IX.
DE MVNITIONIBVS. [1] Munitum vel munimentum dictum quia manu
est factum. Cohors vocata vel quod coartet cuncta quae interius sunt, id est
concludat, vel quod coerceat obiectu suo extraneos et adire prohibeat. [2] Vallum est quod mole terrae erigitur, ut
custodia praetendatur. Dictum autem vallum a vallis; nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur.
Et valli dicti quod figantur et vellantur. Intervalla sunt spatia inter capita vallorum,
id est stipitum quibus vallum fit; unde et cetera quoque spatia dicunt, ab
stipitibus scilicet. [3] Agger est cuiuslibet rei acervatio, unde
fossae aut valles possint repleri. Agger proprie dicitur terra aggesta quae
vallo facto propius ponitur; sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem
dicimus. [4] Maceriae sunt parietes longi quibus vineae aliquae
clauduntur; longum enim Graeci MAKRON dicunt. [5] Formatum, sive
formacium, in Africa et Hispania parietes e terra appellant, quoniam in forma
circumdatis duabus utrimque tabulis inferciuntur verius quam instruuntur. Aevis
durant incorrupti ventis, ignibus omnique caemento fortiores. [6]
Sepes munimenta satorum sunt; unde et appellatae. Caulas munimenta ovium vel
sepimenta ovilium. Est autem Graecum nomen C [littera] detracta; nam Graeci
AULAS vocant animalium receptacula.