XIV. DE FINIBVS AGRORVM. [1] Fines dicti
eo quod agri funiculis sint divisi. Mensurarum enim lineae in terrarum
partitione tenduntur ut dimensionis aequalitas teneatur. [2] Limites
appellati antiquo verbo transversi, nam transversa omnia antiqui lima dicebant;
a quo et limina ostiorum, per quae foris vel intus itur, et limites, quod per
eos in agros foris eatur. Hinc et limus vocabulum accepit, cingulum quo servi
publici cingebantur obliqua purpura. [3] Termini dicti quod terrae
mensuras distinguunt atque declarant. His enim testimonia finium intelleguntur,
et agrorum intentio et certamen aufertur. [4] Limites maximi in agris
duo sunt: cardo et decumanus. Cardo, qui a septentrione directus a cardine
caeli est; nam sine dubio caelum vertitur in septentrionali orbe. Decumanus est
qui ab oriente in occidentem per transversum dirigitur, qui pro eo quod formam
X faciat decumanus est appellatus. Ager
enim bis divisus figuram denarii numeri efficit. [5] Arca ab arcendo
vocata: fines enim agri custodit eosque adire prohibet. Trifinium dictum eo
quod trium possessionum fines adstringit. Hinc
et quadrifinium, quod quattuor. Reliqui limites angustiores et inter se distant inparibus
intervallis et nominibus designatis.