent spatia; dactylicum percussum, quamdiu sine vitio sunt; si quando vero citatiores sunt, ut DORKADAZONTES, aut leniores, ut MURMIZONTES, mortis signa sunt. [121] Venae dictae, eo quod viae sint natantis sanguinis, atque rivi per corpus omne divisi, quibus universa membra inrigantur. [122] Sanguis ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur et sustentetur et vivat. Sanguis autem est dum in corpore est, effusus vero cruor dicitur. Nam cruor vocatus ab eo quod effusus decurrit, vel ab eo quod currendo corruat. Alii cruorem interpretantur sanguinem corruptum qui emittitur. Alii aiunt vocatum sanguinem quod suavis sit. Sanguis autem non est integer, nisi in iuvenibus. [123] Nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem; unde et in senibus tremor est. Proprie autem sanguis animae possessio est: inde genas lacerare mulieres in luctu solent; inde et purpureae vestes et flores purpurei mortuis praebentur. [124] Pulmo ex Graeco trahit vocabulum. Graeci enim pulmonen PLEUMON vocant, eo quod cordis flabellum sit, in quo PLEUMA, id est spiritus inest, per quod et agitantur et moventur; unde et pulmones vocati sunt. Nam Graece PLEUMA spiritus dicitur, qui flando et exagitando aerem amittit et recipit; a quo moventur pulmones et palpitant et aperiendo se ut flatum capiant, stringendo, ut eiciant. [125] Est enim organus corporis. Iecur nomen habet eo quod ignis ibi habeat sedem, qui in cerebro subvolat. Inde ad oculos ceterosque sensus et membra diffunditur, et calore suo ad se sucum ex cibo tractum vertit in sanguinem, quem ad usum pascendi nutriendique singulis membris praebet. In iecore autem consistit voluptas et concupiscentia iuxta eos qui de physicis disputant. [126] Fibrae iecoris sunt extremitates, sicut [et] extremae partes foliorum in intibis, sive quasi linguae eminentes. Dictas autem fibras quod apud gentiles in sacris ad Phoebi aras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atque subcensis responsa acciperent. [127] Splen dictum a supplemento ex contraria parte iecoris, ne vacua existeret: quem quidam etiam risus causa factum existimant. Nam splene ridemus, felle irascimur, corde sapimus, iecore amamus. Quibus quattuor elementis constantibus integrum est animal. [128] Fel appellatum, quod sit folliculum gestans humorem, qui vocatur bilis. Stomachus Graece os vocatur, eo quod ostium ventris sit, et ipse cibum excipiat atque in intestina transmittat. [129] Intestina dicuntur, eo quod corporis interiore parte cohibentur; quae idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modo, ut susceptas escas paulatim digerant, et superadditis cibis non inpediantur. [130] Omentum membranum, quod continet intestinorum maiorem partem, quod EPIPLOUN Graeci vocant. Disseptum intestinum, quod discernit ventrem et cetera intestina a pulmonibus, a corde. [131] Caecum intestinum, quod sit sine foramine et exitu; quem Graeci TUFLON EUTERON dicunt. Ieiuna tenue intestinum, unde et ieiunium dicitur. [132] Venter autem et alvus et uterus inter se differunt. Venter est qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, pertinetque a pectore ad inguinem, et dictus venter quod per totum corpus vitae alimenta transmittat. [133] Alvus est qui cibum recipit, et purgari solet. Sallustius (Hist. I, frag. 52): 'Simulans sibi alvum purgari.' Et vocatum alvum quod abluatur, id est purgetur: ex ipso enim sordes stercorum defluunt. [134] Vterum solae mulieres habent, in quo concipiunt, ad similitudinem cauliculi. Tamen auctores uterum pro utriusque libet sexus ventre plerumque ponunt, nec poetae tantummodo, sed et ceteri. [135] Vocatus autem uterus, quod duplex sit et ab utraque in duas se dividat partes, quae in diversum diffusae ac replexae circumplicantur in modum cornu arietis; vel quod interius inpleatur foetu. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habuerit, membra et viscera. [136] Aqualiculus autem proprie porci est; hinc ad ventrem translatio. Matrix dicitur, quod foetus in eo generetur: semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. [137] Vulva vocata quasi valva, id est ianua ventris, vel quod semen recipiat, vel quod ex ea foetus procedat. Vesica dicta, quia sicut vas aqua, ita de renibus urina collecta conpletur, et humore distenditur. Cuius usus in volucribus non habetur. [138] Vrina autem dicta, sive quod urat, seu quia ex renibus egeritur. Cuius indicio et salus et aegritudo futura monstratur. Qui humor vulgo lotium dicitur, quod eo lota, id est munda, vestimenta efficiantur. [139] Semen est quod iactum sumitur aut a terra aut ab utero ad gignendum vel fructus vel foetus. Est enim liquor ex cibi et corporis decoctione factus ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatus in modum sentinae concrescit in renibus, eiectusque per coitum, et in utero mulieris susceptus calore quodammodo viscerum et menstrualis sanguinis inrigatione formatur in corpore. [140] Menstrua supervacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc venire profluvium; luna enim Graece MENE dicitur. Haec et muliebria nuncupantur; nam mulier solum animal menstruale est. [141] Cuius cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbae, amittunt arbores fetus, ferrum rubigo corripit, nigrescunt aera. Si qui canes inde ederint, in rabiem efferuntur. Glutinum asphalti, quod nec ferro nec aquis dissolvitur, cruore ipso pollutum sponte dispergitur. [142] Post plurimos autem dies menstruos ideo semen non esse germinabile, quia iam non est menstrualis sanguis, a quo perfusum inrigetur. Tenue semen locis muliebribus non adhaerere; labitur enim nec habet vim adhaerendi. Similiter et crassum vim non habet gignendi, quia muliebri sanguini miscere se non potest propter nimiam sui spissitudinem. Hinc et steriles mares vel feminas fieri; vel per nimiam seminis vel sanguinis crassitudinem, vel propter nimiam raritatem. [143] Primum autem aiunt cor hominis fingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; deinde quadragesimo die totum opus expleri; quod ex abortionibus, ut ferunt, collecta sunt. Alii foetus a capite sumere dicunt exordium. Vnde et in avium foetus primum oculos fingi in ovis videmus. [144] Foetus autem nominatus, quod adhuc in utero foveatur. Cuius secundae dicuntur folliculus, qui simul cum infante nascitur continetque eum; dictus, quia et cum editur sequitur. [145] Nasci autem patribus similes aiunt, si paternum semen validius sit; matribus, si matris; hac ratione similes exprimi vultus: qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter mixto paterno maternoque semine concipiuntur. Avorum proavorumque similes fieri, quia sicut in terra multa semina occulta, sic et in nobis semina celantur figuras parentum redditura. Ex paterno autem semine puellas nasci et ex materno pueros, quia omnis partus constat duplici semine, cuius pars maior cum invaluit occupat similitudinem sexus. [146] In corpore nostro quaedam tantum utilitatis causa facta sunt, ut viscera: quaedam et utilitatis et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus ac pedes: quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima. [147] Quaedam tantum decoris, ut mamillae in viris, et in utroque sexu umbilicus. Quaedam discretionis, ut in viris genitalia, barba promissa, pectus amplum; in mulieribus leves genae, et angustum pectus; ad concipiendos autem et portandos foetus renes et latera dilatata. Quod ad hominem et ad partes attinet corporis ex parte dictum est, nunc aetates eius subiungam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL