III. DE HABITACVLIS. [1] Habitatio ab
habendo vocata, ut 'habitare casas' (Virg. Ecl. 2,29). Domus ex Graeca appellatione vocata; nam DOMATA Graeci
tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitatio, sicut urbs unius populi, sicut
orbis domicilium totius generis humani. [2]
Omne aedificium antiqui aedem appellaverunt. Alii aedem ab edendo quiddam
sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto (Poen. 529):
Si vocassem vos in aedem ad prandium.
Hinc
et aedificium, eo quod fuerit prius ad edendum factum. [3] Aula domus
est regia, sive spatiosum habitaculum porticibus quattuor conclusum.
[4] Atrium magna aedes est, sive amplior et spatiosa domus; et dictum
atrium [eo] quod addantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium quasi ab
igne et lychno atrum dixerunt; atrum enim fit ex fumo. [5] Palatium a
Pallante principe Arcadum dictum, in cuius honore Arcades Pallanteum oppidum
construxerunt, et regiam in ipsius nomine conditam Palatium vocaverunt. [6] Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. Cum
enim raptae fuissent a Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias specie
nobilis cum magna omnium admiratione raperetur, Thalamoni duci eam oraculo
responsum est dari; et quoniam hae nuptiae feliciter cesserant, institutum est
ut in omnibus nuptiis thalami nomen iteretur. Aegyptii quoque lingua sua loca,
in quibus nubentes succedunt et cubant, 'thalamum' nominant. [7]
Coenaculum dictum a communione vescendi; unde et coenobium congregatio. Antiqui
enim publice et in commune vescebant, nec ullius convivium singulare erat, ne
in occulto deliciae luxuriam gignerent. [8] Triclinium est
coenaculum, a tribus lectulis discumbentium dictum. Apud veteres enim in loco,
ubi convivii apparatus exponebatur, tres lectuli strati erant, in quibus
discumbentes epulabantur. KLINE enim Graece lectus vel adcubitus dicitur, ex
quo confectum est ut triclinium diceretur. [9] Cella dicta quod nos
occultat et celat. Cubiculum vero, quod eo cubamus ibique dormientes requiescimus.
Cubile autem cubandi locus est. Secessus, quod sit locus secretus, id est sine
accessu. [10] Diversorium dictum eo quod ex diversis viis ibi
conveniatur. Hospitium sermo Graecus est, ubi quis ad tempus hospitali iure
inhabitat, et iterum inde transiens migrat. Inde et metatum, quia mutatur. Vnde
et legitur: 'castra metati sunt,' pro mutaverunt; non enim illic permanet
exercitus, sed [per]transit. [11]
Moenius collega Crassi in foro proiecit materias, ut essent loca in quibus
spectantes insisterent, quae ex nomine eius Moeniana appellata sunt. Haec et solaria, quia
patent soli. Post haec alii lapide, alii materia aedificavere porticibus
moeniana, et foribus et domibus adiecerunt. [12] Tabulata olim ligneae
domus fiebant. Inde nomen permanet tabulatorum. Hypogeum est constructum sub
terris aedificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus. Solarium, quod soli
et auris pateat, qualis fuit locus in quo David Bethsabee lavantem aspexit et
adamavit. [13] Cum Hierosolymam Antiochus obsideret, Hyrcanus princeps
Iudaeorum reserato David sepulcro, tria milia auri talenta inde abstraxit, ex
quibus trecenta Antiocho dedit, ut obsidionem relinqueret; atque ut facti
invidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia instituisse primus xenodochia,
quibus adventum susciperet pauperum et peregrinorum; unde et vocabulum sumpsit.
Nam ex Graeco in Latinum KSENODOCHEION peregrinorum susceptio nuncupatur. Vbi
autem aegrotantes de plateis colliguntur, NOSOKOMEION Graece dicitur; in quo
consumpta languoribus atque inediis miserorum membra foventur.