Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII. DE VIRIDIORIBVS GEMMIS. [1] Omnium gemmarum virentium smaragdus principatum habet, cui veteres tertiam post margaritas et uniones tribuunt dignitatem. Smaragdus a nimia viriditate vocatus; omne enim satis viride amarum dicitur. Nullis enim gemmis vel herbis maior huic austeritas est; nam herbas virentes frondesque exsuperat, inficiens circa se viriditate repercussum aerem. Sculpentibus quoque gemmas nulla gratior oculorum refectio est. Cuius corpus si extentum est, sicut speculum ita imagines reddit. Quippe Nero Caesar gladiatorum pugnas in smaragdo spectabat. [2] Genera eius duodecim, sed nobiliores Scythici, qui in Scythica gente reperiuntur. Secundum locum tenent Bactriani: colliguntur enim in commissuris saxorum flante Aquilone; tunc enim tellure deoperta intermicant, quia his ventis arenae maxime moventur. Tertium Aegyptii habent. Reliqui in metallis aerariis inveniuntur, sed vitiosi; nam aut aeri, aut plumbo, vel capillamentis, vel sali[s] similes notas habent. Smaragdi autem mero et viridi proficiunt oleo, quamvis natura inbuantur. [3] Chalcosmaragdus dicta quod viridis sit et turbida aereis venis. Haec in Aegypto vel Cypro insula nascitur. [4] Prasius pro viridanti colore dictus, sed vilis. Cuius alterum genus sanguineis punctis abhorret. Tertium distinctum virgulis tribus candidis. [5] Beryllus in India gignitur, ventis suae lingua nomen habens, viriditate similis smaragdo, sed cum pallore. Politur autem ab Indis in sexangulas formas, ut hebetudo coloris repercussu angulorum excitetur; aliter politus non habet fulgorem. Genera eius novem. [6] Chrysoberyllus dictus eo quod pallida eius viriditas in aureum colorem resplendeat. Et hunc India mittit. [7] Chrysoprasus Indicus est, colore ä, porri sucum referens, aureis intervenientibus guttis, unde et nomen accepit. Quem quidam beryllorum generi adiudicaverunt. [8] Iaspis de Graeco in Latinum viridis gemma interpretatur; ias quippe viride, pinasin gemma dicitur. Est autem smaragdo subsimilis, sed crassi coloris. Species eius decem et septem. Volunt autem quidam iaspidem gemmam et gratiae et tutelae esse gestantibus, quod credere non fidei, sed superstitionis est. [9] Topazion ex virenti genere est omnique colore resplendens, inventa primum in Arabiae insula, in qua Trogodytae praedones fame et tempestate fessi quum herbarum radices effoderent, eruerunt. Quae insula postea quaesita nebulis cooperta tandem a navigantibus inventa. Sed ob hoc locus et gemma nomen ex causa accepit; nam TOPAZEIN Trogodytarum lingua significationem habet quaerendi. Est autem amplissima gemmarum; eadem sola nobilium limam sentit. Genera eius duo. [10] Callaica colore viridi, sed pallens et nimis crassa; nihil iucundius aurum decens; unde et appellata. Nascitur in India vel Germania in rupibus gelidis, oculi modo extuberans. [11] Molochites spissius virens et crassior quam smaragdus a colore malvae nomen accepit, in reddendis laudata signis. Nascitur in Arabia. [12] Heliotropia viridi colore et nubilo, stellis puniceis supersparsa cum sanguineis venis. Causa nominis de effectu lapidis est; nam deiecta in labris aeneis radios solis mutat sanguineo repercussu; extra aquam autem speculi modo solem accipit, deprehenditque defectus eius subeuntem lunam ostendens. Magorum inpudentiae manifestissimum in hoc quoque exemplum est, quoniam admixta herba heliotropio quibusdam additis precationibus gerentem conspici negent. Gignitur in Cypro et Africa, sed melior in Aethiopia. [13] Sagda gemma prasini coloris apud Chaldaeos. Cuius tanta vis est ut permeantes naves e profundo petat, et carinis ita tenaciter adhaereat ut nisi abrasa parte ligni vix separetur. [14] Myrrhites dicta est quod in ea myrrhae color est. Conpressus autem usque ad calorem nardi spirat suavitatem. Aromatitis reperitur in Arabia vel Aegypto, myrrhae coloris et odoris; unde et nomen habet. [15] Melichros bicolor ex una parte viridis, ex altera melli similis. [16] Choaspitis a flumine Persarum dicta est, ex viridi fulgoris aurei.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL