XIII. DE AGRIS. [1] Ager Latine
appellari dicitur eo quod in eo agatur aliquid. Alii agrum ex Graeco nominari
manifestius credunt. [2] Vnde et villa Graece †coragros† dicitur.
Villa a vallo, id est aggere terrae, nuncupata, quod pro limite constitui
solet. [3]
Possessiones sunt agri late patentes publici privatique, quos initio non
mancipatione, sed quisque ut potuit occupavit atque possedit; unde et
nuncupati. [4] Fundus dictus quod eo fundatur vel stabiliatur
patrimonium. Fundus autem et urbanum aedificium et rusticum intellegendum est.
[5] Praedium, quod ex omnibus patrifamilias maxime praevidetur, id est
apparet, quasi praevidium; vel quod antiqui agros, quos bello ceperant, ut praedae
nomine habebant. [6] Omnis autem ager, ut Varro docet, quadrifarius
dividitur: aut enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est
aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut
florus, quod sunt horti apibus congruentes et floribus. Quod etiam Vergilius in
quattuor libros Georgicorum secutus est. [7] Rura veteres incultos
agros dicebant, id est silvas et pascua; agrum vero, qui colebatur. Nam rus est
quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest; unde et rusticus nominatur: haec
agrestium prima et otiosa felicitas. [8] Seges ager est in quo
seritur; unde et Vergilius (Georg. 1,47):
Illa seges demum votis respondet avari
agricolae.
[9] Conpascuus ager dictus qui a divisoribus agrorum relictus est ad
pascendum communiter vicinis. [10] Alluvius ager est quem paulatim
fluvius in agrum reddit. [11] Arcifinius ager dictus est qui a certis
linearum mensuris non continetur, sed arcentur fines eius obiectu fluminum,
montium, arborum; unde et in his agris nihil subsicivorum intervenit.
[12] Novalis ager est primum proscissus, sive qui alternis annis vacat
novandarum sibi virium causa. Novalia enim semel cum fructu erunt et semel
vacua. [13] Squalidus ager quasi excolidus, quod iam a cultura
exierit; sicut exconsul, quod a consulatu discesserit. [14] Vliginosus
ager est semper uvidus. Nam humidus dicitur qui aliquando siccatur. Vligo enim humor terrae
est naturalis, ab ea numquam recedens. [15]
Subseciva sunt proprie quae sutor de materia praecidens quasi supervacua
abicit. Inde et subsiciva, agri quos in pertica divisos recusant quasi steriles
vel palustres. Item subseciva quae in divisura agri non efficiunt centuriam, id
est iugera ducenta. [16] Area dicitur tabularum aequalitas. Dicta autem area a
planitie atque aequalitate; unde et ara. Alii
aream vocatam dicunt quod pro triturandis frugibus eradatur, vel quod non
triturentur in ea nisi arida. [17] Pratum est cuius feni copia armenta
tuentur, cui veteres Romani nomen indiderunt ab eo quod protinus sit paratum,
nec magnum laborem culturae desideret. Prata autem esse quae secari possunt.
[18] Paludes dictae a Pale pastorali dea, quod paleam, id est pabula,
nutriant iumentorum.