VIII. DE RVBRIS GEMMIS. [1] Corallius gignitur in mari,
forma ramosus, colore viridi sed maxime rubens. Bacae eius candidae sub aqua et
molles; detractae confestim durantur et rubescunt, tactuque protinus
lapidescunt. Itaque
occupari evellique retibus solet, aut acri ferramento praecidi, qua de causa
corallius vocitatus. Quantum autem apud nos margaritum Indicum pretiosum est,
tantum apud Indos corallium. Hunc magi fulminibus resistere adfirmant, si
creditur. [2] Sardius dicta eo quod reperta sit primum a Sardis: haec
rubrum habet colorem marmoribus praestans, sed inter gemmas vilissima. Genera
eius quinque. [3] Onyx appellata quod habeat in se permixtum candorem
in similitudinem unguis humanae. Graeci enim unguem ONUCHAdicunt. Hanc India vel
Arabia gignit; distant autem invicem; nam Indica igniculos habet albis
cingentibus zonis, Arabica autem nigra est cum candidis zonis. Genera eius
quinque. [4] Sardonyx ex duorum nominum societate vocata; est enim ex
onychis candore et sardo. Constat autem tribus coloribus; subterius nigro,
medio candido, superius mineo. Haec sola in signando nihil cerae avellit. Reperitur autem apud Indos et Arabes detecta torrentibus. Genera eius quinque. [5] Haematites rubore sanguineus, ac propterea haematites
vocatus; AIMAquippe sanguis est. Gignitur in Aethiopia quidem principalis, sed
in Arabia et in Africa invenitur. De qua promittunt magi quiddam ad coarguendas
barbarorum insidias. [6] Sucinus, quem appellant Graeci ELEKTRON,
fulvi cereique coloris, fertur arboris sucus esse et ob id sucinum appellari.
Electrum autem vocari fabulosa argumentatio dedit. Namque Phaethonte fulminis
ictu interempto sorores eius luctu mutatas in arbores populos, lacrimis
electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum amnem; et electrum appellatum
quoniam sol vocitatus sit Elector plurimi poetae dixere. Constat
autem eum non esse sucum populi, sed pineae arboris; nam accensus taedae nidore
fragrat. [7] Nascitur autem in insulis Oceani septentrionalis sicut
gummis, densaturque ut crystallum rigore vel tempore. Ex ea fiunt decoris
gratia agrestium feminarum monilia. Vocari autem a quibusdam harpaga, eo quod
adtritu digitorum accepta caloris anima folia paleasque et vestium fimbrias
rapiat, sicut magnes ferrum. Quocumque autem modo libeat tinguitur; nam anchusae radice
conchylioque inficiuntur. [8] Lyncurius vocatus quod fiat ex urina
lyncis bestiae tempore indurata. Est autem, sicut et sucinum, fulva, adtrahens
spiritu folia propinquantia.