X. DE CANDIDIS. [1] Margarita prima
candidarum gemmarum, quam inde margaritum aiunt vocatum quod in conchulis maris
hoc genus lapidum inveniatur; inest enim in carne cochleae calculus natus,
sicut in cerebro piscis lapillus: gignitur autem de caelesti rore, quem certo
anni tempore cocleae hauriunt. Ex quibus margaritis quidam uniones vocantur,
aptum nomen habentes, quod tantum unus, numquam duo vel plures simul
reperiantur. Meliores autem candidae margaritae quam quae flavescunt. Illas
enim aut iuventus aut matutini roris conceptio reddit candidas; has senectus
vel vespertinus aer gignit obscuras. [2] Paederos secunda post margaritum
candidarum gemmarum. De qua quaeritur in quo colore numerari debeat totiens
iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogativa
vocabulo facta sit. [3] Asterites candida est, inclusam lucem
continens veluti stellam intus ambulantem, redditque solis candicantes radios;
unde et nomen invenit. [4] Galactitis lacteus est, qui adtritus reddit
sucum album ad lactis saporem, feminis nutrientibus inligata fecundat ubera;
infantium quoque collo suspensa salivam facere fertur, in ore autem liquescere
et memoriam adimere. Mittunt eam Nilus et Achelous amnes. Sunt qui smaragdum
albis venis circumligatum galactiten vocant. [5] Chalazias grandinis
et candorum praefert et figuram, duritia quoque invicta, ut adamas; etiam in
ignes posita manere suum frigus. [6] Solis gemma candida est,
traxitque nomen quod ad speciem solis in orbem fulgentis spargit radios.
[7] Selenites translucet candido melleoque fulgore, imaginem continens
lunae; quam iuxta cursum astri ipsius perhibent in dies singulos minui atque
augeri. Nascitur
in Persida. [8] Cinaedia invenitur in cerebro piscis eiusdem nominis,
candida et oblonga. Praesagare his ferunt maris signa tranquillitatis vel
tempestatis. [9] Beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio
aureo fulgore lucentem, et propter speciem Assyriorum regi Belo dicatam; unde
et appellata. [10] Epimelas dicitur quum in candida gemma superne
nigricat color; unde et nomen habet. [11] Exebenus speciosa et
candida, qua aurifices aurum poliunt.