III. DE ASIA. [1] Asia ex nomine
cuiusdam mulieris est appelata, quae apud antiquos imperium tenuit orientis.
Haec in tertia orbis parte disposita, ab oriente ortu solis, a meridie Oceano,
ab occiduo nostro mare finitur, a septentrione Maeotide lacu et Tanai fluvio
terminatur. Habet autem provincias multas et regiones, quarum
breviter nomina et situs expediam, sumpto initio a Paradiso. [2]
Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius vocabularum ex
Graeco in Latinum vertitur hortus: porro Hebraice Eden dicitur, quod in nostra
lingua deliciae interpretatur. Quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum;
est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et
lignum vitae: non ibi frigus, non aestus, sed perpetua aeris temperies. [3] E cuius
medio fons prorumpens totum nemus inrigat, dividiturque in quattuor nascentia
flumina. Cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus
est; septus est enim undique romphea flammea, id est muro igneo accinctus, ita
ut eius cum caelo pene iungat incendium. [4] Cherubin quoque, id est
angelorum praesidium, arcendis spiritibus malis super rompheae flagrantiam
ordinatum est, ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui
carni vel spiritui transgressionis aditus Paradisi pateat. [5] India
vocata ab Indo flumine, quo ex parte occidentali clauditur. Haec a meridiano
mari porrecta usque ad ortum Solis, et ab septentrione usque ad montem Caucasum
pervenit; habens gentes multas et oppida, insulam quoque Taprobanen gemmis et
elephantis refertam, Chrysam et Argyren auro argentoque fecundas, Tilen quoque
arboribus foliam numquam carentem. [6] Habet et
fluvios Gangen et Indum et Hypanem inlustrantes Indos. Terra Indiae Favonii
spiritu saluberrima in anno bis metit fruges: vice hiemis Etesias patitur. Gignit autem tincti coloris homines, elephantos ingentes, monoceron
bestiam, psittacum avem, ebenum quoque lignum, et cinnamum et piper et calamum
aromaticum. [7] Mittit et ebur, lapides quoque pretiosos: beryllos,
chrysoprasos et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas et uniones,
quibus nobilium feminarum ardet ambitio. Ibi sunt et montes
aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum hominum monstra
inpossible est. [8] Parthia ab Indiae
finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur. Propter invictam enim
Parthorum virtutem et Assyria et reliquae proximae regiones in eius nomen
transierunt. Sunt enim in ea Aracusia, Parthia, Assyria, Media et Persida, quae
regiones invicem sibi coniunctae initium ab Indo flumine sumunt, Tigri
clauduntur, locis montuosis et asperioribus sitae, habentes fluvios Hydaspem et
Arbem. Sunt enim inter se finibus suis discretae, nomina a
propriis auctoribus ita trahentes. [9] Aracusia ab oppido suo nuncupata.
Parthiam Parthi ab Scythia venientes occupaverunt, eamque ex suo nomine
vocaverunt. Huius a meridie Rubrum mare est, a septentrione Hyrcanum salum, ab
occidui solis plaga Media. Regna in ea decem et octo sunt, porrecta a Caspio
litore usque ad terras Scytharum. [10] Assyria vocata ab Assur filio
Sem, qui cam regionem post diluvium primus incoluit. Haec ab ortu Indiam, a
meridie Mediam tangit, ab occiduo Tigrim, a septentrione montem Caucasum, ubi
portae Caspiae sunt. In hac regione primus usus inventus est purpurae, inde
primum crinium et corporum unguenta venerunt et odores, quibus Romanorum atque
Graecorum effluxit luxuria. [11] Media et Persida a regibus Medo et
Perso cognominatae, qui eas provincias bellando adgressi sunt. Ex quibus Media
ab occasu transversa Parthia regna amplectitur, a septentrione Armenia
circumdatur, ab ortu Caspios videt, a meridie Persidam. Huius terra Medicam
arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt
autem Mediae duae, maior et minor. [12] Persida tendens ab ortu usque
ad Indos, ab occasu Rubrum mare habet, ab aquilone vero Mediam tangit, ab
austro Carmaniam, quae Persidae adnectitur, quibus est Susa oppidum
nobilissimum. In Persida primum orta est ars magica, ad quam Nebroth gigans
post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit. Nam omnes
in illis partibus solem colunt, qui ipsorum lingua El dicitur. [13]
Mesopotamia Graecam etymologiam possidet, quod duobus fluviis ambiatur; nam ab
oriente Tigrim habet, ab occiduo Euphraten. Incipit autem a septentrione inter montem
Taurum et Caucasum; cuius a meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldaea,
novissime Arabia EUDUIMON. [14] Babyloniae regionis caput Babylon urbs
est, a qua et nuncupata, tam nobilis ut Chaldaea et Assyria et Mesopotamia in
eius nomen aliquando transierint. [15] Arabia appellata, id est sacra;
hoc enim significare interpretatur; eo quod sit regio turifera, odores creans:
hinc eam Graeci EUDAIMON, nostri beatam nominaverunt. In cuius saltibus et
myrrha et cinnamum provenit: ibi nascitur avis phoenix, sardonyx gemma, et
iris, molochites et paederota ibi invenitur. Ipsa est et Saba, appellata a
filio Chus, qui nuncupatus est Saba. Haec autem angusto terrae tractu ad
orientem versus ad Persicum sinum extenditur, cuius septentrionalia Chaldaea
claudit, occasum sinus Arabicus. [16] Syriam Syrus quidam perhibetur
indigena a suo vocabulo nuncupasse. Haec ab oriente fluvio Euphrate, ab occasu
mari nostro et Aegypto terminatur, tangens a septentrione Armeniam et
Cappadociam, a meridie sinum Arabicum. Situs
eius porrectus in inmensam longitudinem, in lato angustior. [17] Habet
autem in se provincias Commagenam, Phoeniciam et Palaestinam, cuius pars est
Iudaea absque Sarracenos et Nabatheos. Commagena prima provincia Syriae a vocabulo
Commagae urbis nuncupata, quae quondam ibi metropolis habebatur. Huius est a
septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia, a meridie Syria, ab occasu mare
Magnum. [18] Phoenix Cadmi frater de Thebis Aegyptiorum in Syriam
profectus apud Sidonem regnavit, eamque provinciam ex suo nomine Phoeniciam
appellavit. Ipsa est ubi est Tyrus, ad quem Esaias (23) loquitur. Habet autem
ab oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum. [19] Palaestina provincia
Philistim urbem metropolim habuit, quae nunc dicitur Ascalon, ex qua civitate
omnis circa eam regio Palaestina est nuncupata. Huius ab oriente mare Rubrum
occurrit, a meridiano latere Iudae excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum
finibus clauditur, ab occasu Aegyptio limite terminatur. [20] Iudaea
regio Palaestinaeex nomine Iudae appellata, ex cuius tribu reges habuit. Haec prius Chanaan dicta a filio Cham, sive a decem Chananaeorum
gentibus, quibus expulsis eandem terram Iudaei possiderunt. Initium
longitudinis eius a vico Arfa usque ad vicum Iuliadem porrigitur, in quo
Iudaeorum pariter ac Tyriorum communis habitatio est. Latitudo autem eius a
monte Libani usque ad Tiberiadis lacum extenditur. [21] In medio autem
Iudaeae civitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis totius. Terra
variarum opum dives, frugibus fertilis, aquis inlustris, opima balsamis. Vnde
secundum elementorum gratiam existimaverunt Iudaei eam promissam patribus
terram fluentem mel et lac, cum hic illis Deus resurrectionis praerogativam
polliceretur. [22] Samaria regio Palaestinae ab oppido quodam nomen
accepit qui vocabatur Samaria, civitas quondam regalis in Israel, quae nunc ab
Augusti nomine Sebastia nuncupatur. Haec regio inter Iudaeam et Galilaeam media
iacet, incipiens a vico cui nomen est Eleas, deficiens in terra Agrabath. Situs
eius natura consimili nec ullo differens a Iudaea. [23] Galilaea regio
Palaestinae vocata quod gignat candidiores homines quam Palaestina. Haec autem
duplex est, superior et inferior, sibi tamen conexae, Syriae et Phoeniciae adhaerentes.
Terra earum opima et ferax et fructibus satis fecunda. [24] Pentapolis
regio in confinio Arabiae et Palaestinae sita, dicta a quinque civitatibus
inpiorum quae caelesti igne consumptae sunt. Terra amplius ab Hierosolymis olim
uberrima, nunc autem deserta atque exusta; nam pro scelere incolarum de caelo
descendit ignis, qui regionem illam in cineres aeternos dissolvit. [25] Cuius umbra quaedam et species in favillis et arboribus
ipsis etiam adhuc videtur. Nascuntur enim ibi poma virentia sub tanta specie
maturitatis, ut edendi desiderium gignant; si carpas fatiscunt ac resolvuntur
in cinerem, fumumque exhalant quasi adhuc ardeant. [26] Nabathea
regio a Nabeth filio Ismael nuncupata. Iacet
autem inter Iudaeam et Arabiam, et surgens ab Euphrate in mare Rubrum
porrigitur, et est pars Arabiae. [27] Aegyptus, qui prius Aeria
dicebatur, ab Aegypto Danai fratre postea ibi regnante nomen accepit. Haec ab
oriente Syriae ac Rubro mari coniuncta, ab occasu Libyam habet, a septentrione
mare Magnum, a meridie vero introrsus recedit, pertendens usque ad Aethiopas;
regio caeli imbribus insueta et pluviarum ignara. [28] Nilus solus eam
circumfluens inrigat, et inundatione sua fecundat; unde et ferax frugibus
multam partem terrarum frumento alit; ceterorum quoque negotiorum adeo copiosa
ut inpleat necessariis mercibus etiam orbem terrarum. Finis Aegypti Canopea a
Canope Menelai gubernatore, sepulto in ea insula quae Libyae principium et
ostium Nili facit. [29] Seres oppidum orientis,
a quo et genus Sericum et regio nuncupata [est]. Haec ab Scythico Oceano et
mari Caspio ad Oceanum orientalem inflectitur, nobilibus frondibus fertilis, e
quibus vellera decerpuntur, quae ceterarum gentium Seres ad usum vestium
vendunt. [30] Bactriae regionis proprius amnis Bactros vocabulum
dedit. Partes huius quae pone sunt Propanisi iugis ambiuntur, quae adversae
sunt Indi fluvii fontibus terminantur; reliqua includit Ochus fluvius. Mittit
Bactria fortissimos camelos numquam adterentes pedes. [31] Scythia
sicut et Gothia a Magog filio Iaphet fertur cognominata. Cuius terra olim
ingens fuit; nam ab oriente India, a septentrione per paludes Maeotides inter
Danubium et Oceanum usque ad Germaniae fines porrigebatur. Postea vero minor
effecta, a dextra orientis parte, qua Oceanus Sericus tenditur, usque ad mare
Caspium, quod est ad occasum; dehinc a meridie usque ad Caucasi iugum deducta
est, cui subiacet Hyrcania ab occasu habens pariter gentes multas, propter
terrarum infecunditatem late vagantes. [32] Ex quibus quaedam agros
incolunt, quaedam portentuosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguine
vivunt. Scythiae plures terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen plures; nam
dum in plerisque locis auro et gemmis affluant, gryphorum inmanitate accessus
hominum rarus est. Smaragdis autem optimis haec patria est: cyaneus quoque
lapis et crystallus purissimus Scythiae est. Habet et flumina magna Moschorum,
Phasiden atque Araxen. [33] Hyrcania dicta a silva Hyrcana, quae
Scythiae subiacet, habens ab oriente mare Caspium, a meridie Armeniam, a
septentrione Albaniam, ab occasu Iberiam. Est autem silvis aspera, copiosa
inmanibus feris, tigribus pantherisque et pardis. De qua Vergilius (Aen.
4,367):
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
[34]
Albania a colore populi nuncupata, eo quod alba crine nascantur. Haec ab
oriente sub mare Caspium surgens, per ora Oceani septentrionalis usque ad
Maeotides paludes per deserta et inculta extenditur. Huic
terrae canes ingentes sunt, tantaeque feritatis ut tauros premant, leones
perimant. [35]
Armenia nuncupata ab Armeno Iasonis Thessali comite, qui amisso rege Iasone
collecta multitudine eius, quae passim vagabatur, Armeniam cepit, et ex suo
nomine nuncupavit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum a Cappadocia usque
ad Caspium mare protensa, habens a septentrione Ceraunios montes, ex cuius
collibus Tigris fluvius nascitur, et in cuius montibus arca post diluvium
sedisse perhibetur. Duplex est autem Armenia, superior et inferior, sicut duae
Pannoniae. [36] Hiberia regio Asiae est, prope Pontum Armeniae iuncta.
In hac herbae tincturae utiles nascuntur. Cappadociam urbs
propria nominavit. [37] Haec in capite Syriae sita ab oriente Armeniam
tangit, ab occasu Asiam minorem, ab aquilone mare Cimmericum et Themiscyrios
campos, quos habuere Amazones; a meridie vero Taurum montem, cui subiacet
Cilicia et Isauria usque ad Cilicium sinum, qui spectat contra insulam Cyprum.
Terra eius ante alias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam
Lydiae regna disiunxit a Persis. [38] Asia minor ab oriente Cappadocia
cingitur, ab aliis partibus undique mare circumdatur; nam a septentrione pontum
Euxinum habet, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium mare. Habet
provincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphyliam, Isauriam,
Lyciam atque Ciliciam. [39] Prima Asiae minoris Bithynia in Ponti
exordio ad partem solis orientis adversa Thraciae iacet, multis antea nominibus
appellata. Nam prius Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege
Bithynia nuncupata. Ipsa est et maior Phrygia. Nicomedia urbs in ea est, ubi
Hannibal fugiens veneni haustu animam exspiravit. [40] Galatia dicta a
priscis Gallorum gentibus, a quibus extitit occupata. Nam Galli in auxilium a
rege Bithyniae evocati, regnum cum eo parta victoria diviserunt, sicque deinde
Graecis admixti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae
dicuntur; et eorum regio Galatia nuncupatur. [41] Phrygia dicta a
Phrygia Europis filia. Haec et Dardania a Dardano Iovis filio dicta. De quo Homerus ait (cf. Il. 20,215):
Quem primum genuit caelesti Iuppiter arce.
Hic enim profectus de Corytho civitate primus venit in Phrygiam. Est autem regio Troadi
superiecta ab Aquilonis parte Galatiae; a meridiana vicina est Lycaoniae; ab
oriente Lydiae adhaeret; ab occidente Hellesponto mari terminatur. Huius regio
Troia est, quam ex suo nomine appellavit Tros, Troianorum rex, Ganymedis pater.
Duae sunt autem Phrygiae: maior et minor. Maior
Phrygia Smyrnam habet, minor vero Ilium. [42] Lycaonia ä Cariam Hermus
fluvius discernit a Phrygia. [43] Lydia sedes antiqua regnorum, quam
Pactoli unda extulit in divitias torrentibus aureis. Haec antea Maeonia
dicebatur, quae dum pro brevitate duos fratres reges Lydum et Tyrrhenum ferre
non posset, hinc ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus loca
Galliae occupavit, et Tyrrheniam nominavit. Lydia autem a Lydo regis fratre, qui in provincia
remanserat, cognominata est. Coniungitur autem ab occidente minori Phrygiae, ab
ortu Smyrnam urbem habet, quam Helles fluvius cingit; cuius campos Pactolus et
Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi. Pamphylia. [44] Isauria
ex situ loci perhibetur cognominata, quod undique aperta aurarum flatibus
pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet. [45] Cilicia a Cilice quodam
nomen traxit, quem ortum Phoenice dicunt, antiquioremque Iove fuisse adserunt.
Plurima iacet campis, recipiens ab occiduo Lyciam, a meridie mare Issicum, a
tergo montis Tauri iuga. Hanc Cydnus amnis
intersecat. Matrem urbium habet Tarsum. In ea et Corycus oppidum est, unde
crocum plurimum et optimum venit, spiramine fraglantiori et colore plus aureo. [46] Lycia
nuncupata quod ab oriente adiuncta Ciliciae sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab
occasu et meridie mare, a septentrione Cariam. Ibi est mons Chimaera, qui
nocturnis aestibus ignem exhalat: sicut in Sicilia Aetna et Vesuvius in
Campania.