VI. DE OPERARIIS. [1] Ergasterium locus
est ubi opus aliquod fit. Graeco enim
sermone ERGA opera, STERION statio; id est operarii statio. [2]
Ergastula quoque et ipsa a Graeco vocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii ad
aliquod opus faciendum; ut solent gladiatores et exules, qui marmora secant et
tamen vinculorum custodiis alligati sunt. [3] Gynaeceum Graece dictum
eo quod ibi conventus feminarum ad opus lanificii exercendum conveniat. Mulier
enim Graece GUNE nuncupatur. [4] Pistrinum quasi pilistrinum, quia
pilo antea tundebant granum. Vnde et apud veteres non molitores sed pistores
dicti, quasi pinsores, a pinsendis granis frumenti; molae enim usus nondum
erat, sed granum pilo pinsebant. Vnde et Vergilius (Georg. 1,267):
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
[5]
Clibanus [a clivo dictus, ab eo quod in erectione sit collectus; clivum enim
ascensum dicimus sive flexuosum]. [6] Furnum per derivationem a farre
dictum, quoniam panis ex eo factus ibi coquitur. [7] Torcular dictum
eo quod ibi uvae calcentur atque extortae exprimantur. [8] Forus est
locus ubi uva calcatur, dictus quod ibi feratur uva, vel propter quod ibi
pedibus feriatur: unde et calcatorium dicitur. Sed hoc nomen multa significat:
prima species fori locus in civitate ad exercendas nundinas relictus; secunda,
ubi magistratus iudicare solet; tertia, quem supra diximus, quem calcatorium
nominavimus. Quarta, spatia plana in
navibus, de quibus Vergilius (Aen. 6,412):
Laxatque foros.
Lacus
dictus quia ibi decurrit frugum liquor.