VIII. DE MONTIBVS CETERISQVE TERRAE
VOCABVLIS. [1] Montessunt tumores terrarum altissimi, dicti
quod sint eminentes. Quidam
autem propriis ex causis vocati sunt, ex quibus notandi sunt qui opinione
maximi celebrantur. [2] Mons Caucasus ab India usque ad Taurum
porrectus, pro gentium ac linguarum varietate quoquo versum vadit, diversis
nominibus nuncupatur. Vbi autem ad orientem in excelsiorem consurgit
sublimitatem, pro nivium candore Caucasus nuncupatur. Nam orientali lingua
'caucasum' significat candidum, id est nivibus densissimis candicantem. Vnde et
eum Scythae, qui eidem monti iunguntur, Croacasim vocaverunt. 'Casim' enim apud eos candor sive nix dicitur. [3] Mons Taurus a
plerisque idem vocatur et Caucasus. [4] Libanus mons Phoenicum
altissimus, cuius meminerunt prophetae; dictus a ture, quia ibi colligitur.
Cuius ea pars, quae est super eum ad orientalem plagam respiciens, Antilibanus
appellatur, id est contra Libanum. [5] Ararat mons Armeniae, in quo
arcam historici post diluvium sedisse testantur. Vnde et usque hodie ibidem
lignorum eius videntur vestigia. [6] Acroceraunii montes propter
altitudinem et fulminum iactus vocati sunt; Graece enim fulmen KERAUNOS
dicitur. Sunt autem inter Armeniam et Iberiam, incipientes a
portis Caspiis usque ad fontem Tigridis fluvii. [7] Hyperborei montes
Scythiae, dicti quod supra, id est ultra, eos flat Boreas. [8] Riphaei
montes in capite Germaniae sunt, a perpetuo ventorum flatu nominati; nam RIFE
Graece impetus et ORME dicitur, APO TOU RIPTEIN. [9]Olympus
mons Macedoniae nimium praecelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur. De quo Vergilius
(Lucan. 2,271):
Nubes excessit Olympus.
Dictus autem Olympus quasi Ololampus, id est quasi caelum. [10] Hic
mons Macedoniam dividit a Thracia. Athos mons Macedoniae, et ipse altior
nubibus, tantoque sublimis ut in Lemnum umbra eius pertendat, quae ab eo
septuaginta sex milibus separatur. [11] Parnasus mons Thessaliae iuxta
Boeotiam, qui gemino vertice est erectus in caelum. Hic in duo finditur iuga:
Cyrrham et Nissam; unde et nuncupatus; eo quod in singulis iugis colebantur
Apollo et Liber. Haec
iuga a duobus fratribus Cithaeron et Helicon appellantur. Nam Helicon dictus ab
Helicone fratre Cythaeronis. [12] Item Ceraunii sunt montes Epiri, a
crebris dicti fulminibus. Graece enim fulmen KERAUNOS dicitur. [13] Appenninus mons appellatus quasi Alpes Poeninae, quia
Hannibal veniens ad Italiam easdem Alpes aperuit. Vnde et Vergilius (Aen.
10,13):
Alpes inmittit apertas;
has enim Hannibal post bella Hispaniae aceto rupit; Iuvenalis (10,153):
Et montem rupit aceto.
Et inde loca ipsa, quae rupit, Appenninae Alpes vocantur.
[14] Mons Aethna ex igne et sulphure dictus; unde et Gehenna. Constat
autem hunc ab ea parte, qua Eurus vel Africus flat, habere speluncas plenas
sulphuris et usque ad mare deductas, quae speluncae recipientes in se fluctus
ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulphure; unde est quod videtur
incendium. [15] Pyrenaeus et ipse a crebris fulminum ignibus
nuncupatus; Graece enim ignis PUR vocatur. Iste est qui inter Galliam atque
Hispaniam quasi de industria munimentum interiacet. [16] Solurius a
singularitate dicitur, quod omnibus Hispaniae montibus solus altior videatur
[sive quod oriente sole ante radius eius quam ipse cernatur]. [17]
Calpes mons in ultimis finibus Oceani, qui dirimit Europam ab Africa, quem
Athlantis finem esse dicunt. De quo Lucanus (1,555):
Hesperiam Calpem, summumque implevit Athlantem.
Athlans frater Promethei fuit et rex Africae, a quo astrologiae artem prius
dicunt excogitatam; ideoque dictus est sustinuisse caelum. Ob eruditionem
igitur disciplinae et scientiam caeli nomen eius in montem Africae derivatum
est, qui nunc Athlans cognominatur: qui propter altitudinem suam quasi caeli
machinam atque astra sustentare videtur. [18] Alpes autem proprie
montes Galliae sunt. De quibus Vergilius (Georg. 3,474):
Aerias Alpes;
et dicendo aerias verbum expressit a verbo. Nam Gallorum lingua 'alpes' montes
alti vocantur. Haec sunt enim quae Italiae murorum exhibent vicem. [19] Colles
sunt praeminentiora iuga montium, quasi colla. [20] Iuga autem montium
ex eo appellata sunt quod propinquitate sui iungantur. [21]
Tumulus est mons brevis, quasi tumens tellus. Item tumulus terra congesta, ubi nulla
memoria est. [22] Valles sunt humilia loca, quasi vulsa. Hinc et convalles depressa loca terrarum inter montes. [23] Campus
est terrarum planities. Dictus autem campus quod brevis sit pedibus, nec
erectus, ut montes, sed patens et spatio suo porrectus et iacens; unde et
Graece PEDION dicitur. Sumpsit
autem nomen ex Graeca etymologia; CHAMAI enim Graeci breve dicunt. [24] Solum est omne quod sustinet, a soliditate dictum scilicet.
Vnde et de mari Vergilius ait (Aen. 5,199):
Subtrahiturque solum.
[25] Saltus sunt vasta et silvestria loca, ubi arbores exiliunt in
altum. [26] Fauces sunt aditus angustorum locorum inter arduos montes,
loca angusta et brevia, dicta a faucium similitudine, quasi foces.
[27] Confrages loca in qua undique venti currunt ac sese frangunt. Vt
Naevius ait (trag. 58):
In montes ubi venti frangebant locum.
[28] Scabra sunt loca situ aspera. Vnde et scabies dicitur, a corporis
asperitate. [29] Lustra obscura latibula ferarum et luporum cubilia
sunt. Vnde et lupanaria lustra dicuntur, per contrarium videlicet, quia parum
inlustrantur. [30] Lucus est locus densis arboribus septus, solo lucem
detrahens. Potest et a conlucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter
religionem gentilium cultumque fiebant. [31] Deserta vocata quia non
seruntur et ideo quasi deseruntur; ut sunt loca silvarum et montium, contraria
uberrimarum terrarum, quae sunt uberrimae glebae. [32] Devia
sunt loca secreta et abdita, quasi extra viam. Ipsa sunt et invia. Inde et
aviaria secreta loca et a via remota, aut tantum adibilia avibus. Vnde est illud (Virg. Georg. 2,430):
Inculta rubent aviaria bacis.
[33] Amoena loca Varro dicta ait eo quod solum amorem praestant et ad
se amanda adliciant. Verrius Flaccus, quod
sine munere sint nec quicquam his officia, quasi amunia, hoc est sine fructu,
unde nullus fructus exsolvitur. Inde etiam nihil praestantes inmunes vocantur.
[34] Aprica loca quae sole gaudent, quasi ANEUFRIKES, id est sine
frigore; sive quod sint aperto caelo. [35] Opaca vero loca, quasi
operto caelo, aprico contraria. [36] Lubricum dici locum ab eo quod
ibi quis labitur; et lubricum dicitur non quod labitur, sed in quo labitur.
[37] Aestiva sunt loca umbrosa, quibus per aestatem vitant pecora
solis ardorem. Statius (Theb. 1,363):
Et umbrosi patuere aestiva Lycaei.
[38] Navalia sunt loca ubi naves fabricantur. Hoc
et textrinum vocatur. [39] Statio est ubi ad tempus stant naves;
portus, ubi hiemant; inportunum autem, in quo nullum refugium, quasi nullus
portus. [40] Portus autem locus est ab accessu ventorum
remotus, ubi hiberna opponere solent: et portus dictus a deportandis
commerciis. Hunc veteres a baiolandis mercibus baias vocabant, illa
declinatione a baia baias, ut a familia familias. [41] Litus est terra
aquae et mari vicina: et dictum litus quia fluctu eliditur, vel quod aqua
adluitur. Cicero in Topicis (32): 'Litus est qua fluctus eludit.' [42]
Circumluvium locus quem aqua circumluit; adluvium consumptio riparum ex aquis.
Margo est pars cuiuslibet loci, utputa maris; unde et nomen accepit. Maritima
quasi maris intima. [43] Ostia ab ingressu et exitu fluminis dicta in
mari. Continens
perpetua terra nec ullo mari discreta, quem Graeci EPEIRON vocant.