II. DE AEDIFICIIS PVBLICIS. [1]
Civitas est hominum multitudo societatis vinculo adunata, dicta a civibus, id
est ab ipsis incolis urbis [pro eo quod plurimorum consciscat et contineat
vitas]. Nam
urbs ipsa moenia sunt, civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur.
[2] Tres autem sunt societates: familiarum, urbium, gentium.
[3] Vrbs vocata ab orbe, quod antiquae civitates in orbe fiebant; vel
ab urbo parte aratri, quo muri designabantur; unde est illud (Virg. Aen. 3,109;
1,425):
Optavitque locum regno et concludere sulco.
Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est aratro. Cato (Orig.
1,18); 'Qui urbem,' inquit 'novam condit, tauro et vacca arat; ubi araverit,
murum facit; ubi portam vult esse, aratrum substollit et portat, et portam
vocat.' [4] Ideo autem urbs aratro circumdabatur, dispari sexu
iuvencorum, propter commixtionem familiarum, et imaginem serentis fructumque
reddentis, Vrbs autem aratro conditur, aratro vertitur. Vnde Horatius (C.
1,16,20):
Inprimeretque muris
hostile aratrum.
[5] Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt; alii ab opibus
recondendis, eo quod sit munitum; alii quod sibi in eo conventus habitantium
opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tamquam nudi et inermes nec contra
beluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter
se homines ab hominibus satis erant tuti. [6] Tandem naturali
sollertia speluncis silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas virgultis
arundinibusque contexerunt, quo esset vita tutior, ne his, qui nocere possent,
aditus esset. Haec est origo oppidorum, quae quod opem darent, idcirco oppida
nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepare a vico et
castello et pago. [7] Civitates autem aut coloniae, aut municipia, aut
vici, aut castella, aut pagi appellantur. [8]
Civitas proprie dicitur, quam non advenae, sed eodem innati solo condiderunt.
Ideoque urbes a propriis civibus conditae civitates, non coloniae nuncupantur.
[9] Colonia vero est quae defectu indigenarum novis cultoribus
adimpletur. Vnde et colonia a cultu agri est dicta. [10] Municipium est quo
manente statu civitatis ius aliquod minoris aut maioris officii a principe
inpetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est officiis, quod tantum munia,
id est tributa debita vel munera, reddant. Nam liberales et famosissimae causae,
et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem
civitatum pertinent. [11] Vici et castella et pagi hi sunt qui nulla
dignitate civitatis ornantur, sed vulgari hominum conventu incoluntur, et
propter parvitatem sui maioribus civitatibus adtribuuntur. [12] Vicus
autem dictus ab ipsis tantum habitationibus, vel quod vias habeat tantum sine
muris. Est autem sine munitione murorum; licet et vici dicantur ipsae
habitationes urbis. Dictus autem vicus eo quod sit vice civitatis, vel quod
vias habeat tantum sine muris. [13] Castrum antiqui dicebant oppidum
loco altissimo situm, quasi casam altam; cuius pluralis numerus castra,
diminutivum castellum est [sive quod castrabatur licentia inibi habitantium, ne
passim vaga hosti pateret]. [14] Pagi sunt apta aedificiis loca inter
agros habitantibus. Haec et conciliabula dicta, a conventu et societate
multorum in unum. [15] Conpita sunt ubi usus est conventus fieri
rusticorum; et dicta conpita quod loca multa in agris eodem conpetant; et quo
convenitur a rusticis. [16]
Suburbana sunt circumiecta civitatis aedificia, quasi sub urbe. [17]
Moenia sunt muri civitatis, dicta ab eo quod muniant civitatem, quasi munimenta
urbis, id est tutamenta. [18] Munium autem dictum, quasi manu factum:
sic et munus. Muri a munitione dicti,
quasi muniri, eo quod muniant et tueantur interiora urbis. Moenia autem
duplicem habent significationem; nam interdum moenia abusive dici omnia
aedificia publica civitatis, ut (Virg. Aen. 2,234):
Dividimus muros, et moenia pandimus urbis;
proprie autem moenia sunt tantum muri. [19] Murus autem
turribus propugnaculisque ornatur. Turres vocatae quod teretes sint et longae;
teres est enim aliquid rotundum cum proceritate, ut columna. Nam et quamvis
quadratae aut latae construantur, procul tamen videntibus rotundae
existimantur; ideo quia omne cuiusque anguli simulacrum per longum aeris
spatium evanescit atque consumitur, et rotundum videtur. [20] Propugnacula pinnae murorum sunt, dicta
quia ex his propugnatur. [21] Promurale vero, eo quod sit pro
munitione muri. Est enim murus proximus ante murum. [22] Porta dicitur qua potest
vel inportari vel exportari aliquid. Proprie autem porta aut urbis aut
castrorum vocatur, sicut superius dictum est. Vicus, ut praedictum est, ipsae
habitationes urbis sunt; unde et vicini dicti. Viae ipsa spatia angusta quae
inter vicos sunt. [23] Plateae perpetuae ac latiores civitatum viae sunt,
iuxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nuncupatae; PLATUS enim Graeci
latum dicunt. [24] Quintana pars
plateae quinta est, qua carpentum progredi potest. Cloacae dictae quod his
percolantur aquae. [25] Has primum Romae fecisse Tarquinium Priscum
ut, quotiens pluviarum inundatio existeret, per eas aquae extra civitatem
emitterentur, ne maximis perpetuisque tempestatibus planitiem vel fundamenta
urbium strages aquarum subverteret. [26] Imboli, vel quia subvolumina sunt, vel quia
sub his ambulant. Sunt enim portici hinc inde platearum. [27] Forus
est exercendarum litium locus a fando dictus [sive a Phoroneo rege, qui primus
Graecis legem dedit]. Haec loca et prorostra vocantur ideo quod ex bello Punico
captis navibus Carthaginiensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa
ut esset huius insigne victoriae. [28] Curia dicitur eo quod ibi cura
per senatum de cunctis administretur. [29] Praetorium, quod ibi
praetor resideat ad discutiendum. [30] Gymnasium generalis est
exercitiorum locus. Tamen apud Athenas locus erat ubi discebatur philosophia et
sapientiae exercebatur studium; nam GUMNASION Graece vocatur, quod Latine
exercitium dicitur, hoc est meditatio. Sed et balnea et loca cursorum et
athletarum gymnasia sunt, eo quod illic homines in suae artis studio
exercitentur. [31] Capitolium Romae vocatum eo quod fuerit Romanae
urbis et religionis caput summum. Alii aiunt, cum Tarquinius Priscus Capitolii
fundamenta Romae aperiret, in loco fundamenti caput hominis litteris Tuscis
notatum invenit, et proinde Capitolium appellavit. [32] Arces sunt
partes urbis excelsae atque munitae. Nam quaecumque tutissima urbium sunt, ab
arcendo hostem arces vocantur. Vnde et arcus et arca. [33] Circum
Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant.
[34]
Theatrum autem ab spectaculo nominatum, APO TOU THEORIAS,quod in eo populus
stans desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur. [35]
Amphitheatrum vero vocatum quod ex duobus sit theatris conpositum. Nam
amphitheatrum rotundum est, theatrum vero ex medio amphitheatrum est,
semicirculi figuram habens. [36] Labyrinthus est perplexis parietibus
aedificium, qualis est apud Cretam a Daedalo factus, ubi fuit Minotaurus
inclusus; in quo si quis introierit sine glomere lini, exitum invenire non
valet. Cuius aedificii talis est situs ut aperientibus fores tonitruum intus
terribile audiatur: descenditur centenis ultra gradibus; intus simulacra et
monstrificae effigies, in partes diversas transitus innumeri per tenebras, et
cetera ad errorem ingredientium facta, ita ut de tenebris eius ad lucem venire
inpossibile videatur. Quattuor sunt [autem] labyrinthi; primus Aegyptius, secundus
Creticus, tertius in Lemno, quartus in Italia; omnes ita cunstructi ut
dissolvere eos nec saecula quidem possint. [37] Farum turris est
maxima quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellaverunt,
eo quod flammarum indicio longe videatur a navigantibus, qualem Ptolomaeus
iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Vsus eius est
nocturno navium cursu ignes ostendere, ad pronuntianda vada portusque
introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant; nam Alexandria
fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portubus machinas ad
praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam FOS lux est, OPOS visio
dicitur. Vnde et Lucifer Graece FOSFOROS
appellatur. [38] Cocleae sunt altae et rotundae turres; et dictae
cocleae quasi cycleae, quod in eis tamquam per circulum orbemque conscendatur;
qualis est Romae centum septuaginta quinque pedibus. [39] Thermas
appellatas quod caleant; Graeci enim THERMON calorem vocant. [40]
Balneis vero nomen inditum a levatione maeroris; nam Graeci BALANEION dixerunt,
quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibi athletae
uncto corpore et perfricato manibus exercitantur; nam GUMNASION Graece, Latine
exercitium dicitur. [41] Apodyterium, ubi lavantium vestimenta
ponuntur, ab exuendo scilicet dictum; APODUEIN enim Graece exuere dicitur. [42] Propina Graecus sermo est, quae apud nos
corrupte popina dicitur: est autem locus iuxta balnea publica, ubi post
lavacrum a fame et siti reficiuntur. Vnde et propina et propinare dicitur.
PEINA enim Graece famem significat, eo quod hic locus famem tollat.
[43] Tabernaeolim vocabantur aediculae plebeiorum parvae et simplices
in vicis, axibus et tabulis clausae; unde et tabernariae, quod ibi solebant
consedere. Dictae
autem tabernae quod ex tabulis lignisque erant constructae, quae nunc et si non
speciem, nomen tamen pristinum retinent. [44] Macellum dictum quod ibi
mactentur pecora quae mercantibus venundantur. [45] Mercatum autem a
conmercio nominatum. Ibi enim res vendere vel emere solitum est; sicut et
teloneum dicitur ubi merces navium et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim
vectigalis exactor sedet pretium rebus inpositurus, et voce a mercatoribus
flagitans. [46] Carcer est a quo prohibemur exire, et dictus carcer a
coercendo, [Hinc Fronto (frag. 12): 'Et pergraecari potius amoenis locis quam
coerceri carcere viderentur.']