VI. DE INSVLIS. [1] Insulae dictae quod in salo sint, id
est in mari. Ex his quoque notissimae et maximae, quas plurimi veterum sollerti
studio indagaverunt, notandae sunt. [2] Brittania Oceani insula interfuso
mari toto orbe divisa, a vocabulo suae gentis cognominita. Haec adversa
Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sita est; circuitus eius quadragies
octies septuaginta quinque milia; multa et magna flumina in ea, fontes calidi,
metallorum larga et varia copia: gagates lapis ibi plurimus et margaritae.
[3] Tanatos insula Oceani freto Gallico, a Brittania aestuario tenui
separata, frumentariis campis et gleba uberi. Dicta autem Tanatos a morte
serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoquo gentium vecta
sit, angues ilico perimit. [4] Thyle ultima insula Oceani inter
septentrionalem et occidentalem plagam ultra Brittaniam, a sole nomen habens,
quia in ea aestivum solstitium sol facit, et nullus ultra eam dies est. Vnde et pigrum et concretum est eius mare. [5] Orcades
insulae Oceani intra Britanniam positae numero triginta tres, quarum viginti
desertae sunt, tredecim coluntur. [6] Scotia idem et Hibernia proxima
Brittaniae insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior. Haec ab
Africo in Boream porrigitur. Cuius partes priores
Hiberiam et Cantabricum Oceanum intendunt, unde et Hibernia dicta: Scotia
autem, quod ab Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nulla anguis,
avis rara, apis nulla, adeo ut advectos inde pulveres seu lapillos si quis
alibi sparserit inter alvaria, examina favos deserant. [7] Gadis
insula in fine Baeticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua
Herculis columnae visuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus
inmittitur. Est autem a continenti terra centum viginti passibus divisa, quam
Tyrii a Rubro profecti mare occupantes [in] lingua sua Gadir, id est septam,
nominaverunt, pro eo quod circumsepta sit mari. Nascitur in ea arbor similis
palmae, cuius gummis infectum vitrum ceraunium gemmam reddit. [8]
Fortunatarum insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices
et beatae fructuum ubertate. Sua enim aptae natura pretiosarum poma silvarum
parturiunt; fortuitis vitibus iuga collium vestiuntur; ad herbarum vicem messis
et holus vulgo est. Vnde gentilium error et saecularium carmina poetarum
propter soli fecunditatem easdem esse Paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in
Oceano contra laevam Mauretaniae, occiduo proximae, et inter se interiecto mari
discretae. [9] Gorgades insulae Oceani obversae promontorio, quod
vocatur Hesperu Ceras, quas incoluerunt Gorgones feminae aliti pernicitate,
hirsuto et aspero corpore; et ex his insulae cognominatae. Distant autem a
continenti terra bidui navigatione. [10] Hesperidum insulae vocatae a
civitate Hesperide, quae fuit in fines Mauretaniae. Sunt
enim ultra Gorgadas sitae sub Athlanteum litus in intimos maris sinus; in
quarum hortis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem. Fertur
enim ibi e mari aestuarium adeo sinuosis lateribus tortuosum ut visentibus
procul lapsus angueos imitetur. [11] Chryse et Argyre insulae in
Indico Oceano sitae, adeo fecundae copia metallorum ut plerique eas auream
superficiem et argenteam habere prodiderint; unde et vocabula sortitae sunt. [12] Taprobane
insula Indiae subiacens ad Eurum, ex qua Oceanus Indicus incipit, patens in
longitudine octingentis septuaginta quinque milibus passuum, in latitudine
sescenta viginti quinque milia stadiorum. Scinditur
amni interfluo; tota margaritis repleta et gemmis: pars eius bestiis et
elephantis repleta est, partem vero homines tenent. In hac insula dicunt in uno
anno duas esse aestates et duas hiemes, et bis floribus vernare locum.
[13] Tiles insula Indiae, virens omni tempore folia. Hucusque Oceani
insulae. [14] Item insulae quae Hellesponto usque ad Gades in mare
Magno sunt constitutae. Cypros insula a civitate Cypro, quae in ea est, nomen
accepit; ipsa est et Paphos Veneri consecrata in Carpathio mari, vicina Austro,
famosa quondam divitiis, et maxime aeris. Ibi enim prima huius metalli inventio
et utilitas fuit. [15] Creta Graeciae pars est iungens contra Peloponnensem.
Haec primum a temperie caeli Macaronnesos appellata est; deinde Creta dicta a
Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a quibus Iuppiter ibi
absconditus est et enutritus. Est autem insula Graeciae inter ortum et occasum
longissimo tractu porrecta, a septentrione Graeciae aestibus, ab Austro
Aegyptiis undis perfusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis; unde et
Hecatompolis dicta est. [16] Prima etiam remis et sagittis claruit,
prima litteris iura finxit, equestres turmas prima docuit; studium musicum ab
Idaeis dactylis in ea coeptum. Capris copiosa, cervos eget; lupos et vulpes
aliaque ferarum noxia nusquam gignit; serpens nulla ibi, nulla noctua, et si
inveniatur, statim emoritur. Larga est autem vitibus et arboribus: dyctamnos
herba in Creta nascitur et alimos, quae admorsa diurnam famem prohibet.
Phalangos autem venenatos gignit et lapidem qui Idaeus dactylus dicitur.
[17] Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et
periculoso mari separata, et ABUDOS Graece dicta quod sit introitus Hellesponti
maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Graeciam transiit.
[18] Coos insula adiacens provinciae Atticae, in qua Hippocrates
medicus natus est; quae, ut Varro testis est, arte lanificii prima in ornamento
feminarum inclaruit. [19] Cyclades insulae antiquitus Graeciae
fuerunt, quas inde Cyclades autumant dictas quod, licet spatiis longioribus a
Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sint; nam orbem KUKLON Graii
loquuntur. Quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos qui
circa eadem sunt, dictas putant Cyclades. [20] Haec in Hellesponto
inter Aegeum et Maleum mare constitutae circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt
autem numero quinquaginta tres, tenentes a septentrione in meridiem milia
quingenta, ab oriente in occasum milia ducenta. Metropolis earum Rhodos. [21]
Delos insula in medio Cycladum sita. Et dicta Delos fertur, quod post diluvium,
quod Ogygi temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox
inumbrasset, ante omnes terras radiis solis inluminata est; sortitaque ex eo
nomen, quod prima manifestata fuisset visibus; nam DELON Graeci manifestum
dicunt. Ipsa est et Ortygia, eo quod primum ibi visae sunt
coturnices aves, quas Graeci ORTUGAS vocant. In hac insula Latona enixa est
Apollinem et Dianam. Delos autem et civitas dicitur et insula. [22]
Rhodos Cycladum prima ab oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inventum,
dum ibi civitas conderetur, ex quo et urbs et insula Rhodos est appellata. In
hac urbe Solis colossus fuit aereus septuaginta cubitorum altitudine; fuerunt
et alii centum numero in eadem insula colossi minores. [23] Tenedos
una ex Cycladibus a septentrione sita, in qua olim civitas a Tene quodam
condita est. Vnde nomen urbis illius vel potius insulae fuit; nam Tenes iste
infamatus quod cum noverca sua concubuisset, [et] fugiens hanc insulam vacuam
cultoribus obtinuit; unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero (2 Verr. 1,49):
'Tenen ipsum, cuius ex nomine Tenedos nominatum.' [24] Carpathos unaex
Cycladibus a meridie posita contra Aegyptum; a qua Carpathium mare appellatum
est, vocata propter celerem fructuum maturitatem. Est
enim inter Aegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et carpasiae naves,
magnae et spatiosae. [25]
Cytherea insula una ex Cycladibus a parte occidua sita, cuius Porphyris antea
nomen fuit. Cytherea autem vocata quod ibi Venus sit orta. [26] Icaria
insula una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec
inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus
portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interisse, et de exitu
hominis inpositum nomen loco. [27] Naxos insula a Dionysio dicta,
quasi Dionaxos, quod fertilitate vitium vincat ceteras. Est autem a Delo decem
et octo milia passuum separata, ex qua olim Iovis fertur adversus Titanas
fuisse profectus. [28] Melos ex numero Cycladum, una omnium insularum
rotundissima; unde et nuncupata. [29] Historia dicit ex Ias(i)one
natum fuisse Philomelum et Plutum, ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo
nomine Paron insulam et oppidum appellavit: prius autem Minoia, deinde Paros
dicta. De qua Vergilius (Aen. 3,126):
Niveamque Paron.
Gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt. Mittit et sardam lapidem
marmoribus quidem praestantiorem, et inter gemmas vilissimum. [30] Chios
insula Syra lingua appellatur eo quod ibi mastix gignitur; Syri enim masticem
'chio' vocant. [31] Samos insula est in mari Aegeo, ubi nata est Iuno;
ex qua fuit Sibylla Samia et Pythagoras Samius, a quo philosophiae nomen
inventum est. In hac insula reperta prius fictilia vasa traduntur; unde et vasa
Samia appellata sunt. [32] Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata
est, deinde a Siculo Itali fratre Sicilia. Prius autem Trinacria dicta propter
tria AKRA, id est promontoria: Pelorum, Pachinum et Lilybaeum. Trinacria enim
Graecum est, quod Latine triquetra dicitur, quasi in tres quadras divisa. Haec
ab Italia exiguo fretu discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera,
auro abundans, cavernis tamen et fistulis penetrabilis, ventisque et sulphure
plena; unde et ibi Aethnae montis extant incendia.In cuius fretu Scylla est et
Charybdis, quibus navigia aut absorbuntur aut conliduntur. [33] Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix
tyrannorum; frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus
aratro proscissa. Principem urbium Syracusas habet, fontem Arethusam et Alpheum
fluvium 'magnorum generatorem equorum' (cf. Virg. Aen. 3,704). In ea insula primum est
inventa comoedia. [34] Achaten lapidem ipsa
primum ex Achate flumine dedit. Parturit et mare eius corallium; gignit et
sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus eius
clauditur stadiorum tribus milibus. Sallustius (Hist. 4,26) autem dicit Italiae
coniunctam fuisse Siciliam sed medium spatium impetu maris divisum et per
angustiam scissum. [35] Thapsus insula stadiis decem a Sicilia remota
iacens et planior, unde et nuncupata. De qua Vergilius (Aen. 3,689):
Thapsumque iacentem.
[36] Aeoliae insulae Siciliae appellatae ab Aeolo Hippotae filio, quem
poetae finxerunt regem fuisse ventorum: sed ut Varro dicit, rector fuit istarum
insularum, et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus
ventorum, ab inperitis visus est ventos sua potestate retinuisse. Eaedem
insulae et Vulcaniae vocantur, quod et ipsae sicut Aethna ardeant.
[37] Sunt autem novem habentes propria nomina. Quarum primam Liparus
quidam Liparen vocavit, qui eam ante Aeolum rexit; altera Hiera vocatur, quod
sit collibus eminentissimis; reliquae vero, id est Strongyle, Didyme, Eriphusa,
Hephaestia, Phaenicusa, Euonymos, Tripodes, Sonores, quoniam nocte ardent,
Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur. Ex his quaedam ab initio non fuerunt; postea
mare editae usque [ad] nunc permanent. [38] Stoechades insulae
Massiliensium sexaginta milium spatio a continenti in fronte Narbonensis
provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare exit. Dictae autem Graece STOICHADES,
quasi opere in ordinem sint positae. [39] Sardus Hercule procreatus
cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo
insulae nomen dedit. Haec in Africo mari facie vestigii humani, in orientem
quam in occidentem latior prominet, ferme paribus lateribus quae in meridiem et
septentrionem vertunt; ex quo ante commercium a navigantibus Graecorum ICHNOS
appellata est. [40] Terra patet in longitudine milia centum
quadraginta, in latitudine quadraginta. In ea neque serpens gignitur neque
lupus, sed solifuga tantum, animal exiguum hominibus perniciosum. Venenum
quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata,
apiastro similis, quae hominibus rictus contrahit et quasi ridentes interimit.
Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medellam praebentes, furibus
caecitatem, si sacramento dato oculos aquis eius tetigerint. [41] Corsicae insulae exordium incolae Ligures dederunt
appellantes eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine Ligus mulier, cum
taurum ex grege, quem prope litora regebat, transnatare solitum atque per
intervallum corpore aucto remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula,
taurum a ceteris digredientem usque ad insulam navigio prosecuta est. Cuius
regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures ratibus ibi profecti sunt,
eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellaverunt. [42] Haec
autem insula Graece KURNE dicitur, a Cyrno Herculis filio habitata. De qua
Vergilius (Ecl. 9,30):
Cyrnea taxos.
Dividitur autem a Sardinia viginti milium freto, cincta Ligustici aequoris sinu
ad prospectum Italiae. Est autem multis promuntoriis
angulosa, gignens laetissima pabula et lapidem quem catochiten Graeci vocant.
[43] Ebosus insula Hispaniae dicta quod a Zanio non procul sit, quasi
abozus; nam septuaginta stadiis ab ea distat. Cuius terram serpentes fugiunt.
Huic contraria est Colubraria, quae feta est anguibus. [44] Baleares
insulae Hispaniae duae sunt: Aphrosiades et Gymnaside, maior et minor; unde et
eas vulgus Maioricam et Minoricam nuncupant. In his primum insulis inventa est
funda qua lapides emittuntur, unde et Baleares dictae; BALLEIN enim Graece
mittere dicitur; unde et ballista, quasi missa, et fundibalum. Vergilius
(Georg. 1,309):