V. DE REPOSITORIIS. [1] Sacrarium
proprie est locus templi in quo sacra reponuntur; sicut donarium est in quo
conlocantur oblata; sicut lectisternia dicuntur ubi homines sedere
consueverunt. Ab inferendis igitur et deportandis sacris sacrarium nuncupatur.
[2] Donaria vero, eo quod ibi dona reponantur quae in templis offerre
consueverunt. [3] Aerarium vocatum quia prius aes signatum ibi recondebatur.
Hoc enim olim in usu erat auro argentoque nondum signato: ex quorum metallis
quamvis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo
metallo unde pecunia [nomen] initium sumpsit. [4] Armarium locus est
ubi quarumcumque artium instrumenta ponuntur. Armamentarium vero, ubi tantum
tela armorum. Vnde Iuvenalis (13,83):
Quidquid habet telorum armamentaria caeli.
Dicta autem utraque ab armis, id est brachiis, quibus exercentur. [5]
Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri; BIBLOS enim Graece liber, THEKE
repostorium dicitur. [6] Promtuarium dictum eo quod inde necessaria
victui promuntur, hoc est proferuntur. [7]
Cellarium, quod in eo colligantur ministeria mensarum, vel quae necessaria
victui supersunt. Inter promtuarium autem et cellarium hoc interest quod
cellarium est paucorum dierum, promtuarium vero temporis longi est.
[8] Apotheca autem vel horrea a Graeco, verbum e verbo repostoria vel
reconditoria dici possunt, eo quod in his homines elaboratas fruges reponunt.
Vnde et enthecam Graeco nomine repositam rei copiosam substantiam appellamus.