VI. DE GEMMIS. [1] Post marmorum genera gemmae secuntur,
quae multum auri decorem tribuunt venustate colorum. Primordia eius a rupe
Caucaso. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro
ac digito circumdasse, hisque initiis coepisse anulum atque gemmam.
[2] Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum
quae principalia sunt sive notissima adnotavimus. Gemmae
vocatae quod instar gummi transluceant. Pretiosi lapides ideo dicti sunt quia
care valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim
quod rarum est magnum et pretiosum vocatur; sicut et in Samuelis volumine
legitur (1 Reg. 3,1): 'Et sermo Domini pretiosus erat in Israel,' hoc est
rarus.