XVII. DE METALLIS. [1] Metallum
dictum Graece PARA TOUMETALLAN, quod natura eius sit ut ubi una vena
apparuerit, ibi spes sit alterius inquirendi. Septem
sunt autem genera metallorum: aurum, argentum, aes, electrum, stagnum, plumbum
et, quod domat omnia, ferrum.