IV. DE AEDIFICIIS SACRIS. [1] Sacra
sunt loca divinis cultibus instituta, utpote ea in quibus altaria litantibus de
more pontificibus consecrantur. [2] Sancta iuxta veteres exteriora
templi sunt. Sancta autem sanctorum locus templi secretior, ad quem nulli erat
accessus nisi tantum sacerdotis. Dicta autem Sancta sanctorum quia exteriori
oraculo sanctiora sunt, vel quia sanctorum conparatione sanctiora sunt; sicut
Cantica canticorum, quia cantica universa praecellunt. Sanctum autem a sanguine
hostiae nuncupatum; nihil enim sanctum apud veteres dicebatur nisi quod hostiae
sanguine esset consecratum aut consparsum. Item sanctum, quod extat esse
sancitum. Sancire est autem confirmare et inrogatione poenae ab iniuria
defendere; sic et leges sanctae et muri sancti esse dicuntur. [3]
Propitiatorium [quasi propitiationis oratorium; propitiatio enim placatio est].
Oracula dicta eo quod inde responsa redduntur; et oracula ab ore. [4]
Penetralia secreta sunt oraculorum; et penetralia dicta sunt ab eo quod est
penitus, hoc est pene intus. Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo
nemo aliquid agere debet nisi ad quod est factum; unde et nomen accepit.
[5] Monasterium unius monachi habitatio est. MONOS enim apud Graecos
solus, STERION statio; id est solitarii habitatio. [6] Coenobium ex
Graeco et Latino videtur esse conpositum. Est enim habitaculum plurimorum in
commune viventium; KOINON enim Graece commune dicitur. [7] Templi
nomen generale; pro locis enim quibuscumque magnis antiqui templa dicebant: et
templa dicta quasi tecta ampla. Sed et locus designatus ad orientem a
contemplatione templum dicebatur. Cuius partes quattuor erant: antica ad ortum,
postica ad occasum, sinistra ad septentrionem, dextra ad meridiem spectans.
Vnde et quando templum construebant, orientem spectabant aequinoctialem, ita ut
lineae ab ortu ad occidentem missae fierent partes caeli dextra sinistra
aequales; ut qui consuleret atque precaretur rectum aspiceret orientem.
[8] Fana dicta a Faunis, uibus templa error gentilium construebat unde
consulentes daemonum responsa audirent. [9] Delubra veteres dicebant
templa fontes habentia, quibus ante ingressum diluebantur; et appellari delubra
a diluendo. Ipsa sunt nunc aedes cum sacris fontibus, in quibus fideles
regenerati purificantur: et bene quodam praesagio delubra sunt appellata; sunt
enim in ablutionem peccatorum. [10] Fons autem in delubris locus
regeneratorum est, in quo septem gradus in Spiritus sancti mysterio formantur;
tres in descensu et tres in ascensu: septimus vero is est qui et quartus, id
est similis Filio hominis, extinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum fundamentum
aquae; in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter. [11]
Basilicae prius vocabantur regum habitacula, unde et nomen habent; nam BASILEUS
rex et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo divina templa basilicae
nominantur, quia ibi regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur. [12]
Martyrium locus martyrum Graeca derivatione, eo quod in memoria martyris sit
constructum, vel quod sepulchra sanctorum ibi sint martyrum. [13] Aram
quidam vocatam dixerunt quod ibi incensae victimae ardeant. Alii aras dicunt a
precationibus, id est quas Graeci ARAS dicunt; unde contra inprecatio KATARA
dicitur. Alii volunt ab altitudine aras, sed male. [14] Altare autem ab altitudine constat esse
nominatum, quasi alta ara. [15] Pulpitum, quod in eo lector vel
psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur.
[16] Tribunal, eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta vivendi. Est enim locus in sublimi
constitutus, unde universi exaudire possint. Alias tribunal a tribu
denominatum, quod ad illud tribus convocetur. [17] Analogium dictum
quod sermo inde praedicetur; nam LOGOS Graece sermo dicitur; quod et ipsud
altius situm est [ut in eo lector vel psalmista positus in publico conspici a
populo possit, quo liberius audiatur].