XV. DE MENSVRIS
AGRORVM. [1] Mensura est quidquid pondere, capacitate,
longitudine, altitudine, latitudine, animoque finitur. Maiores itaque orbem in
partibus, partes in provinciis, provincias in regionibus, regiones in locis,
loca in territoriis, territoria in agris, agros in centuriis, centurias in
iugeribus, iugera in climatibus, deinde climata in actus, perticas, passus,
gradus, cubitos, pedes, palmos, uncias et digitos dividerunt; tanta enim fuit
illorum sollertia. [2] Digitus est pars minima agrestium mensurarum. Inde uncia
habens digitos tres. Palmus autem quattuor digitos habet, pes sedecim, passus pedes quinque,
pertica passus duos, id est pedes decem. [3]
Pertica autem a portando dicta, quasi portica. Omnes enim praecedentes mensurae
in corpore sunt, ut palmus, pes, passus, et reliqua; sola pertica portatur. Est
enim decem pedum ad instar calami in Ezechielo templum mensurantis.
[4] Actus minimus est, latitudine pedum quattuor, longitudine centum
viginti. Climata quoque undiqueversum pedes habent sexaginta, ita (sequitur
figura). Actus quadratus undique finitur pedibus centum viginti, ita (seq.
fig.). Hunc Baetici arapennem dicunt, ab arando scilicet. [5] Actus
duplicatus iugerum facit; ab eo quod est iunctum iugeri nomen accepit. Iugerum autem constat longitudine pedum ducentorum
quadraginta, latitudine centum viginti, ita (seq. fig.). Actum provinciae
Baeticae rustici acnuam vocant. [6] Porcam idem Baetici triginta pedum
latitudine et octuaginta longitudine definiunt (seq. fig.).Sed porca est quod
in arando extat; quod defossum est, lira. Galli candetum appellant in areis
urbanis spatium centum pedum, quasi centetum. In agrestibus autem pedes centum
quinquaginta quadratum iustum candetum vocant. Porro stadialis ager habet
passus CXXV, id est pedes DCXXV; cuius mensura octies conputata, miliarium
facit, qui constat quinque milia pedibus. [7] Centuria autem ager est
ducentorum iugerum, qui apud antiquos a centum iugeribus vocabatur, sed postea
duplicata est nomenque pristinum retinuit. In numero enim centuriae
multiplicatae sunt, nomen mutare non potuerunt.