VII. DE PROMVNTORIIS. [1] Commune est
insulis ut promineant. Inde et loca earum promuntoria dicitur. Sic Sallustius
de Sardinia (Hist. 2, fr. 2): 'In Orientem quam in Occidentem latior prominet.'
[2] Sigeum promuntorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur.
Dictum autem Sigeum propter Herculis taciturnitatem, quia prohibitus hospitio a
Laumedonte Troianorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Troiam cum
silentio venit, quod dicitur SIGE. [3] Maleum promuntorium Graeciae, quod
intrat mare, et per milia quinquaginta protenditur; ubi unda ita saeva est ut
persequi navigantes videatur. Hoc autem promuntorium a Maleo rege Argivorum
nomen accepit. [4] Pelorum promuntorium Siciliae respiciens Aquilonem,
secundum Sallustium (Hist. 4,39) dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto.
[5] Pachynum promuntorium Siciliae Austrum
spectans, ab aeris crassitudine dictum, nam PACHUS est pinguis et crassus:
Austro enim perflatur. [6] Lilybaeum promuntorium Siciliae, solis
occasum intendens, vocatum ab eiusdem nominis civitate, quae ibi est sita.
[7] Borion promuntorium Numidiae, vocatum ita quod Aquilonem intendat.
Hoc Hipponem Regium postea dictum, pro eo quod sit aequore interruptum. Calpis
Hispaniae promuntorium.