(XIV. DE IGNITIS.)
[1] Omnium ardentium gemmarum principatum carbunculus habet.
Carbunculus autem dictus quod sit ignitus ut carbo, cuius fulgor nec nocte
vincitur; lucet enim in tenebris adeo ut flammas ad oculos vibret. Genera eius
duodecim, sed praestantiores qui videntur fulgere et veluti ignem effundere.
Carbunculus autem Graece ANTHRAKS dicitur. Gignitur in Libya apud Trogodytas.
[2] Anthracitis vocatus quod sit et ipse coloris ignei ut carbunculus,
sed candida vena praecinctus; cuius proprium est quod iactatus igni velut
intermortuus extinguitur, at contra aquis perfusus exardescit. [3]
Sandasirus nascitur in Indis, loco eiusdem nominis. Species eius quod veluti in
tralucido igne intus fulgent aureae guttae. Constat inter omnes, quantus
numerus stellarum accedit, tanto et pretium accedere. [4] Lychnis ex
eodem genere ardentium est, appellata a lucernarum flagrantia: gignitur in
multis locis, sed probatissima apud Indos. Quidam eam remissiorem carbunculum
esse dixerunt. Huius duplex facies; una quae purpura radiat, alia quae cocci
rubore. A
sole excalefacta aut digitorum adtritu paleas et chartarum fila ad se rapere
dicitur; sculpturis resistit, ac si quando sculpta est, dum signa inprimit,
quasi quodam animali morsu partem cerae retentat. Genera eius quattuor.
[5] Carchedonia hoc quod et lychnis facere dicitur, quamquam multo
vilior praedictis. Nascitur apud Nasamonas imbre, ut ferunt, divino: invenitur
ad repercussum lunae plenae. Omnia autem genera sculpturae resistunt.
[6] Alabandina dicta ab Alabanda Asiae regione, cuius color ad
carchedoniam vadit, sed rarus. [7] Dracontites
ex cerebro draconis eruitur. Quae nisi viventi abscisa fuerit, non ingemmescit;
unde et eam magi dormientibus draconibus amputant. Audaces enim viri explorant
draconum specus, spargunt ibi gramina medicata ad incitandum draconum soporem,
atque ita somno sopitis capita desecant et gemmas detrahunt. Sunt autem candore
translucido. Vsu earum orientis reges praecipue gloriantur. [8]
Chrysoprasus Aethiopicus est; quem lapidem lux celat, prodit obscuritas. Nocte
enim igneus est, die aureus. [9] Phlogites ex Persida est, ostentans
intra se quasi flammas aestuantes, quae non exeant. [10] Syrtitis
vocata quoniam in litore Syrtium inventa primum est. In parte Lucaniae color
huius croceus, intus stellas continens languidas, et sub nubilo renitentes.
[11] Hormiscion inter gratissimas aspicitur, ex igneo colore radians
auro portante[m] secum in extremitatibus candidam lucem.