IV. DE LAPIDIBVS
INSIGNIORIBVS. [1] Magnes lapis Indicus ab inventore vocatus.
Fuit autem in India primum repertus, clavis crepidarum baculique cuspide
haerens, cum armenta idem Magnes pasceret; postea et passim inventus. Est autem
colore ferrugineus, sed probatur cum ferro adiunctus eius fecerit raptum. Nam
adeo adprehendit ferrum ut catenam faciat anulorum: unde et cum vulgus ferrum
vivum appellat. [2] Liquorem quoque vitri ut ferrum trahere creditur;
cuius tanta vis est, ut refert beatissimus Augustinus (Civ. 21,4), quod quidam
eundem magneten lapidem tenuerit sub vase argenteo, ferrumque super argentum
posuerit, deinde subtermovente manu cum lapide ferrum cursim desuper movebatur.
Vnde factum est ut in quodam templo simulacrum e ferro pendere in aere
videretur. Est quippe et alius in Aethiopia magnes qui ferrum omne abigit
respuitque. Omnis autem magnes tanto melior est quanto magis caeruleus est.
[3] Gagates lapis primum inventus est in Sicilia, Gagatis fluminis
fluore reiectus; unde et nominatus, licet in Brittania sit plurimus. Est autem
niger, planus, levis et ardens igni admotus. Fictilia ex eo scripta non
delentur; incensus serpentes fugat, daemoniacos prodit, virginitatem
deprehendit; mirumque, accenditur aqua, oleo restinguitur. [4]
Asbestos Arcadiae lapis ferrei coloris, ab igne nomen sortitus eo quod accensus
semel numquam extinguitur. De quo lapide mechanicum aliquid ars humana molita
est, quod gentiles capti sacrilegio mirarentur. Denique in templo quodam fuisse
Veneris fanum, ibique candelabrum et in eo lucernam sub divo sic ardentem ut
eam nulla tempestas, nullus imber extingueret. [5] Pyrites Persicus
lapis fulvus, aeris simulans qualitatem, cuius plurimus ignis, siquidem facile
scintillas emittit: hic tenentis manum, si vehementius prematur, adurit,
propter quod ab igne nomen accepit. Est alius pyrites vulgaris, quem vivum
lapidem appellant, qui ferro vel lapide percussus scintillas emittit, quae
excipiuntur sulpure vel aliis fungis vel foliis, et dicto celerius praebet
ignem. Hunc vulgus focarem petram vocant. [6] Selenites, qui Latine
lunaris interpretatur, eo quod interiorem eius candorem cum luna crescere atque
deficere aiunt, gignitur in Persida. [7] Dionysius lapis fuscus et
rubentibus notis sparsus. Vocatur autem ita quia, si aquae mixtus conteratur,
vinum fragrat, et quod in illo mirum est, ebrietati resistit. [8]
Thracius niger et sonorus; nascitur in flumine cuius nomen est Pontus in
Equitia. [9] Phrygius lapis ex loco traxit vocabulum; nascitur enim in
Phrygia, colore pallidus, mediocriter gravis. Est autem gleba pumicosa. Vritur
antea vino perfusus flatusque follibus donec rubescat, ac rursus dulce vino
extinguitur ternis vicibus, tinguendis vestibus tantum utilis. [10]
Syrius lapis a Syria, ubi reperitur, appellatus; hic integer fluctuari
traditur, comminutus mergi. [11] Arabicus similis est eboris sine ulla
macula. Hic defricatus ad cotem sucum dimittit croco similem. [12]
Iudaicus lapis albus est atque in schemate glandis, scripturis subinvicem
modulatus, quas Graeci GRAMMAS vocant. [13] Samius a Samo insula, ubi
reperitur, vocatus: et est gravis et candidus, poliendo auro utilis.
[14] Memphitis vocatus a loco Aegypti; et est gemmantis naturae. Hic
tritus atque in his quae urenda sunt et secanda ex aceto inlinitus ita
obstupescere facit corpus ut non sentiat cruciatum. [15] Sarcophagus
lapis dictus eo quod corpora defunctorum condita in eo infra quadraginta dies
absumuntur; SOROS enim Graece arca dicitur, FAGEIN comedere. Nascitur autem in
Troade, fissilique vena scinditur. Sunt et eiusdem generis in oriente saxa,
quae etiam viventibus alligata erodunt corpora. [16] Mitiores autem
servandis corporibus nec absumendis haematites appellatus, eo quod cote
resolutus in colorem veniat sanguinis. Est autem ammodum lividus; est et
ferrugineus. Nascitur in ultima Aegypti, Babylonia et Hispania. [17]
Androdamantus colore niger, pondere et duritia insignis, unde et nomen traxit,
praecipuus reperitur in Africa. Trahere autem in se argentum vel aes dicitur,
quique adtritus, ut haematites, in colorem redigitur sanguinis. [18]
Schistos invenitur in ultima Hispania, croco similis, cum levi fulgore, facile
friabilis. [19] Amiantos appellatus a veteribus eo quod, si ex ipso
vestis fuerit contexta, contra ignem resistat et igni inposita non ardeat, sed
splendore accepto nitescat; et est scissi aluminis similis, veneficiis
resistens omnibus, specialiter magorum. [20] Batrachites similis est
testae laminis scissibilis. Galactites colore cinereus, gustu suavis; sed ideo
vocatus quod quiddam de se lacteum adtritus dimittat. [21] Obsius
lapis niger est translucidus et vitri habens similitudinem. Ponitur in speculis
parietum propter imaginum umbras reddendas. Gemmas multi ex eo faciunt:
nascitur in India et in Sam(ni)o Italiae. Mithridax lapis Euphratis sole
[re]percussus coloribus micat variis. [22] Aetites lapides reperiuntur
in nidis aquilarum. Aiunt binos inveniri, marem et feminam, nec sine his parere
aquilas: horum masculus durus, similis gallae, subrutilis; femineus vero
pusillus ac mollis. Alligati partus celeritatem faciunt, etiam aliquibus aliquid
vulvae excidunt, niso cito parturientibus auferantur. [23] Phengites
Cappadociae lapis, duritia marmoris, candidus atque translucens; ex quo quondam
templum constructum est a quodam rege foribus aureis, quibus clausis claritas
intus diurna erat. [24] (Ch)emites ebori similis, in quo Darium
conditum ferunt, Parioque similis candore et duritia, minus tantum ponderosus,
qui porus vocatur. [25] Ostracites vocatus
quod similitudinem testae habeat: usus eius pro pumice. [26] Melanites
lapis dictus est eo quod melleum et dulcem sucum emittat. [27]
Smyris lapis asper et indomitus et omnia adterens, ex quo lapide gemmae
teruntur. [28] Chrysites colore similis ochrae invenitur in Aegypto.
[29] [H]ammites similis nitro, sed durior, gignitur [in] Aegypto vel
[in] Arabia. [30] Thyites nascitur in Aethiopia veluti viridis, sed
lacteus cum resolvitur, remordens vehementer. [31] Coranus albus est
duriorque Pario. [32] Molotius veluti viridis et gravis invenitur in
Aegypto. [33] Tusculanus, a loco Italiae dictus, dissilire igni
traditur. [34] Sabinus fuscus addito oleo etiam lucere fertur. Est et
quidam viridis lapis vehementer igni resistens. [35] Siphnius mollis
et candidus, excalfactus oleo nigrescit atque durescit. [36] Lapides
quoque medicinalium mortariorum et pigmentorum usibus apti: etesius praecipuus
et inde chalazius; Thebaicus quoque et basanites lapides nihil ex sese
remittentes. [37] Specularis lapis vocatus est quod vitri more
transluceat; repertus primum in Hispania citeriori circa Segobricam urbem.
Invenitur enim sub terra et effossus exciditur atque finditur in quamlibet
tenues crustas.