V. DE LIBYA.
[1] Libya dicta quod inde Libs flat, hoc est Africus. Alii aiunt Epaphum Iovis filium, qui Memphin in Aegypto condidit, ex
Cassiopa uxore procreasse filiam Libyam, quae postea in Africa regnum possedit.
Cuius ex
nomine terra Libya est appellata. [2] Africam autem nominatam quidam
inde existimant, quasi apricam, quod sit aperta caelo vel soli et sine horrore
frigoris. Alii dicunt Africam appellari ab uno ex posteris Abrahae de Cethura,
qui vocatus est Afer, de quo supra (9,2,115) meminimus. [3] Incipit
autem a finibus Aegypti pergens iuxta meridiem per Aethiopiam usque Athlantem
montem. A septentrionali vero parte Mediterraneo mari coniuncta clauditur, et
in Gaditano freto finitur, habens provincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim,
Tripolim, Byzacium, Carthaginem, Numidiam, Mauretaniam Sitifensem, Mauretaniam
Tingitanam, et circa solis ardorem Aethiopiam. [4] Libya Cyrenensis in
parte Africae prima est, a Cyrene urbe metropoli, quae est in eius finibus,
nuncupata. Huic ab oriente Aegyptus est, ab occasu Syrtes maiores et
Trogodytae, a septentrione mare Libycum, a meridie Aethiopia et barbarorum
variae nationes et solitudines inaccessibiles, quae etiam basiliscos serpentes
creant. [5] Pentapolis Graeca lingua a quinque urbibus nuncupata: id
est Berenice, Ceutria, Apollonia, Ptolomais, Cyrene; ex quibus Ptolomais et
Berenice a regibus nominatae sunt. Est autem Pentapolis
Libyae Cyrenensi adiuncta, et [in] eius finibus deputata. [6]
Tripolitanam quoque provinciam Graeci lingua sua signant de numero trium
magnarum urbium; Oeae, Sabratae, Leptis magnae. Haec habet ab oriente Syrtes
maiores et Trogodytas, a septentrione mare Adriaticum, ab occasu Byzacium, a
meridie Gaetulos et Garamantas usque ad Oceanum Aethiopicum pertendentes.
[7] Byzacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est,
ex quibus una Hadrumetum vocatur. Haec sub Tripoli est, patens passuum ducenta
vel amplius milia, fecunda oleis, et glebis ita praepinguis ut iacta ibi semina
incremento pene centesimae frugis renascantur. [8] Zeugis, ubi
Carthago magna. Ipsa est et vera Africa inter Byzacium et Numidiam sita, a
septentrione mari Siculo iuncta, et a meridie usque ad Gaetulorum regionem
porrecta; cuius proxima quaeque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et
serpentibus plena, atque onagris magnisin deserto vagantibus. Gaetulia autem Africae
pars mediterranea est. [9] Numidia ab incolis passim vagantibus sic
vocata, quod nullam certam haberent sedem. Nam lingua eorum incertae sedes et
vagae 'numidia' dicuntur. Incipit autem a flumine Amsiga,inZeugitanum limitem
definit, habens ab ortu Syrtes minores, a septentrione mare quod intendit
Sardiniam, ab occasu Mauretaniam Sitifensem, a meridie Aethiopum gentes: regio
campis praepinguis. Vbi autem silvestris est, feras educat; ubi iugis ardua,
equos et onagros procreat; eximio etiam marmore praedicatur, quod Numidicum
dicitur. Habet autem urbes praecipuas: Hipponem, Regium et
Rusicadam. [10]
Mauretania vocata a colore populorum; Graeci enim nigrum MAURON vocant. Sicut
enim Gallia a candore populi, ita Mauretania a nigrore nomen sortita est. Cuius
prima provincia Mauretania Sitifensis est, quae Sitifi habuit oppidum; a quo et
vocabulum traxisse regio perhibetur. [11] Mauretania vero
Caesariensis: coloniae Caesareae civitas fuit, et nomen provinciae ex ea datum.
Vtraeque igitur provinciae sibi coniunctae ab oriente Numidiam habent, a
septentrione mare Magnum, ab occasu flumen Malvam, a meridie montem Astrixin,
qui discernit inter fecundam terram et harenas iacentes usque ad Oceanum.
[12] Mauretania Tingitania a Tingi metropolitana huius provinciae
civitate vocata est. Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem, habens ab
oriente flumen Malvam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo Oceanum
Athlanticum, a meridie Gaulalum gentes usque ad Oceanum Hesperium pererrantes:
regio gignens feras, simias, dracones et struthiones. Olim
etiam et elephantis plena fuit, quos sola nunc India parturit. [13]
Garamantis regionis caput Garama oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et
Aethiopiam, ubi est fons qui friget calore diei et calet frigore noctis.
[14] Aethiopia dicta a colore populorum, quos solis vicinitas torret. Denique vim sideris prodit hominum color; est enim ibi iugis aestus; nam
quidquid eius est, sub meridiano cardine est. Circa occiduum autem montuosa est,
arenosa in medio, ad orientalem vero plagam deserta: cuius situs ab occiduo
Athlantis montis ad orientem usque in Aegypti fines porrigitur, a meridie
Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur; plurimas habens gentes, diverso
vultu et monstruosa specie horribiles. [15]
Ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rhinoceros
bestia et camelopardus, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae
extrahuntur. Iacynthus quoque et chrysoprasus ibi reperiuntur; cinnamonium ibi
colligitur. [16] Duae sunt autem Aethiopiae: una circa ortum solis,
altera circa occasum in Mauretania. [17] Extra tres autem partes orbis
quarta pars trans Oceanum interior est in meridie, quae solis ardore incognita
nobis est; in cuius finibus Antipodes fabulose inhabitare produntur. Proxima
autem Hispaniae Mauretania est, deinde Numidia, inde regio Carthaginensis, post
quae Gaetuliam accipimus, post eam Aethiopiam, inde loca exusta solis
ardoribus. [18] Sciendum sane quod quaedam provinciae primum de nomine
auctoris appellatae sunt; postea a provincia gentis nomen est factum. Nam ab
Italo Italia, et rursus ab Italia Italus; et sic utimur ipsa nomina gentis,
quomodo fuit ipsud nomen auctoris, unde derivatum est nomen provinciae. Ex quo
accidit ex uno nomine nominari et civitatem et regionem et gentem.
[19] Provinciae autem ex causa vocabulum acceperunt. Principatus
namque gentium, qui ad reges alios pertinebat, eum in ius suum Romani vincendo
redigerent, procul positas regiones provincias appellaverunt. Patria autem vocata
quod communis sit omnium, qui in ea nati sunt. [20] Terra autem
significari, ut praediximus (13,3,1), elementum: terras vero singulas partes,
ut Africa, Italia. Eadem et loca; nam loca et terrae spatia in orbe terrarum
multas in se continent provincias, sicut in corpore locus est pars una, multa
in se continens membra; sicut et domus, multa in se habens cubicula: sic terrae
et loca dicuntur terrarum spatia, quorum partes sunt provinciae; sicut in Asia
Phrygia, in Gallia Raetia, in Hispania Baetica. [21] Nam Asia locus
est, provincia Asiae Phrygia, Troia regio Phrygiae, Ilium civitas Troiae. Item
regiones partes sunt provinciarum, quas vulgus conventus vocat, sicut in
Phrygia Troia; sicut in Gallicia Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio
nuncupata est, cuius partes territoria sunt. [22] Territorium autem
vocatum quasi tauritorium, tritum bubus et aratro. Antiqui
enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant.