Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis Etymologiarum libri XX IntraText CT - Text |
LIBER XV
DE AEDIFICIIS ET AGRIS
I.
DE CIVITATIBVS. [1] De auctoribus, conditarum urbium plerumque
dissensio invenitur, adeo ut nec urbis quidem Romae origo possit diligenter
agnosci. Nam Sallustius dicit (Cat. 6): 'Vrbem Romam, sicuti ego accepi,
condere atque habitare initio Troiani et cum his Aborigines.' Alii dicunt ab
Evandro, secundum quod Vergilius (Aen. 8,313):
Tunc rex Evandrus Romanae conditor arcis.
Alii a Romulo, ut (Virg. Aen. 6,781):
En huius, nate, auspiciis illa inclita Roma.
[2] Si igitur tantae civitatis certa ratio non apparet, non mirum si
in aliarum opinione dubitatur. Vnde nec historicos nec commentatores varia
dicentes imperite condemnare debemus, quia antiquitas ipsa creavit errorem. Sane quasdam, de quibus
aut sanctae Scripturae aut historiae gentium certam originem referunt, paucis
admodum verbis retexere oportet. [3]
Primus ante diluvium Cain civitatem Enoch ex nomine filii sui in Naid condidit,
quam urbem sola multitudine suae posteritatis implevit. [4] Primus
post diluvium Nembroth gigans Babylonem urbem Mesopotamiae fundavit. Hanc Semiramis regina
Assyriorum ampliavit, murumque urbis bitumine et cocto latere fecit. Vocabulum
autem sumpsit a confusione, eo quod ibi confusae sint atque permixtae linguae
aedificantium turrem. [5] Iudaei asserunt Sem, filium Noe, quem dicunt
Melchisedech, primum post diluvium in Syria condidisse urbem Salem, in qua
regnum fuit eiusdem Melchisedech. Hanc postea tenuerunt Iebusaei, ex quibus et
sortita vocabulum est Iebus; sicque duobus nominibus copulatis Iebus et Salem
vocata est Hierusalem, quae postea a Salomone Hierosolyma quasi Hierosolomonia
dicta est. Haec et corrupte a poetis Solyma nuncupata est, et postmodum ab
Aelio Hadriano Aelia vocitata est. [In] Ipsa est et Sion, quae Hebraice
interpretatur speculatio, eo quod in sublimi constructa sit, et de longe
venientia contempletur. Hierusalem
[autem] pacifica in nostro sermone transfertur.
OPPIDA NOBILIA, QVI VEL QVAE CONSTITVERVNT.
[6]Dionys[i]us, qui et Liber pater, cum Indiam victor perambulasset,
Nysam urbem ex suo nomine iuxta Indum fluvium condidit, et quinquaginta milibus
hominum adimplevit.[7]Medus autem Aegei filius Mediam construxit; unde
et regio eius Mediae nomen sortita est. [8]Persepolim urbem caput
Persici regni Perseus †Adeae† filius condidit famosissimam confertissimamque
opibus; a quo et Persida dicta est.[9]Ctesiphontem quoque Parthi apud
Parthiam condiderunt in aemulationem Babyloniae urbis. [10]Susis oppidum
Persidae aiunt Memnonis fratrem constituisse. Dicta autem Susis quod inmineat
Susae fluvio. Ibi est regia Cyri, lapide candido et vario cum columnis aureis
et lacunaribus gemmisque distincta, continens etiam simulacrum caeli stellis
micantibus praesignatum, et cetera humanis mentibus incredibilia. [11]
Bactrum oppidum Bactriani condiderunt, ex proprio amne eum cognominantes, qui
Bactros vocatur. [12] Carra civitas Mesopotamiae trans Edessam condita
a Parthis, ubi quondam Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus.
[13] Edessam urbem Mesopotamiae condidit Nembroth, filius Chus,
postquam de Babylone migravit, in qua et regnavit; quae antea Arach cognominata
est. Ipse construxit et Chalannen, quae postea verso nomine a Seleuco rege
dicta est Seleucia. Philadelphiam urbem Arabiae condidit Raphaim, gens
antiquissima, quam interfecerunt filii Loth. [14] Seleucus, unus ex
posteris Alexandri, post mortem eiusdem Alexandri occupato regno orientis urbem
in Syria condidit, eamque ex Antiochi patris sui nomine Antiochiam nuncupavit,
et Syriae caput instituit. Ipse quoque Laudiciam et Seleuciam, ipse Apamiam et
Edessam urbem construxit. [15] Damascum Syriae conditam et nuncupatam
a Damasco dispensatoris Abrahae filio. Haec antea in omni Syria tenuit
principatum; necdum enim florebant ibi Antiochia, Laudicia et Apamia, quas
urbes post Alexandrum constructas esse cognoscimus. Hic est Damascus quem Abraham
futurum sibi heredem dixerat, antequam esset illi promissus Isaac.
[16] Gazam oppidum Palaestinae condiderunt Evei, in qua habitaverunt
Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Vocata autem Gaza eo quod ibi
Cambyses rex Persarum thensauros suos posuit, cum bellum Aegyptiis intulisset;
Persarum enim lingua thesaurum'gaza' nominatur. [17] Philistim urbem
condiderunt Allophyli; ipsa est Ascalon, de qua superius memoravimus, nuncupata
ex nomine Cesloim, qui fuit nepos Cham et filius Mesraim. [18] Dor urbs fuit quondam potentissima; et
versa vice Stratonis turris, postea ab Herode, rege Iudaeae, in honorem
Caesaris Augusti Caesarea nuncupata. In qua Corneli domum Christi vidit
Ecclesia, et Philippi aediculas, et cubiculum quattuor virginum prophetarum.
[19] Ioppe oppidum Palaestinae maritimum idem Palaestini
aedificaverunt; ubi saxum ostenditur quod vinculorum Andromedae vestigia adhuc
retinet; cuius beluae forma eminentior elephantis fuit. [20] Iericho a Iebusaeis
condita traditur, a quibus et nomen traxisse perhibetur. Hanc subvertit Iesus.
Post quam instruxit aliam, Ozam de Bethel ex tribu Ephraim. Sed et haec eo
tempore quo Hierusalem obpugnabatur a Romanis, propter perfidiam civium capta
atque destructa est; propter quam tertia aedificata est urbs, quae hodieque
permanet. [21] Sichem Samariae urbem, quae Latine et Graece Sichima
vocatur, aedificavit Emor, appellavitque eam nomine Sichem filii sui. Ipsa est
nunc Neapolis, civitas Samaritanorum. [22] Bethel urbem Samariae
condiderunt Iebusaei, quae prius vocabatur Luza; sed postquam dormiens ibi
Iacob vidit scalam innitentem caelo et dixit (Genes. 28,17), 'Vere hic domus
Dei est et porta caeli,' hac ex causa nomen locus accepit Bethel, id est domus
Dei. Quando autem ibi Ieroboam vituli aurei fabricati sunt, vocata est
Bethaven, id est domus idoli, quae antea vocabatur domus Dei. [23]
Bethleem Iuda, civitas David, quae mundi genuit salvatorem, a Iebusaeis condita
fertur et vocata primum E[u]phrata. Quando autem ibi Iacob pecora sua pavit,
eidem loco Bethleem nomen quodam vaticinio futuri inposuit, quod domus panis
interpretatur, propter eum panem qui ibi de caelo descendit. [24]
Chebron civitas Iudaeae, quae quondam vocabatur Arbe, condita est a gigantibus
ante septem annos quam ab eis Tanis urbs Aegypti conderetur. Ipsa est Arbe a
numero ita vocata, quod ibi tres patriarchae sepulti sunt et quartus Adam. Ipsa
est et Mambre vocata ex uno amico Abrahae. [25] Samariam, a qua omnis
regio quae circa eam fuit nomen accepit, Sennacherib rex Assyriorum construxit
vocavitque Samariam, id est custodiam, quia, quando Israel transtulit in Medos,
ibi custodes constituit. Hanc obsidione captam Antiochus solo coaequavit. Quam
postea Herodes a fundamentis instaurans in honorem Augusti Augustam, id est
Sebastiam Graeco sermone, vocavit. Ibi siti sunt Heliseus et Abdias Prophetae,
et, quo maior inter natos mulierum non fuit, Baptista Iohannes. [26]
Tiberiadem vero Herodes alius in Iudaea in nomine Tiberii Caesaris condidit.
[27] Tyrus urbs Phoenicum condita a Phoenicibus fuit. Haec est civitas
ex qua aurum regi Salomoni deferebatur; in qua optima purpura tinguitur: unde
et Tyria dicitur nobilis purpura. [28] Phoenices a Rubro profecti mare
Sidonem urbem opulentissimam condiderunt, quam a piscium copia Sidon
appellaverunt. Nam piscem Phoenices 'sidon' vocant. Ipsi etiam Tyrum in Syria,
ipsi Vticam in Africa, Hipponem, Leptim aliasque urbes in ora maritima
condiderunt. [29] Ipsi Thebas in Boeotia duce Cadmo; ipsi postremo in
ultima orbis tendentes urbem in Oceano construxerunt, eamque lingua sua Gades
nominaverunt. Nam mos erat antiquus Phoenicum gentis multis simul mercandi
causa a domo proficisci, et cum incolarum animos conmercio rerum his ante
incognitarum sibi conciliassent, loca quae condendis urbibus idonea videbantur
capere. [30] Ex his profecta et Dido in litus Africae urbem condidit,
et Carthadam nominavit; quod Phoenica lingua exprimit civitatem novam; mox
sermone verso Carthago est dicta: hanc Scipio delevit. Quae autem nunc est,
postea a Romanis condita est. Carthago autem antea Byrsa, post Tyrus dicta est,
deinde Carthago. [31] Memphin civitatem Aegypti aedificavit Epaphus
Iovis filius, cum in secunda Aegypto regnaret. Haec est urbs ubi charta
nascitur, ubi etiam optimi mathematici fuerunt. Nam hanc urbem magicis artibus
deditam pristini usque ad praesens tempus vestigia erroris ostendunt.
[32] Tanis metropolis Aegypti, ubi Pharao fuit, et Moyses cuncta signa
fecit quae in Exodo scribuntur. Hanc construxisse perhibentur Titanes, id est
gigantes, et ex nomine suo nuncupaverunt. [33] Heliopolis urbs
Aegypti, quae Latine interpretatur solis civitas, sicut septuaginta interpretes
arbitrantur. Aedificata est autem a
filiis Israel, in qua Petephres sacerdos fuit, cuius meminit Ezechiel. [34] Vrbem
Alexandriam condidit Alexander Magnus, cuius et nomen detinet. Hanc enim [idem]
in terminis Africae et Aegypti constituit, et caput esse regionis Aegypti
iussit. Interiacet autem inter Aegyptum et mare, quasi claustrum, inportuosa.
Haec est urbs Aegypti Noo, postea versa in Alexandriam. [35] Thebas
Aegyptias condidit Cadmus, quae inter Aegyptias urbes numero portarum
nobiliores habentur, ad quas conmercia Arabes undique subvehunt. Hinc regio
Aegypti Thebaica dicta est. Thebae autem et Boeotiae sunt et Aegyptiae, uno
tamen auctore conditae. [36] Ptolomais et Berenice a regibus Aegyptiis
nominatae, a quibus et aedificatae fuerunt. [37] Caesarea Cappadociae
ä [38] Tarsum Ciliciae Danaes proles Perseus aedificavit. De qua
civitate fuit Paulus Apostolus (Act. Apost. 22,3): 'Natus' inquit, 'Tarso
Ciliciae.' Quidam etiam locus Indiae Tarsus vocatur. Seleuciam Isauriae
condidit Seleucus, qui et Antiochiam. Ilus autem Apollonis filius in Phrygia
Ilium condidit. [39] Amazones Ephesum in Asia construxerunt. Theseus vero
Smyrnam construxit, quae Homero poetae patria extitit; et vocata Smyrna quod
eius campos Ermus fluvius secat. [40] Dioscoriam Colchorum urbem
Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis fabricaverunt, ex eorum nomine
eam cognominantes; nam Castor et Pollux Graece DIOSKOUROI appellantur. [41] Nicomedia a Nicomedo rege Bithyniae
aedificata est. Bithynia condita a Phoenice, quae primum Mariandyna vocabatur.
[42] Constantinopolim urbem Thraciae Constantinus ex nomine suo
instituit, solam Romae meritis et potentia adaequatam. Hanc conditam primum a
Pausania rege Spartanorum, et vocatam Byzantium, vel quod tantum patet inter
Adriaticum mare et Propontidem, vel quod sit receptaculum terrae marisque
copiis. Vnde
et eam Constantinus aptissimam condere iudicavit, ut et receptaculum sibi terra
marique fieret. Vnde et nunc Romani imperii sedes et totius caput est orientis,
sicut et Roma occidentis. [43] Epirum civitas Thraciae condita est a
Pyrrho et cognominata. [44] Athenas in Hellade Cecrops condidit, et ex
suo nomine Cecropiam nominavit. Hanc Amphictyon, idem qui in Graecia tertius
post Cecropem regnavit, Minervae sacravit et nomen civitati Athenas dedit; nam
Minerva Graece ATHENE dicitur. Vnde et Minervam Graeci inventricem multarum
artium asserunt, quia et litterae et artes diversorum studiorum et ipsa
philosophia veluti templum Athenas habuerunt. [45] Corinthum in
Achaia condidit Corinthus Orestis filius. Hanc Graeci Corintheam vocant, hoc
est administrationem reipublicas. [46] Thebas Boeotiae Cadmus veniens
a Phoenicibus condidit, Thebis Aegyptiis prius ab eo constructis. [47]
Mycenas [civitatem Graeciae]. Lacedaemonia
condita a Lacedaemone Semelae filio. Sparta ab Sparto filio Phoronei vocata,
qui fuit filius Inachi. Ipsam autem esse Spartam quam et Lacedaemoniam
civitatem, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici. [48] Achaia ab
Achaeo constructa: Pelops, qui apud Argos regnavit, Peloponnensem urbem
condidit: Cecrops in insula Rhodo Rhodum aedificavit: Carpathus Coum: Aeos
Typhonis filius Paphum: Angeus Lycurgi filius Samum: Dardanus autem condidit
Dardaniam: Thessalonicam Thessalus Graeci filius aedificavit, in qua etiam et
regnavit. [49] Brundisium construxerunt Graeci: Brundisium autem
dictum [est] Graece quod brunda caput cervi dicatur: sic est enim ut et cornua
videantur et caput et lingua in positione ipsius civitatis. [50] In
Italia autem a Iano Ianiculum, a Saturno Saturnia atque Latium conditum, eo
quod ibi fugiens latuisset cognominatum. [51] Ab Hercule in Campania
Pompeia, qui victor ex Hispania pompam boum duxerat. [52] Aeneas autem
post excidium Troiae in eadem Italia veniens, ab uxoris nomine Lavinium
condidit. [53] Ascanius vero
relicto Laviniae novercae suae regno, Albam Longam aedificavit. Alba autem
vocata propter colorem suis; Longa, quia longum oppidum est, iuxta prolixitatem
collis in quo sita est. Ex hac etiam urbe reges Albanorum appellari coeperunt.
[54] Capuam Capys Silvius rex Albanorum construxit, appellatam a nomine
conditoris; licet sint qui dicant a capacitate eam Capuam dictam, quod eius
terra omnem vitae fructum capiat: alii a locis campestribus in quibus sita est.
Est autem caput urbium Campaniae, inter tres maximas Romam Carthaginemque
numerata; ex qua et provincia Italiae Campania dicta est. [55] Romulus
cum interfecto apud Albam Amulio avum Numitorem in regnum restituisset, in eum
locum ubi nunc Roma est devenit, ibique sedes posuit, moenia construxit,
urbemque ex nomine suo Romam vocavit. Hanc autem antea Evander dicitur
condidisse, ut est illud (Virg. Aen. 8,313):
Tunc pater Evandrus Romanae conditor arcis.
[56] Ancus Marcius ex filia Numae Pompilii natus: hic urbem in exitu
Tiberis condidit quae et peregrinas merces exciperet et hostem moraretur, quam
ab ipso situ Ostiam appellavit. [57] Galli quidam intestina discordia
et assiduis dissensionibus suorum permoti, sedes novas quaerentes Italiam
profecti sunt, sedibusque propriis Tuscis expulsis, Mediolanum atque alias
urbes condiderunt. Vocatum autem Mediolanum ab eo quod ibi sus medio lanea
perhibetur inventa. [58] Historiis placet a Messapo Graeco Messapiae
datam originem, versam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Oenotri
frater Peucetius Peucetiam nominaverat. [59] Manto Tiresiae filia post
interitum Thebanorum dicitur delata in Italiam Mantuam condidisse: est autem in
Venetia, quae Gallia Cisalpina dicitur: et dicta Mantua quod manes tuetur.
[60] Parthenopea Parthenope quadam virgine illic sepulta Parthenope
appellata; quod oppidum postea Augustus Neapolim esse maluit. [61] Ad
promuntorium Leucaten, in quo Actii Apollinis templum fuit, bellum Augustus
contra Antonium gessit. Quo victo, urbem in Actiaco sinu condidit, quam a victoria
Nicopolim appellavit. [62] Phalantus Partheniorum dux Parthenios constituit. Taras
Neptuni filius fuit, a quo Tarentum civitas et condita et appellata est.
[63] Cum Cyrus maritimas urbes Graeciae occuparet, et Phocaeenses ab
eo expugnati omnibus angustiis premerentur, iuraverunt ut profugerent quam
longissime ab imperio Persarum, ubi ne nomen quidem eorum audirent; atque ita
in ultimos Galliae sinus navibus profecti, armisque se adversus Gallicam
feritatem tuentes, Massiliam condiderunt et ex nomine ducis nuncupaverunt. Hos
Varro trilingues esse ait, quod et Graece loquantur et Latine et Gallice.
[64] Narbonam et Arelatum et Pictavis coloni proprii condiderunt.
Burdigalim appellatam ferunt quod Burgos Gallos primum colonos habuerit, quibus
antea cultoribus adimpleta est. [65] Terraconam in Hispania Scipiones
construxerunt; ideo caput est Terraconensis provinciae. [66]
[Caesaraugusta Terraconensis Hispaniae oppidum a Caesare Augusto et situm et
nominatum, loci amoenitate et deliciis praestantius civitatibus Hispaniae
cunctis atque inlustrius, florens sanctorum martyrum sepulturis.] [67]
Afri sub Hannibale maritima Hispaniae occupantes, Carthaginem Spartariam
construxerunt, quae mox a Romanis capta et colonia facta, nomen etiam
provinciae dedit. Nunc autem a Gothis subversa atque in desolationem redacta
est. [68] Saguntum Graeci ex insula Zacyntho profecti in Hispania
condiderunt; quam Afri postea bello inpetitam deleverunt. [69] Emeritam
Caesar Augustus aedificavit, postquam Lusitaniam et quasdam Oceani insulas
cepit, dans ei nomen ab eo quod ibi milites veteranos constituisset. Nam
emeriti dicuntur veterani solutique militiae. [70] Olisipona ab Vlixe
est condita et nuncupata; quo loco, sicut historiographi dicunt, caelum a terra
et maria distinguuntur a terris. [71] Hispalim Caesar Iulius condidit,
quam ex suo et Romae urbis vocabulo Iuliam Romulam nuncupavit. Hispalis autem a situ cognominata est, eo quod in solo
palustri suffixis in profundo palis locata sit, ne lubrico atque instabili
fundamento cederet. [72] Gades oppidum a Poenis conditum, qui etiam et
Carthaginem Spartariam condiderunt. [73] Septe oppidum a montibus
septem, qui a similitudine Fratres vocati Gaditano inminent fretu. [74] Tingis
civitatis et Lix Antaeus auctor est, quem Hercules fertur luctae certamine
superatum interfecisse. Lix autem a Lixo
flumine Mauretaniae nuncupata, ubi Antaei regia fuit, et Sala, quod inmineat
Salae flumini. [75] Caesaream Mauretaniae oppidum Iuba rex Maurorum in
honorem Caesaris Augusti condidit, quam ex eius nomine Caesaream appellavit;
sicut Herodes aliam Caesaream in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima.
[76] Icosium Caesariensis Mauretaniae oppidum, Hercule illuc
transeunte, viginti a comitatu eius discindentes construxerunt. Hanc ne quis
inposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero urbi Icosio
nomen datum. [77] Cyrene regina fuit Libyae quae ex suo nomine
civitatem Cyrenen condidit, ex qua et Libyam Cyrenensem vocavit.