V. DE MARMORIBVS. [1] Post lapidum
genera veniemus ad marmora. Nam inter lapides et marmora differentia est. Nam
marmora dicuntur eximii lapides, qui maculis et coloribus commendantur. Marmor
sermo Graecus est a viriditate vocatus, et quamvis postea et alii coloris
inveniantur, nomen tamen pristinum a viriditate retinuerunt. [2]
Marmorum colores et genera innumerabilia sunt. Non tamen omnia e rupibus
exciduntur, sed multa sub terra sparsa sunt et pretiosissimi generis, sicut
Lacedaemonium viride cunctisque hilarius, repertum prius apud Lacedaemonios,
unde et vocabulum traxit. [3] Ophites serpentium maculis simile, unde
et vocabulum sumpsit. Duo eius genera: molle candidum, nigrum durum.
[4] Augusteum et Tiberium in Aegypto Augusti ac Tiberii primum
principatu reperta sunt. Differentia eorum est ab ophite, quum illud, ut
praediximus, serpentium maculis sit simile, haec maculas diverso modo
colligunt. Nam Augusteum undatim est crispum in vertices;
Tiberium sparsa, non convoluta, canitie. [5] Porphyrites in Aegypto
est rubens, candidis intervenientibus punctis. Nominis eius causa quod rubeat
[ut] purpura. [6] Basanites ferrei coloris sive duritiae; unde et
nomen ei datum est: inventus in Aegypto et Aethiopia. [7]
Alabastrites lapis candidus, intertinctus variis coloribus, ex quo Evangelici
illius unguenti vasculum fuit. Cavant enim hunc ad
vasa unguentaria, quoniam optime servare incorrupta dicitur. Nascitur circa
Thebas Aegyptias et Damascum Syriae, ceteris candidior, probatissimus vero in
India. [8] Parius candoris eximii, lygdinus cognomento: hic apud Paron
insulam nascitur, unde et Parius nuncupatus. Magnitudo
eius, qua lances craterasque non excedat; unguentis et ipse aptus. [9] Coralliticus
in Asia repertus, mensurae non ultra cubita bina, candore proximo eboris et
quadam similitudine. E diverso niger Alabandicus terrae suae nomine nuncupatus,
purpurae aspectu similis. Iste in oriente igni liquatur atque ad usum vitri
funditur. [10] Thebaicus interstinctus aureis guttis invenitur in
parte Aegypti adscripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitute
naturali conveniens. Syenites circa Syenem
vel Thebas nascitur. [11]
Trabes ex eo fecere reges. [12] Marmora
autem, quae in officinis rupibusque gignuntur: ex quibus Thasius diversi
coloris maculis distinctus, cuius primum usum insulae Cyclades dederunt. [13] Lesbius lividior est paulo huic, sed et ipse diversi coloris
maculas habens. [14] Corintheus ammoniacae guttae similis cum
varietate diversorum colorum. Corintho primum repertus. Ex eo columnae ingentes
liminaque fiunt ac trabes. [15] Caristeum viride, optimum; nomen ab
aspectu habens, eo quod gratus sit his qui gemmas sculpunt; eius enim viriditas
reficit oculos. [16] Numidicum marmor Numidia mittit: ad cutem sucum
dimittit croco similem, unde et nomen accepit; non crustis, sed in massa et
liminum usu aptum. [17] Luculleum marmor nascitur in Melo insula; cui Lucullus
consul nomen dedit, qui delectatus illo primus Romam invexit; solumque pene hoc
marmor ab amatore nomen accepit. [18] Est et Lunensis. Tephrias
appellatus a colore cineris, cuius lapidis alligatio contra serpentes laudatur.
[19] Ebur a barro, id est elephanto, dictum. Horatius (Epod. 12,1):