X. DE TENTORIIS. [1] Tabernacula
tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores tempestatesque imbrium
frigorisque iniurias vitant. Dicta autem tabernacula quod cortinae distentae
funibus tabulis interstantibus adpenderentur, quae tentoria sustinerent.
[2] Tentorium vocatum eo quod tendatur funibus atque palis; unde et
hodie praetendere dicuntur. [3] Papiliones vocantur a similitudine
parvuli animalis volantis, quae maxime abundant florentibus malvis. Haec sunt
aviculae quae lumine accenso conveniunt, et circa volitantes ab igne proxime
interire coguntur.