XII.
DE VARIIS. [1] Panchrus varius ex omnibus pene coloribus
constans; unde et nominatus. Olca barbari nominis ex fulvo et nigro viridique
et candido est. [2] Mithridax sole percussa coloribus micat variis.
Gignitur in Persida. Drosolithus varius. Nominis causa quia si ad ignem
adplicetur, velut sudorem mittit. [3]
Opalus distinctus diversarum colore gemmarum. Est enim in eo carbunculi tenuior
ignis, amethysti fulgens purpura, smaragdi nitens viriditas, et cuncta pariter
sub quadam varietate lucentia. Nomen habet ex patria; sola enim eum parturit India.
[4] Ponticae a Ponto dicuntur, genere diverso, nunc sanguineis, nunc
auratis guttis micantes, aliae habentes stellas, aliae longis colorum ductibus
lineatae. [5] Hexecontalithos in parva magnitudine
multicolor; unde et hoc sibi nomen adoptavit. Tam diversis enim notis sparsus
est ut sexaginta gemmarum colores in parvo orbiculo eius deprehendantur.
Nascitur autem in Libya apud Trogodytas. [6] Murrina apud Parthos
gignitur, sed praecipua in Carmania. Humorem sub terra putant calore densatum;
unde et nomen sumpsit. Varietas eius in purpuram candoremque et ignem cum
quosdam colorum repercussus, quales in caelesti arcu spectantur. Cuius
contraria causa crystallum facit, gelu vehementiori concreto.