XVI. DE VITRO. [1] Vitrum dictum quod
visui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis quidquid intrinsecus
continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor vel species qualis est
interius talis exterius declaratur, et quodammodo clausus patet. Cuius origo haec fuit. In parte Syriae, quae Phoenice vocatur, finitima
Iudaeae circa radices montis Carmeli palus est, ex qua nascitur Belus amnis,
quinque milium passuum spatio in mare fluens iuxta Ptolomaidem, cuius arenae de
torrente fluctu sordibus eluuntur. [2] Hic fama est pulsa nave
mercatorum nitri, cum sparsim per litus epulas pararent, nec essent pro
adtollendis vasis lapides, glebas nitri e nave subdiderunt; quibus accensis
permixta arena litoris, translucentes novi liquoris fluxisse rivos: et hanc
fuisse originem vitri. [3]
Mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta solo nitro, sed et aliis
mixturis hanc artem [condire] studuit. Levibus
enim aridisque lignis coquitur, adiecto cypro ac nitro continuisque fornacibus
ut aes liquatur, massaeque fiunt. Postea ex massis rursus funditur in
officinis, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo
caelatur. Tinguitur etiam multis modis, ita ut iacinthos sapphirosque et
virides imitetur et onyches vel aliarum gemmarum colores; neque est alia
speculis aptior materia vel picturae adcommodatior. [4] Maximus
tamen honor in candido vitro, proximoque in crystalli similitudine; unde et ad
potandum argenti metalla et auri pepulit vitrum. Olim fiebat et in Italia, et
per Gallias et Hispaniam arena alba mollissima pila molaque terebatur. Dehinc
miscebatur tribus partibus, nitri pondere vel mensura, ac liquata in alias
fornaces transfundebatur, quae massa vocabatur ammonitrum; atque haec recocta
fiebat vitrum purum et candidum. [5] In genere vitri et obsianus lapis
adnumeratur. Est autem virens interdum et niger aliquando et translucidus,
crassiore visu et in speculis parietum pro imagine umbras reddente; gemmas
multiex eo faciunt. Hunc lapidem et in India et in Italia et ad Oceanum in
Hispania nasci tradunt. [6] Ferunt autem sub Tiberio Caesare quendam
artificem excogitasse vitri temperamentum, ut flexibile esset et ductile. Qui dum
admissus fuisset ad Caesarem, porrexit phialam Caesari, quam ille indignatus in
pavimentum proiecit. Artifex autem sustulit phialam de pavimento, quae
conplicaverat se tamquam vas aeneum; deinde marculum de sinu protulit et
phialam correxit. Hoc facto Caesar dixit artifici: 'Numquid alius scit hanc
condituram vitrorum?' Postquam ille iurans negavit alterum hoc scire, iussit
illum Caesar decollari, ne dum hoc cognitum fieret, aurum pro luto haberetur et
omnium metallorum pretia abstraherentur; et revera, quia si vasa vitrea non
frangerentur, melius essent quam aurum et argentum.