XV. DE AVREIS. [1] Sunt quaedam gemmarum
genera ex specie metallorum vel lapidum cognominata. [2]
Chrysopis aurum tantum videtur esse. Chrysolithus auro similis est cum marini
coloris similitudine. Hunc [et] Aethiopia gignit. [3] Chryselectrus
similis auro, sed in colorem electri vergens, matutino tantum aspectu iucundus,
rapacissimus ignium, et, si iuxta fuerit, celerrime ardescens. [4]
Chrysolampis ex auro et igne vocata; aurea est enim die, et noctu ignea. Hanc
Aethiopia gignit. [5] Ammochrysus harenis auro intermixtus nunc
brattearum, nunc pulveris habet quadrulas. Gignitur in Persida. [6] Leucochrysus
colore aureo interveniente candida vena. Melichrysus dicta quod veluti per aurum
(sincerum mel), sic haec gemma transluceat. [7] Chrysocolla gignitur
in India, ubi formicae eruunt aurum. Est autem auro
similis et habet naturam magnetis, nisi quod augere aurum traditur; unde et
nuncupatur. Argyrites similis argento, habens stigmata aurea. [8]
Androdama(s) argenti nitorem habet et pene adamans, quadrata semper tesseris.
Magi putant nomen inpositum ab eo quod animorum inpetus vel iracundias domare
et refrenare dicatur, si credimus. Gignitur in mari Rubro. [9] Chalcitis aerei coloris est. Chalcophonos nigra est, sed
lapidi inlisa aeris tinnitum reddit. [10] Balanites: duo genera sunt,
subvirides et Corinthiae aeris similitudine, mediam secante flammea vena. [11] Sideritis
a contemplatione ferri nihil dissonat. In maleficiis quoquo modo inferatur
discordias excitat. [12] Idaeus dactylus ex insula Creta est, ferrei
coloris. Causa nominis eius quia pollicem humanum exprimit. [13] Aethiopicus ferrei coloris est, qui dum teritur, nigrum sucum
emittit. [14]
Zmilanthis in Euphrate alveo legitur Proconnesio marmori similis, medio colore
glauco, veluti oculi pupilla internitens. Arabica ex patria dicta aspectu
eburnea est. [15] Hephaestitis speculi naturam habet in reddendis
imaginibus, quamquam rutilet. Experimentum eius, si ferventi aqua statim addita
refrigerat, aut si soli adposita aridam materiam accendat. Nascitur in Coryco.
[16] Ostracites lapidosus colore, testacio durior. Altera achatae similis, nisi quod achates politura pinguescit. Duritiae
tanta inest vis ut aliae gemmae sculpantur fragmentis eius. [17]
Glossopetra similis est linguae humanae; unde et nomen sumpsit: fertur autem
deficiente luna caelo cadere. Cui non modicam magi tribuunt potestatem; nam ex
eo lunares motus excitari putant. [18] Sunt et quaedam gemmarum genera
cognominata ab animalibus: echites vipereas maculas exprimit; carciniae marini
cancri color est; [19] scorpitis scorpionem et colore et effigie refert;
myrmecitis formicae reptantis effigiem imitatur; taos pavoni est similis;
hieracitis accipitris colore, aetitis aquilae; aegopthalmos caprino oculo
similis; [20] lycopthalmos quattuor colorum, ex rutilo sanguinea, in
medio nigrum candido cingit, ut luporum oculi; meconites papaver exprimit.
[21] Sunt et quaedam gemmae quas gentiles in superstitionibus
quibusdam utuntur. Liparea suffita omnes bestias evocare tradunt. [22]
Anancitide in hydromantia daemonum imagines evocari dicunt. Synochitide umbras
inferorum evocatas teneri aiunt. [23] Chelonitis oculus est Indicae
testudinis, varius et purpureus. Hunc magi inpositum linguae futura pronuntiare
finguntur. [24] Brontea a capite testudinum; e tonitribus cadi putatur,
et restinguere fulminis ictus. [25] Hyaenia lapis in oculis hyaenae
bestiae invenitur; qui si sub lingua hominis subditus fuerit, futura eum
praecinere dicunt. Sed et corallius tempestati et grandini resistere fertur.
[26] Pontica est gemma quaedam livore perlucida, habens stellas
rubeas, interdum et aureas. Dicunt per eam interrogare daemones et fugare.
[27] In quibusdam gemmarum generibus veras a falsis discernere magna
difficultas est, quippe quum inventum sit ex vero genere alterius in alia falsa
transducere; ut sardonyches, quae ternis glutinantur gemmis ita ut deprehendi
non possint. Fingunt enim eas ex diverso genere: nigro, candido mineoque
colore. Nam et pro lapide pretiosissimo smaragdo quidam vitrum arte inficiunt,
et fallit oculos subdole quadam falsa viriditas, quoadusque non est qui probet
simulatum et arguat; sic et alia alio atque alio modo. Neque est sine fraude
ulla vita mortalium. [28] Omnes autem non translucidas gemmas caecas
appellari, eo quod densitate sua obscurentur.