VIII. DE PARTIBVS AEDIFICIORVM. [1]
Fundamentum dictum quod fundus sit domui. Idem et caementum a caedendo dictum,
quod caeso crasso lapide surgat. [2] Paries nuncupatus quia semper duo
sunt pares, vel a latere vel a fronte. Sive enim tetragonum sive hexagonum sit,
qui se conspiciunt ex pari erunt. [3] Aliter enim structura facta deformis est.
Parietinas dicimus quasi parietum ruinas: sunt enim parietes stantes sine
tecto, sine habitantibus. [4] Angulus, quod duos parietes in unum
coniungat. Culmina dicta sunt quia apud antiquos tecta culmo tegebantur, ut
nunc rusticani. Hinc tecti summitas culmen dicitur. [5] Camerae sunt
volumina introrsum respicientia, appellatae a curvo; KAMOUR enim Graece curvum
est. [6] Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et
lacunaria dicuntur. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius (1290):
Resultant aedesque lacusque.
Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius (C. 2,18,1):
Neque aureum
mea renidet in domo lacunar.
Inde fit alia diminutio lacunarium; et per ANTISTICHON laquearium facit.
[7] Absida Graeco sermone, Latine interpretatur lucida,eoquod lumine
accepto per arcum resplendeat. Sed utrum absidam an absidem dicere debeamus,
hoc verbi genus ambiguum quidam doctorum existimant. [8] Testudo est
camera templi obliqua. Nam in modum testudinis veteres templorum tecta
faciebant; quae ideo sic fiebant ut caeli imaginem redderet, quod constat esse
convexum. Alii testudinem volunt esse
locum in parte atrii adversum venientibus. [9] Arcus dicti quod sint
arta conclusione curvati; ipsi et fornices. [10] Pavimenta originem
apud Graecos habent elaborata arte picturae; lithostrota parvulis crustis ac
tessellis tinctis in varios colores. Vocata autem pavimenta eo quod paviantur,
id est caedantur. Vnde et pavor, quia caedit cor. [11] Ostracus est
pavimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admixto feriatur, testa enim
Graeci OSTRA dicunt. [12] Conpluvium dictum quia aquae partibus, quae
circa sunt, eo conveniunt. Tessella sunt e quibus domicilia sternuntur, a
tesseris nominata, id est quadratis lapillis, per diminutionem. [13] Bases
fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt et superpositae fabricae
sustinent pondus. 'Bases' autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone.
[14] Columnae pro longitudine et rotunditate vocatae, in quibus totius
fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio
erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum
quattuor: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corinthiae, mensura crassitudinis et
altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum quae vocantur Atticae, quaternis
angulis aut amplius, paribus laterum intervallis. [15] Capitolia dicta quod sint columnarum
capita, sicut super collum caput. Epistolia sunt quae super capitella
columnarum ponuntur; et est Graecum [id est supermissa]. Tegulae, quod
tegant aedes; et imbrices, quod accipiant imbres. [16] Lateres et
laterculi, quod lati formentur circumactis undique quattuor tabulis. Canalis ab eo quod cava sit in modum cannae. Sane
canalem melius genere feminino quam masculino proferimus. [17]
Fistulae aquarum sunt dictae quod aquas fundant et mittant; nam STOLA Graece
mittere est. Formae earum pro magnitudine
aquae et capacitatis modo fiunt.