VII. DE ADITIBVS. [1] Aditus ab eundo
dictus, per quem ingredimur et admittimur. [2] Vestibulum est vel
aditus domus privatae, vel spatium adiacens aedibus publicis. Et vestibulum
dictum eo quod eo vestiuntur fores, aut quod aditum tecto vestiat, aut ab
stando. [3] Porticus, quod transitus sit magis quam ubi standum sit,
quasi porta; et porticus, eo quod sit apertus. [4] Ianua a Iano quodam appellatur, cui gentiles omne
introitum vel exitum sacraverunt. Vnde Lucanus (1,62):
Ferrea belligeri conpescat limina Iani.
Est autem primus domus ingressus; cetera intra ianuam ostia vocantur
generaliter. Ostium est per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab ostando dictum
[sive ostium, quia ostendit aliquid intus]. Alii aiunt ostium appellari quia
ostem moratur; ibi enim adversariis nos obicimus: hinc et Ostia Tiberina, quia
ostibus sunt opposita. Fores et valvae claustra sunt; sed fores dicuntur quae foras, valvae, quae
intus revolvuntur, et duplices conplicabilesque sunt. Sed generaliter usus vocabula ista corrupit.
[5] Claustra ab eo quod claudantur dicta. [6] Fenestrae sunt
quibus pars exterior angusta et interior diffusa [est], quales in horreis
videmus, dictae eo quod lucem fenerent: lux enim Graece FOS dicitur: vel quia per
eas intus positus homo videt. Alii fenestram putant dictam eo quod domui lucem
minestret, conpositum nomen ex Graeco Latinoque sermone; FOS enim Graece lux
est. [7] Cardo est locus in quo ostium vertitur et semper movetur,
dictus APO TES KARDIAS, quod quasi cor hominem totum, ita ille cuneus ianuam
regat ac moveat. Vnde et proverbiale est: 'In cardine rem esse.' [8]
Limina ostiorum dicta eo quod transversa sint ut limes, et per ea sicut in agro
aut introeatur aut foris eatur. [9] Postes et antae quasi post et
ante: et antae quia ante stant, vel quia antea ad eas accedimus prius quam
domum ingrediamur; postes eo quod post ostium stent.