IV. DE EVROPA. [1] Post Asiam ad
Europam stilum vertendum. Europa quippe Agenoris regis Libyae filia fuit, quam
Iovis ab Africa raptam Cretam advexit, et partem tertiam orbis ex eius nomine
appellavit. Iste est autem Agenor Libyae filius, ex qua et Libya, id
est Africa, fertur cognominata; unde apparet prius Libyam accepisse vocabulum,
postea Europam. [2] Europa autem in tertiam partem orbis divisa
incipit a flumine Tanai, descendens ad occasum per septentrionalem Oceanum usque
in fines Hispaniae; cuius pars orientalis et meridiana a Ponto consurgens, tota
mari Magno coniungitur, et in insulas Gades finitur. [3] Prima Europae
regio Scythia inferior, quae a Maeotidis paludibus incipiens inter Danubium et
Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porrigitur; quae terra generaliter
propter barbaras gentes, quibus inhabitatur, Barbarica dicitur. Huius pars
prima Alania est, quae ad Maeotidis paludes pertingit; post hanc Dacia, ubi et
Gothia; deinde Germania, ubi plurimam partem Suevi incoluerunt. [4]
Germania post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluvium Oceanumque
conclusa cingitur a septentrione et occasu Oceano, ab ortu vero Danubio, a
meridie Rheno flumine dirimitur. Terra dives virum ac populis numerosis et
inmanibus; unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania dicta
est. Gignit aves Hyrcanias, quarum pinnae nocte perlucent; bisontes quoque
feras et uros atque alces parturit. Mittit et gemmas, crystallum et sucinum,
callaicum quoque viridem, et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae:
superior iuxta septentrionalem Oceanum, inferior circa Rhenum. [5]
Provincias autem quas Danubius a Barbarico ad Mediterraneum mare secludit:
prima est Moesia, a messium proventu vocata; unde et eam veteres Cereris
horreum nuncupabant. Haec autem ab oriente ostiis Danubii iungitur, ab Euro
vero Thraciae, a meridie Macedoniae, ab occasu Histriae copulatur. Post Moesiam
autem Pannonia est. Inde Noricus ager frigidus et parcius fructuosus. Post quem
Raeticus frugibus ferax, qui excipit Galliam Belgicam. [6] Thraciae
Thiras Iaphet filius veniens nomen dedisse perhibetur: alii a saevitia
incolarum Thraciam appellatam dixerunt. Huic ab oriente Propontis et urbs
Constantinopolis opposita est, a septentrione vero Ister obtenditur, a meridie
vero Aegeo mari adhaeret, ab occasu Macedonia illi subiacet. Cuius regionem
olim Bessorum populus Massagetae, Sarmatae, Scythae et aliae plurimae nationes
incoluerunt; ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluvium
Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit. [7] Graecia a
Graeco rege vocata, qui cunctam eam regionem regno incoluit. Sunt autem
provinciae Graeciae septem: quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus,
inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari,
Creta et Cyclades. Illyricus autem generaliter omnis
Graecia. [8]
Dalmatia a Delmi maxima eiusdem provinciae civitate traxisse nomen existimatur.
Adhaeret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Moesiae, ab occasu Histria
terminatur, a meridie vero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pyrrho Achillis
filio cognominata. [9] Cuius pars Chaonia, quae antea Molosia dicta
est, a Moloso filio Pyrrhi quem de Andromacha habuit. Sed postquam occisus est
Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit tenuitque regnum
privigni qui successerat patri; a quo Molosia dicta est pars Epiri, quam
Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse,
Chaoniam nominavit, quasi ad solacium fratris extincti. [10] Hellas dicta a rege Hellene, Deucalionis et Pyrrhae filio,
a quo et prius Graeci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est et Attica terra Acte prius
dicta. Nam Granus quidam Graeciae indigena fuit, ex cuius filia Attis nomine
Attica terra vocata est. Haec inter Macedoniam et Achaiam media iacet, Arcadiae
a septentrionali parte coniuncta. Ipsa est et vera Graecia, ubi fuit Athenae
civitas, mater liberalium litterarum et philosophorum nutrix, qua nihil habuit
Graecia clarius atque nobilius. In ea est et Marathonius
campus opinione quondam proelii cruentissimus. [11] Helladis autem
duae sunt provinciae: Boeotia et Peloponnensis. Boeotia autem dicta hac ex
causa. Dum Cadmus Agenoris filius Europam sororem a Iove raptam ex praecepto
genitoris quaereret nec reperiret, patris iram formidans confirmato animo
elegit exilium. Nam bovis forte conspectae secutus vestigia amplexus est sedem,
ubi illa recubaverat, sicque locum de nomine bovis Boeotiam nominavit; ubi et
Thebas urbem construxit, in qua olim civilia bella detonuerunt, et ubi nati
sunt Apollo et Hercules maior ille Thebanus. Eadem est Aonia vocata, a fonte
quodam Apollini et Musis consecrato, qui in eadem Boeotia est. Peloponnensis
secunda pars Helladis a Pelope regnata atque vocata. [12] Thessalia
a Thessalo rege cognominata, quae ad meridianam plagam Macedoniae coniuncta
est, cuius a tergo Pieria est. Multa in Thessalia flumina
[et civitates] et oppida, inter quae praecipue Thessalonica: ibi est et mons
Parnasus quondam Apollini consecratus. Thessalia patria Achillis et origo
Lapitharum fuit, de quibus fertur quod hi primo equos frenis domuerunt, unde et
Centauri dicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum
quoque equorum usus primum repertus est. [13] Macedoniae in exordio ab
Emathio rege Emathiae nomen erat, sed Macedo Deucalionis maternus nepos,
postquam ibi accepit principatum, mutavit vocabulum Macedoniamque a suo nomine
dixit. Est autem confinis ab oriente Aegeo mari, a meridie Achaiae, ab occasu
Dalmatiae, a septentrione Moesiae; patria Alexandri Magni, et regio aureis
venis argentique opima. Lapidem quem paeaniten vocant ista gignit. Mons Olympus
in ea est, qui excellenti vertice tantus adtollitur ut in cacumine eius nec
nubes nec venti sentiantur. [14] Achaia ab Achaeo rege et urbs et
provincia appellata. Haec pene insula est; nam absque septentrionali parte, qua
Macedoniae iungitur, undique septa est mari. Ab oriente enim habet Myrteum
mare, ab Euro Creticum, a meridie Ionium, ab Africo et occasu Cassiopas
insulas, a sola septentrionali parte Macedoniae vel Atticae terrae adiungitur.
Huius caput est urbs Corinthus Graeciae decus. Inachus est Achaiae fluvius.
[15] Arcadia vero sinus Achaiae est, ut platani folium inter Ionium et
Aegeum mare exposita, quam Arcas, Iovis et Callisto filius, Pelasgis in
dicionem redactis, ex suo nomine Arcadiam nuncupavit. Ipsa est et Sicyonia, a
Sicyone rege, a quo et regnum Sicyoniorum est dictum. Habet autem Arcadia
fluvium magnum Erimanthum; asbeston quoque lapidem, qui semel accensus numquam
extinguitur: candidissimae etiam merulae ibi nascuntur. [16]
Lacedaemonia ä Pannonia ab Alpibus Appenninis est nuncupata, quibus ab Italia
secernitur, regio viro fortis et solo laeta, duobus satis acribus fluviis,
Dravo Savoque, vallata. Coniungitur autem cum Norico et Raetia; habentes ab
oriente Moesiam, ab Euro Istriam; ab Africo vero Alpes Appenninos habent, ab
occasu Galliam Belgicam, a septentrione Danubii fontem, vel limitem qui
Germaniam Galliamque secernit. [17] Istriam Ister amnis vocavit, qui
eius terram influit. Ipse est Danubius. Habet autem Istria a septentrione
Pannoniam. [18] Italia olim a Graecis populis occupata Magna Graecia
appellata est, deinde a regis nomine Saturnia; mox et Latium dicta eo quod idem
Saturnus a Iove sedibus suis pulsus ibi latuerit; postremo ab Italo Siculorum
rege ibi regnante Italia nuncupata est. Cuius situs longitudine amplius quam latitudine
a Circio in Eurum extenditur, a meridie Tyrrheno mare, ab Aquilone Adriatico
clauditur, ab occiduo Alpium iugis finitur, terra omnibus in rebus pulcherrima,
soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima. [19] Habet lacus
Benacum, Avernum atque Lucrinum; fluvios Eridanum et Tiberim; et tepentes
fontibus Baias. Gignit gemmas syrtitem, lyncurium et corallium; boam quoque
serpentem, lyncem feram et Diomedias aves. Italia autem et Hispania idcirco Hesperiae
dictae quod Graeci Hespero stella navigent et in Italia et in Hispania. Quae
hac ratione discernuntur; aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam,
aut addis ultimam et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine.
[20] Tuscia pars Italiae; Vmbria vero pars Tusciae. Tuscia autem a
frequentia sacrorum et turis vocata, APO TOU THUAKSEIN. [21] Vmbria
vero, historiae narrant, eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerit,
et ob hoc OMBRIA Graece cognominata. Est enim in iugis Appennini montis sita,
in parte Italiae iuxta meridiem. [22] Etruria pars Italiae dicta quod
eius fines tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi ETEROURIA. Nam ETERON
significat alterum, OROS finis vocatur. Romae
enim fines antea unam tantum Tiberis ripam tenebant. Alii Etruriam dictam ab
Etrusco principe putant. Item et Tyrrhenia a Tyrrheno Lydi fratre, qui ex sorte
cum populi parte de Maeonia venit ad Italiam. Haec est et Tuscia; sed Tusciam
dicere non debemus; quia nusquam legimus. Tuscia autem a frequentia sacrificii
et turis dicta, APO TOU THUSAI. Illic et aruspicinam dicunt esse repertam.
[23] Apulia [ubi Brundusium, quam Aetoli secuti Diomedem ducem
condiderunt]. [24] Campania [habet terras hieme anni atque aestate
vernantes. Sol ibi mitis, grata temperies, aer purus et blandus]. [25]
Gallia a candore populi nuncupata est; GALA enim Graece lac dicitur. Montes
enim et rigor caeli ab ea parte solis ardorem excludunt, quo fit ut candor
corporum non coloretur. Hanc ab oriente Alpium iuga tuentur, ab occasu Oceanus
includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta atque
Germania; cuius initium Belgica, finis Aquitania est; regio gleba uberi ac
pabulosa et ad usum animantium apta, fluminibus quoque et fontibus rigua,
perfusa duobus magnis Rheno et Rhodano fluviis. [26] Belgis autem
civitas est Galliae, a quo Belgica provincia dicta [est]. Cisalpina, quia citra
Alpes. Transalpina, id est trans Alpes, contra septentrionem. [27]
Raetia vero, quod sit iuxta Rhenum. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligeris
fluminis appellata, qui ex plurima parte terminus eius est, eamque pene in
orbem cingit. [28] Hispania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata,
postea ab Hispalo Hispania cognominata est. Ipsa est et vera Hesperia, ab Hespero
stella occidentali dicta. Sita est autem inter Africam et Galliam, a
septentrione Pyrenaeis montibus clausa, a reliquis partibus undique mare
conclusa, salubritate caeli aequalis, omnium frugum generibus fecunda, gemmarum
metallorumque copiis ditissima. [29]
Interfluunt eam flumina magna: Baetis, Mineus, Iberus et Tagus aurum trahens,
ut Pactolus. Habet provincias sex: Tarraconensem, Cartaginensem, Lusitaniam,
Galliciam, Baeticam, et trans freta in regione Africae Tingitaniam.
[30] Duae sunt autem Hispaniae: Citerior, quae in septentrionis plagam
a Pyrenaeo usque ad Cartaginem porrigitur; Vlterior, quae in meridiem a
Celtiberis usque ad Gaditanum fretum extenditur. Citerior autem et Vlterior dicta quasi
citra et ultra; sed citra quasi circa terras, et ultra vel quod ultima vel quod
non sit post hanc ulla, hoc est alia, terra.