II. DE ORBE. [1] Orbis a rotunditate
circuli dictus, quia sicut rota est; unde brevis etiam rotella orbiculus
appellatur. Vndique enim Oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines.
Divisus est autem trifarie: e quibus una pars Asia, altera Europa, tertia
Africa nuncupatur. [2] Quas tres partes orbis veteres non aequaliter
diviserunt. Nam
Asia a meridie per orientem usque ad septentrionem pervenit; Europa vero a
septentrione usque ad occidentem; atque inde Africa ab occidente usque ad
meridiem. [3] Vnde evidenter orbem dimidium duae tenent, Europa et
Africa, alium vero dimidium sola Asia; sed ideo istae duae partes factae sunt,
quia inter utramque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat.
Quapropter si in duas partes orientis et occidentis orbem dividas, Asia erit in
una, in altera vero Europa et Africa.