XI. DE SEPVLCHRIS. [1] Sepulchrum a
sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur. Postea vetitum
est legibus, ne foetore ipso corpora viventium contacta inficerentur.
Monumentum ideo nuncupatur eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim
non videris monumentum, illud est quod scriptum est (Psalm. 31,12): 'Excidi tamquam mortuus a corde.' Cum autem videris,
monet mentem et ad memoriam te reducit ut mortuum recorderis. Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione
dictae. [2]
Tumulus dictus quasi tumens tellus. Sarcophagus
Graecum est nomen, eo quod ibi corpora absumantur; SARKS enim Graece caro,
FAGEIN comedere dicitur. [3] Mausolea sunt sepulchra seu monumenta
regum, a Mausol[e]o rege Aegyptiorum dicta. Nam eo defuncto uxor eius mirae
magnitudinis et pulchritudinis extruxit sepulchrum in tantum ut usque hodie
omnia monumenta pretiosa ex nomine eius Mausolea nuncupentur. [4]
Pyramides genus sepulchrorum quadratum et fastigiatum ultra omnem excelsitatem
quae fieri manu possit, unde et mensuram umbrarum egressae nullam habere umbram
dicuntur. Tali autem aedificio surgunt ut a lato incipiant et in angusto
finiantur sicut ignis; PUR enim dicitur ignis. Hos Aegyptus habet. Apud maiores
enim potentes aut sub montibus aut in montibus sepeliebantur. Inde tractum est
ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes columnae conlocarentur.