III. DE LAPIDIBVS VVLGARIBVS. [1]
Lapis a terra tamquam densior etiam vulgo discernitur. Lapis autem dictus quod
laedat pedem. Lapis mollis est et sparsus; saxa haerent et a montibus
exciduntur; petra Graecum est; silex est durus lapis, eo quod exiliat ab eo
ignis dictus. [2]
Scopulus a saxo eminenti, quasi ab speculando dictus; sive a tegimento navium,
APO TOU SKEPEIN. SPELAIA Graece, speluncae Latine. Est autem rupis cavata.
[3] Crepido extremitas saxi abrupta; unde et crepido vocata quod sit
abrupti saxi altitudo, sicut 'haeret pede pes densus' (Virg. Aen. 10,361); unde
et vocatur. Cautes aspera saxa in mari, dictae a cavendo, quasi cautae. Murices petrae in litore similes muricis vivis, acutissimae et navibus
perniciosae. [4] Icon saxum est, qui humanae vocis sonum captans,
etiam verba loquentium imitatur: icon autem Graece, Latine imago vocatur, eo
quod ad vocem respondens alieni efficitur imago sermonis; licet hoc quidem et
locorum natura evenit, ac plerumque convallium. [5] Calculus est
lapillus terrae admixtus, rotundus atque durissimus, et omni puritate
lenissimus. Dictus autem calculus quod sine molestia brevitate sui calcetur:
cuius contrarius est scrupus, lapillus minutus et asper, qui si inciderit in
calciamentum, nocet et molestia est animo; unde et animi molestiam scrupulum
dicimus: hinc et scrupea saxa, id est aspera. [6] Cotis nomen accepit
quod ferrum ad incidendum acuat; ðcotisð enim Graeco sermone incisio nominatur.
Ex his aliae aquariae sunt, aliae oleo indigent in acuendo, sed oleum lenem;
aquae aciem acerrimam reddunt. [7] Pumex vocatur eo quod spumae
densitate concretus fiat; et est aridus, candore parvus, tantamque naturam
refrigerandi habens ut in vas missus musta fervere desinant. [8] Rudus
artifices appellant lapides contusos et calce admixtos, quos in pavimentis
faciendis supurfundunt; unde et rudera dicuntur. [9] Gypsum cognatum
calci est; et est Graecum nomen. Plura eius genera; omnium autem optimum lapidi
speculari. Est enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. [10]
Calcis viva dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem,
unde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura eius mirum aliquid
facit. Postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis extingui;
oleo extinguitur, quo solet ignis accendi. Vsus eius structuris fabricae
necessarius. Nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius nisi calce
coniunctus. Calcis e lapide albo et duro melior structuris, ex molle utilis
tectoriis. [11] Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in
fabricis, ut quidam volunt. Huius probatio, si manu inpressa stridet, aut si in vestem
candidam sparsa nihil sordis relinquat.