IX. DE PVRPVREIS.
[1]Inter purpureas gemmasprincipatum amethystus Indicus
tenet.Amethystus purpureus estpermixto violacio colore;et quasi rosae nitor,et
leniter quasdam flammulas fundens.Alterum eius genus descenditad iacinthos.Causam
nominis eius afferuntquia sit quiddam in purpura illiusnonex toto igneum,sed
vini colorem habens.Est autem sculpturis facilis:genera eius quinque.
[2]Sapphirus caeruleus est cum purpura, habens pulveres aureos
sparsos; optimus apud Medos, nusquam tamen perlucidus. [3]
Iacinthus ex nominis sui flore vocatus. Hic in Aethiopia invenitur, caeruleum
colorem habens. Optimus, qui nec rarus est nec densitate obtunsus, sed ex
utroque temperamento lucet purpuraque refulgens; hic autem non rutilat
aequaliter. Sereno enim perspicuus atque gratus est, nubilo coram oculis
evanescit atque marcescit, in os missus frigidus est, in sculpturis durissimus,
nec tamen invictus. Nam adamante scribitur et signatur.
Iacinthizonta Indicus et iacinthum prope referens. [4] Quidam autem
eorum crystalli similes capillamentis intercurrentibus obscurantur; ex quo
etiam vitio illorum nomen est. [5] Amethystizontas appellatus quia
eius extremus igniculus in amethysti violam exit. [6] Chelidonia ex
hirundinum colore vocata; et duorum est generum, quarum una ex altera parte
purpurea, et alia purpurea nigris intervenientibus maculis. [7] Cyanea
Scythiae gemma caeruleo coruscans nitore, pura, interdum et punctulis
intermicantibus auratis pulvisculis varians. [8] Rhoditis rosea est;
et ex eo nomen accepit.